Capitulum 17
Numérotation du verset
3Rg. 17,1
Et dixit Elias Thesbites
de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israel in cuius conspectu sto,
si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba.
Numérotation du verset
3Rg. 17,2
Et factum est verbum Domini ad eum dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 17,3
Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Carith qui est contra Iordanem,
Numérotation du verset
3Rg. 17,4
et ibi de torrente bibes, corvisque precepi ut pascant te ibi.
Numérotation du verset
3Rg. 17,5
Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini. Cumque abisset sedit in torrente Charith
qui est contra Iordanem.
Numérotation du verset
3Rg. 17,6
Corvi quoque deferebant ei1 panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente.
1 ei]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,7
Post dies autem aliquantos2 siccatus est torrens. Non enim pluerat super terram.
2 aliquantos]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,8
Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 17,9
Surge3 vade in Sarepta Sidoniorum
3 surge] + et
Weber
et manebis ibi. Precepi enim ibi mulieri vidue ut pascat te.
Numérotation du verset
3Rg. 17,10
Surrexit et abiit in Sarepta Sidoniorum4. Cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua
4 Sarepta Sidoniorum] Sareptham
Weber
colligens ligna5 et vocavit eam. Dixitque ei6 : Da mihi paululum aque in vase ut bibam.
5 ligna] lingna
Rusch
|
6 ei]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 17,11
Cumque illa pergeret ut afferret clamavit post tergum eius dicens : Affer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua.
Numérotation du verset
3Rg. 17,12
Que respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem
nisi quantum pugillus capere potest farine in hydria et paululum olei in lecytho
en colligo duo ligna
ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur.
Numérotation du verset
3Rg. 17,13
Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade et fac sicut dixisti. Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me. Tibi autem et filio tuo facies postea.
Numérotation du verset
3Rg. 17,14
Hec autem dicit Dominus Deus Israel : Hydria farine non deficiet, nec lechitus
olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terre.
Numérotation du verset
3Rg. 17,15
Que abiit et fecit iuxta verbum Elie. Et comedit ipse et illa et domus eius. Et ex illa die
Numérotation du verset
3Rg. 17,16
hydria farine non defecit et lechitus olei non est imminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Elie.
Numérotation du verset
3Rg. 17,17
Factum est autem post verba hec egrotavit filius mulieris matris familias7
7 familias] familie
Weber
et erat languor fortissimus8, ita ut non remaneret in eo halitus.
8 fortissimus] fortis nimis
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,18
Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi vir Dei ? Ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates mee et interficeres filium meum ?
Numérotation du verset
3Rg. 17,19
Et ait Elias9 ad eam : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius10 et portavit eum11 in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum
9 Elias]
om. Weber
|
10 eius] illius
Weber
|
11 eum]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 17,20
et clamavit ad Dominum et dixit : Domine Deus meus, etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor afflixisti ut interficeres filium eius ?
Numérotation du verset
3Rg. 17,21
Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit12 ad Dominum et ait : Domine Deus meus revertatur obsecro13 anima pueri huius in viscera eius.
12 et clamavit] clamavitque
Weber
|
13 obsecro] oro
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 17,22
Et14 exaudivit Dominus vocem Elie, et reversa est anima pueri intra eum et revixit.
14 et]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,23
Tulitque Elias puerum,
et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri sue et ait illi : En filius tuus vivit15.
15 filius tuus - vivit]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 17,24
Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto
cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est.
Capitulum 17
Numérotation du verset
3Rg. 17,1
marg.|
{h}
Et dixit Elias Thesbites]
GLOSSA Thebe, vel Thesba, unde Elias Thesbites dicitur, civitas est Galaaditis regionis. Tres sunt Thebe : Una in Grecia, a qua Thebani. Alia in Egypto a qua Thebei, unde fuit Beatus Mauricius cum legione sua. Alia in Iudea, a qua Thesbite, et de hac fuit Elias.
marg.|
{m}
Vivit Dominus]
Species est iuramenti.
marg.|
{n}
Sto]
GLOSSA In conspectu Domini stat iustus modo, stabit et in futuro. Modo, ut creatoris potentiam, ad sensum reducat, et sic fideliter vivat. In futuro, ut veraciter coronam vite accipiat.
marg.|
{o}
Si erit]
id est non erit, vel aposiopisis, quasi dicat de cetero non credatur verbis meis, si erit etc.
marg.|
{f}
Δ
In torrente]
etc. id est iuxta torrentem, propter siccitatem imminentem. Iste torrens idem est, quod torrens Cison.
