Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset 3Rg. 4,1 

Erat autem1 Salomon regnans super omnem Israel.
1 autem] + rex Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,2 

Et hi principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdotis2,
2 sacerdotis] sacerdos Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,3 

Helioreph et Ahia filius3 Sesa scribe, Iosaphat filius Achilud4 a commentariis,
3 filius] filii Weber |
4 Achilud ΩS ΩM] Ahilud ΩJ Rusch Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,4 

Banaias filius Ioiade super exercitum, Sadoc autem et Abiathar sacerdotes,
Numérotation du verset 3Rg. 4,5 

Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi, Zabud5 filius Nathan sacerdos amicus regis,
5 Zabud Rusch Weber ] Sabud , Zabut(h) ΣT ΣM ΨD etc.
Numérotation du verset 3Rg. 4,6 

et Ahisa6 prepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa.
6 Ahisa] Ahisar Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,7 

Habebat autem Salomon duodecim prefectos super omnem Israel qui prebebant annonam regi et domui eius. Per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant.
Numérotation du verset 3Rg. 4,8 

Et hec nomina eorum : Benhur in monte Ephraim,
Numérotation du verset 3Rg. 4,9 

Bendecar in Macces et in Salebim et in Bethsames7 et in8 Helon et in9 Bethanan.
7 Bethsames] Bethsemes Weber |
8 in] om. Weber |
9 et in] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,10 

Beneseth10
10 Beneseth] Benesed Weber
in Aroboth11 ipsius erat Socho et omnis terra Epher,
11 Aroboth] Araboth Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,11 

Benab in Adab cuius omnis Nephador12, Taphet filiam Salomonis habebat uxorem.
12 Nephador] Nepthad Dor Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,12 

Bana filius Achilud13 regebat Thanach14
13 Achilud plerique codd. Φ ΩS ΩM] Ahilud Rusch etc. Weber |
14 Thanach] Thanac Weber |
et Mageddo et universam Bethsan que est iuxta Sarthana subter Iezrael a Bethsan usque Abelmeula e regione Lecmaan.
Numérotation du verset 3Rg. 4,13 

Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair15 filii Manasse in Galaad. Ipse preerat in omni regione Argob que est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis que habebant seras ereas.
15 Avothiair Weber ] Anothiair cacogr. Rusch , Avoth Iair Edmaior. ,
Numérotation du verset 3Rg. 4,14 

Abinadab16 filius Addo preerat in Manaim.
16 Abinadab] Ahinadab Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,15 

Achimaas in Neptalin17 sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
17 Neptalin] Nephtali Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,16 

Baana filius Husi18 in Aser et in Baloth19,
18 Husi] Usi Weber |
19 Baloth] Balod Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,17 

Iosaphat filius Pharue in Isachar,
Numérotation du verset 3Rg. 4,18 

Semei filius Ela in Beniamin,
Numérotation du verset 3Rg. 4,19 

Gaber filius Furi20 in terra Galaad, et21 in terra Seon regis Amorrei, et Og regis Basan super omnia que erant in illa terra,
20 Furi] Uri Weber |
21 et] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 4,20 

Iuda et Israel innumerabiles sicut arena maris in multitudine comedentes atque22 bibentes atque letantes.
22 atque] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,21 

Salomon autem erat in dicione sua,
habens omnia regna sicut a flumine terre
 Philistiim usque ad terminum Egypti
offerentium sibi munera
et servientium ei
cunctis diebus vite eius.
Numérotation du verset 3Rg. 4,22 

Erat autem cibus Salomonis
per singulos dies triginta cori simile
et sexaginta cori farine
Numérotation du verset 3Rg. 4,23 

decem boves pingues
et viginti boves pascuales
et centum arietes
excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium.
Numérotation du verset 3Rg. 4,24 

Ipse enim obtinebat omnem regionem que erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
Numérotation du verset 3Rg. 4,25 

Habitabatque
Iuda
et Israel
absque timore ullo
unusquisque sub vite sua
et sub ficu sua
a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 4,26 

Et habebat Salomon quadraginta millia presepia equorum currilium
et duodecim millia equestrium.
Numérotation du verset 3Rg. 4,27 

Nutriebantque eos
supradicti regis prefecti
sed et necessaria mense regis Salomonis cum ingenti cura prebebant23 tempore suo,
23 prebebant] + in Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,28 

ordeum
quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi.
Numérotation du verset 3Rg. 4,29 

Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni
et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam que est in litore maris.
Numérotation du verset 3Rg. 4,30 

Et precedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Egyptiorum,
Numérotation du verset 3Rg. 4,31 

et erat sapientior
cunctis hominibus
Sapientior Ethan Ezraite24 et Heman et Chalcal et Dorda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
24 Ezraite] Ezraita Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,32 

Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas
et fuerunt carmina eius quinque millia25.
25 millia] et mille Weber
Numérotation du verset 3Rg. 4,33 

Et disputavit super lignis a cedro que est in Libano
usque ad hyssopum
que egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
Numérotation du verset 3Rg. 4,34 

Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis
 et ab universis regibus terre qui audiebant sapientiam eius.