marg.|
{h}
Torrens]
GLOSSA Torrens dicitur, eo quod torreatur, id est exsiccetur. Siccatio torrentis abolitio est legis.
marg.|
{i}
In Sarephta]
Sarephta, civitas est modica inter Tyrum, et Sidonem. Silva etiam iuxta urbem dicebatur Sarephta.
marg.|
{k}
Precepi]
id est dedi ei, unde pascat. Vel precepi, id est inspiravit, vel caritas, quam Dominus dedit mulieri, preceptum eius dicitur.
marg.|
{l}
Vocavit]
Quia cognovit eam in spiritu.
marg.|
{p}
In Hydria]
etc. Hydria, est vas aquaticum. Lecytus, vas est olei.
marg.|
{r}
Faciam illud mihi]
scilicet modicum farine faciam mihi, id est ex eo faciam mihi panem.
marg.|
{s}
Et moriamur]
fame. quasi dicat cum comederimus illud, nihil restat, nisi ut moriamur, quia nihil aliud habemus.
marg.|
{t}
Hec autem]
Autem, id est quia.
marg.|
{u}
Hydria farine]
id est farina hydrie.
marg.|
{a}
Languor fortissimus]
Languor dicitur, quasi longus angor. Hic autem pro dolore vehementi accipitur, et improprie, quia non fuit longus, sed brevis languor.
marg.|
{b}
Ut rememorarentur]
Putavit mulier, ut propter sanctitatem Elie habitantis cum ea, magis displiceret Deo, indignam se reputans habitare cum Propheta Domini. Simile Lc. 5.b. dixit Petrus : Exi a me, Domine, quia homo peccator sum, quasi dicat, non sum dignus habitare tecum. Est ergo sensus. Ut rememorarentur iniquitates mee, id est magis apparerent in comparatione equitatis tue, quia contraria iuxta se posita magis elucescunt.
marg.|
{c}
Et interficeres]
id est filius meus interficeretur propter te. Vel hoc dixit, quia Elias precibus potuit occurrere morti pueri, et non fecit.
marg.|
{d}
Tulitque]
scilicet Elias.
marg.|
{e}
Eius]
id est mulieris.
marg.|
{f}
In cenaculum]
superius extra turbam.
marg.|
{g}
Etiam ne]
etc. Interrogatio est.
marg.|
{h}
Afflixisti]
etc. Non ideo mortuus erat puer, ut affligeretur mulier, sed ut Propheta Domini, et Dominus in Propheta glorificaretur, sicut de ceco nato dicitur. Io. 9.a.
marg.|
{i}
De cenaculo]
superiori.
marg.|
{k}
Nunc in isto]
scilicet facto, sive in hac re.
marg.|
{l}
Cognovi]
perfectius, quam ante.
marg.|
{k}
Et dixit Elias Thesbites]
Elias interpretatur Deus meus. Thesbites, convertens, vel captivans. Et significat Christum, qui vere Deus est, et qui quosdam captivat in gehennam, quosdam convertit ad penitentiam. Unde de ipso dixit Simeon Lc. 2.e. Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum. Illis in ruinam, quos merito suorum peccatorum captivat per penam. Istis in resurrectionem, quos per gratiam convertit a culpa. Vel eosdem convertit, et captivat. Convertit quidem a culpa per gratiam, et captivat, hic quidem per penitentiam, tandem per gloriam. De conversione, et prima captivitate dicitur in Ps. 125. Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro, de secunda captivitate dicitur in Ps. 67. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
marg.|
{l}
De habitatoribus]
etc. Galaad, interpretatur acervus testimonii, et significat Ecclesiam, vel sacram Scripturam, que Christum testificatur verum Deum, et verum hominem, unde Io. 5.f. Scrutamini Scripturas, {1.
280rb} in quibus putatis vitam eternam habere, et ille sunt, que perhibent testimonium de me. In hac quasi in domo habitat Deus. Unde Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum, et excidit columnas septem, scilicet septem dona Spiritus sancti, que manentibus in hac domo fide, et opere infunduntur.
marg.|
{m}
Vivit Dominus]
etc. quia Christus semper presens est patri. Unde Io. 8.d. Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, Stare autem dicitur Christus, in quantum Deus : Ire autem vel transire, et huiusmodi in quantum homo. Ibi immutabilitas deitatis exprimitur : In his, mutabilitas nostre humanitatis, quam propter nos assumpsit. Unde Lc. 18.g. Stans autem Iesus, iussit eum venire ad se, scilicet cecum. Ibi GLOSSA Iesus cecum transiens audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostre cecitatis vocibus compatitur : Sed per potentiam deitatis, lumen nobis gratie infundit.
marg.|
{p}
Ros]
gratie.
marg.|
{q}
Pluvia]
doctrine.
marg.|
{r}
Oris mei verba]
Is. 26.d. Ros lucis, ros tuus. Iob. 38.c. Quis est pater pluvie, aut quis genuit stillas roris ; Ier. 5.f. Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam, et serotinam in tempore suo, id est gratiam in presenti, et gloriam in vespera huius vite. Unde Ps. 83. Gratiam, et gloriam dabit Dominus.
marg.|
{s}
Verbum Domini]
id est patris.
marg.|
{t}
Ad eum]
id est ad Christum.
marg.|
{u}
Recede hinc]
etc. quasi dicat transi de Iudeis ad gentes illuminandas. Unde Is. 61.a. Spiritus Domini super me, etc. Ecce factum est verbum Domini ad eum : Ad annunciandum pauperibus misit me : Hoc est, quod dicitur hic : Vade contra Orientem ?
marg.|
{1.
280va}
Θ
{a}
Abscondere in torrente]
Iste torrens significat Passionem Christi, que sordes peccatorum mundat, et cito transit Ps. 109. De torrente in via, id est in transitu, bibit, propterea exaltavit caput. Item in passione abscondita fuit potestas Christi sicut torrens. Apc. 1.b. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Unde in signum huius Sol tunc subtraxit splendorem suum, et radios. Hab. 3.a. Ibi, id est in cruce, abscondita est fortitudo eius. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus, etc.
marg.|
{b}
Carith]
Quod sine h, interpretatur occurrens signum, sed cum
marg.|
{h} interpretatur cognitio, vel concisio, vel divisio. Torrens Carith, Christi est Passio, quia per Passionem eius cognovimus, quantum dilexit nos, qui cum peccatores essemus, pro nobis mortuus est, ut dicitur Rm. 5.b. item Io. 15.b. Maiorem hanc dilectionem, etc. Item per passionem Christi concisa sunt membra diaboli, et conversa ad fidem. Iob. 40.d. Concident eum amici, divident illum negotiatores. Item per Passionem Christi facta est divisio tenebrarum, que erant super faciem abyssi, id est super corda hominum, et apparuit veritas spiritualis intelligentie, que usque tunc latuerat, sub tenebris figurarum in cuius signum scissum est velum templi. Item Passio Christi, est signum occurrens, quia signo Crucis occurritur omni malo. Unde et nos dicimus, Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster.
marg.|
{c}
Qui est contra Iordanem]
Illud contra, non adversitatem, sed localem oppositionem significat : Sicut ibi : Et peccatum meum contra me est semper, id est coram me Iordanis interpretatur humilis descensus. Torrens ergo est contra Iordanem, quia Christus per humilitatem venit ad Passionem Philipp. 2.a. Humiliavit semetipsum, etc.
marg.|
{d}
Ibi de torrente bibes]
De torrente bibit Dominus, quia calice Passionis potatus, sitim nostre concupiscentie temperavit.
marg.|
{e}
Corvisque]
etc. Corvi, sunt peccatores, nigri per vitia, qui paverunt Christum in Cruce absconditum, quando in eum crediderunt. Mane offerunt panes, id est fidem Incarnationis, Passionis. Vespere carnes, id est spem glorie resurrectionis.
Numérotation du verset
3Rg. 17,moraliter
marg.|
Moraliter. {k}
Et dixit Elias]
etc. Elias Thesbites, est quilibet vir claustralis, qui ad Deum conversus, seipsum captivavit in claustro. De quo dicit Ps. 125. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus, sicut consolati. Sicut consolati, dicit, quia consolatio in presenti non est vera consolatio, sed quedam consolationis similitudo. Hic est de habitatoribus Galaad, quia mens, et vita claustralium tota debet esse in testimoniis Scripturarum, ut vere possint dicere cum Psalmista : Testimonia tua, meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tue. Hic stat in conspectu Domini, quia non sequitur fluxum mundi, sed vacans contemplationi, sedet cum Maria ad pedes Domini, audiens verbum illius. Ad verbum huius Elie ros, et pluvia descendit, quia ad orationes Claustralium multis infunditur divina gratia, et etiam intelligentia Scripturarum. Ideo dicit Iacob. 5.d. Multum valet deprecatio iusti assidua. Huic dicit Dominus.
marg.|
{u}
Recede huic]
id est de mundo. Ier. 50.b. Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldeorum : Egredimini, et estote quasi hedi ante gregem. Is. 52.c. Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere, exite de medio eius. Nota, bis dicit, recedite, et bis dicit exite.