Capitulum 4

Numérotation du verset 3Rg. 4,1 
marg.| {b} Erat autem Rex] In hoc capitulo agit de duobus : Primo de Prefectis Salomonis : secundo de inventione exorcismorum.
marg.| {c} Scribe] id est notarii.
marg.| {d} A commentariis] id est digestor legum.
marg.| {e} Et Abiathar] Hoc videtur falsum : quia iam amotus erat a sacerdotio Abiathar, ut dictum est supra 2.e. Solutio. Abiathar non erat summus sacerdos, per hoc quia ablatum fuerat ei, tamen adhuc inter sacerdotes computabatur, vel forte reconciliatus erat Regi.
marg.| {f} Assistebant Regi] id est custodes corporis Regis.
marg.| {g} Sacerdos amicus regis] id est cancellarius, vel privatus eius.
marg.| {h} Prepositus] id est Procurator.
marg.| {i} Adoniram] vel aduram.
marg.| {k} Singuli] ita quod unus uno mense, alius alio.
marg.| {l} Filiam Salo] Sed quomodo potuit hoc esse : quia Salomon, aut undecim, aut duodecim annorum erat ad plus. Solutio. Anticipatio est : quia hoc fuit longo tempore post.
marg.| {m} Habebat Avothiair] id est terram illam, que fuit filii Manasse. Et dicitur terra illa Avothiair, id est ville Iair.
marg.| {n} Sed et ipse] Iste presidebat omnibus aliis prefectis.
marg.| {o} Gaber] Supra dictum est, quod Bengaber Preerat Galaad. Solutio. Divisa erat Galaad, et uni parti preerat Bengaber, et alii parti Gaber.
marg.| {p} In ditione] id est dominatione.
marg.| {q} Sua] vel secum.
marg.| {r} A flumine] id est ab Euphrate, ita dicit IOSEPHUS : Et hoc est, quod dictum est Abrahe {1. 265vb} Gn. 15.d. Tibi dabo terram hanc, a flumine Egypti usque ad Euphraten. Sed in Ps. 71. dicitur : A flumine usque ad terminos orbis terrarum. Sed illud exponitur mystice.
marg.| {s} Cori] Corus est mensura capiens decem ephi, id est triginta modios, ut Ez. 45.d.
marg.| {t} Simile] id est farine delicate.
marg.| {u} Viginti boves] GLOSSA viginti boves, Predicatores novi Testamenti, qui quasi geminatum in se Decalogum habent, cum novum, et vetus Testamentum equaliter predicent, pleni dilectione Dei, et proximi.
marg.| {x} Altilium] Altile in avibus, idem est quod saginatum in animalibus.
marg.| {y} Ipse enim obtinebat] quasi dicat, non est mirum, si tot, et tanta expendebat Salomon : ipse enim, etc.
marg.| {z} Supradicti Regis] Horum medietas Regi in Hierusalem obsequebatur, alia medietas per vicos regios dispersa manebat. Hec multiplicatio equorum, et multitudo virorum, reduxerunt Salomonem in Egyptum. Scriptum est enim Deuteronom. 17.d. Cum constitutus fuerit rex, non multiplicabit sibi equos, et non reducet populum in Egyptum equitatus numero sublevatus.
marg.| {1. 266ra} {a} Filiis Maol] IOSEPHUS dicit quod isti quatuor erant filii unius viri, et erant Hebrei.
marg.| {b} Et disseruit de iumentis] Hec omnia nos non habemus, sed combusta fuerunt cum biblia a Nabuzardam, nec fuerunt reperta cum aliis libris, quos habemus. Excogitavit etiam Salomon adiurationes quasdam, quibus egritudines solent mitigari. Alias quoque, quibus demones eiiciebantur, et alias quibus demones obstricti non redibant. Excogitavit etiam characteres quosdam, qui inscribebantur gemmis, que anteposite naribus arreptitii cum radice quadam Salomoni monstrata, statim illum a demonibus liberabant. Hec scientia plurimum valuit antiquitus in gente Hebreorum : Ante adventum Christi sepius homines a demonibus vexabantur. Et antiquitus statim ut aliquis erat excommunicatus, arripiebatur a demone. Unde Paulus, quando excommunicavit Corinthium, dixit : Vobis congregatis, et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu Christi, iudicavi tradere huiusmodi hominem Satane in interitu carnis, ut spiritus eius salvus fiat. IOSEPHUS quoque testatur, se vidisse quemdam exorcistam, Eleazarum nomine, coram Vespasiano, et filiis eius vexatos a demonibus, in hunc modum curasse. Et ut probaret eis demonem egressum per nares cum spiritu anhelantis, vas aque poni iussit in medio, et imperavit demoni egresso, ut illud everteret in signum sue egressionis, et ita fiebat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_4)

Notes :