marg.|
{x}
Vade contra Orientem]
id est ad Orientem, id est ad Christum. Za. 6.d. Ecce vir oriens nomen eius. Sed dicit. Ubi est Christus, et qua via itur ad Christum, et quo duce ? Responsio. Christus est in celo. Act. 7.g. Ecce inquit Stephanus, video celos apertos, et Iesum stantem ad dextris Dei Ps. 10. Dominus, in celo sedes eius. Is. 66.a. Celum sedes mea dicit Dominus. Via ad Christum est penitentia. Mc. 8.d. Deneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Dux est spiritus. Ps. 142. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
marg.|
{a}*
Abscondere in torrente Carith]
id est in claustro relicta mundi pompa, et tumultu. Is. 32.a. Erit vir, sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, et sicut rivi aquarum in siti, et sicut umbra petre prominentis in terra deserta ; qui enim ad solitudinem claustri confugit, a vento arrogantie se abscondit, rivus aquarum efficitur, quia fluentis gratiarum exuberat, ita ut sitis vitiorum in ipso extinguatur, et sicut umbra petre, id est efficitur imitator Christi, quia sicut petra, prominens in deserto, dat refrigerium laborantibus in vita presenti. Mt. 11.d. Venite ad me, etc.
marg.|
{b}
Carith]
etc. Torrens Carith, est contra Iordanem, quia labor claustralium respicit Christi humilitatem. Ideo enim se humiliter affligunt claustrales, quia iugiter recordantur, quod Christus pro ipsis humiliter subiit Passionem Crucis.
marg.|
{d}
Ibi de torrente]
Hic notatur delectatio spiritualis, que valde necessaria est claustrali, contra acediam. Dicitur ergo claustrali cuilibet. Abscondere, contra superbiam : Bibes, contra acediam. Hec enim duo vitia, pestifera sunt in religione.
marg.|
{e}
Corvisque precepi]
Hic tollitur a claustralibus solicitudo temporalis vite. Unde Dominus Mt. 6.c. Dico vobis, ne {1.
280vb} solicitis sitis anime vestre, quid manducetis, aut corpori vestro quid induamini. Corvi, sunt seculares, qui de eleemosynis suis precipiuntur a Domino pascere claustrales.
marg.|
{g}
Corvi quoque deferebant]
etc. Per panem, qui est communis refectio, significantur opera preceptorum. Per carnes, supererogatio consiliorum, que corvi deferunt ad Eliam, cum seculares habitum religionis assumunt. Et hoc mane, et vespere, id est et in iuventute, et in senectute, vel per mane initium religionis, per vesperam perseverantia significatur.
marg.|
{i}
Surge]
etc. Sarephta, interpretatur angustia panis, vel incendium, et significat mundum, in quo est panis angustia, id est inopia verbi Dei, et incendium vitiorum, ubi pauperes, et egeni querunt aquas doctrine, et panem verbi Dei, et non est, qui porrigat. Is. 41.d. egeni, et pauperes querunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Item Lam. 3.a. Adhesit lingua lactentis ad palatum eius in siti, parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis.
marg.|
{m}
Da mihi]
etc. Elias, Christus, mulier, quelibet fidelis anima. Primo Dominus petit aquam, per quam minora opera significantur. Deinde panem, qui difficile masticatur, id est maiora opera. Primo vocat Dominus ad impletionem preceptorum, deinde invitat ad supererogationem consiliorum. Hec enim, id est impletio mandatorum, et supererogatio consiliorum, sunt duo minuta, que mulier misit in gazophylacium Domini. Lc. 21.a.
marg.|
{n}
In vase]
id est in corde debet aqua afferri, ut ex devotione cordis procedat labor operationis.
marg.|
{o}
Non habeo panem]
etc. Farina, verbum Dei est, pugillus, significat opus. Bene ergo dicitur, quantum pugillus capere potest, quia quantum quis recipit de verbo Domini, tantum debet opera sociare. Hydria, vas est aquaticum. Farina in hydria, subtilitas sacre Scripture, sub utilitate verborum. Non enim querit ornari sapientia phaleris verborum, sed veritate expositionis. 1Cor. 2.a. Ego dum venissem ad vos fratres, non veni in sublimitate sermonis, aut sapientie, etc.
marg.|
{q}
En colligo]
etc. Duo ligna, significant crucem Christi, que ex duobus lignis fuit principaliter. Unde Iosue 8. legitur secundum Septuaginta, quod rex Hai suspensus est in ligno gemino, id est diabolus in Cruce, ligna ergo colligere, est Passionis Domini circunstantias animo pertractare. Unde sponsa Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_17)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_17)
Notes :