Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset 3Rg. 20,1 

Porro Benadab rex Syrie
congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
Numérotation du verset 3Rg. 20,2 

Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem
Numérotation du verset 3Rg. 20,3 

ait : Hec dicit Benadab. Argentum tuum et aurum tuum meum est, uxores1 tue et filii tui optimi mei sunt.
1 uxores] et praem. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,4 

Responditque rex Israel : Iuxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego et omnia mea.
Numérotation du verset 3Rg. 20,5 

Revertentesque nuntii dixerunt : Hec dicit Benadab qui misit nos ad te. Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi.
Numérotation du verset 3Rg. 20,6 

Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum, et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent.
Numérotation du verset 3Rg. 20,7 

Vocavit autem rex Israel omnes seniores terre et ait : Animadvertite et videte, quoniam insidietur nobis. Misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui.
Numérotation du verset 3Rg. 20,8 

Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum. Non audias neque acquiescas illi.
Numérotation du verset 3Rg. 20,9 

Respondit itaque nuntiis Benadab : Dicite domino meo regi : Omnia propter que misisti ad me servum tuum in2 initio faciam, hanc autem rem facere non possum.
2 in] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,10 

Reversique nuntii retulerunt ei, qui remisit et ait : Hec faciant mihi dii et hec addant,
si suffecerit pulvis Samarie pugillis omnis populi qui sequitur me.
Numérotation du verset 3Rg. 20,11 

Et respondens rex Israel ait :
Dicite ei ne glorietur accinctus
eque ut discinctus.
Numérotation du verset 3Rg. 20,12 

Factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
Numérotation du verset 3Rg. 20,13 

Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait ei3 : Hec dicit Dominus Deus4. Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.
3 ei] om. Weber |
4 Deus] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 20,14 

Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Hec dicit Dominus per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet preliari ? Et ille dixit : Tu.
Numérotation du verset 3Rg. 20,15 

Recensuit5 ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum6 et post eos recensuit populum omnes filios Israel septem millia.
5 Recensuit Weber ] Recensivit Edmaior. (B) Rusch |
6 duorum] duum Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 20,16 

Et egressi sunt meridie. Benadab autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.
Numérotation du verset 3Rg. 20,17 

Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte, misit itaque Benadab qui nuntiaverunt ei dicentes : Viri egressi sunt de Samaria.
Numérotation du verset 3Rg. 20,18 

At ille ait : Sive7 pro pace veniunt apprehendite eos vivos, sive ut prelientur vivos eos capite.
7 ait sive] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,19 

Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur.
Numérotation du verset 3Rg. 20,20 

Et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat8. Fugeruntque Syri et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadab rex Syrie
8 veniebat] venerat Weber
in equo cum equitibus suis9,
9 suis] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,21 

necnon et egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna nimis10.
10 nimis] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,22 

Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei : Vade et confortare, et scito, et vide quid facias. Sequenti etiam11
11 etiam] enim Weber
anno rex Syrie ascendet contra te.
Numérotation du verset 3Rg. 20,23 

Servi vero regis Syrie dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos. Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos.
Numérotation du verset 3Rg. 20,24 

Tu ergo verbum hoc fac. Amove reges singulos ab exercitu tuo12 et pone principes pro eis,
12 tuo] suo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,25 

et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum et fecit ita.
Numérotation du verset 3Rg. 20,26 

Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadab Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 20,27 

Porro filii Israel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati contra eos, quasi duo parvi greges caprarum. Syri autem repleverunt terram.
Numérotation du verset 3Rg. 20,28 

Et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israel : Hec dicit Dominus. Quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium, dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua, et scietis quia ego sum13 Dominus.
13 sum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,29 

Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum. Percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una.
Numérotation du verset 3Rg. 20,30 

Fugerunt autem qui remanserant in Aphec in civitatem, et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadab fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum.
Numérotation du verset 3Rg. 20,31 

Dixeruntque ei servi sui : Eecce audivimus quod reges domus Israel clementes sunt14 : Ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel forsitan salvabit animas nostras.
14 sunt] sint Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,32 

Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funes in capitibus suis15 veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei16 : Servus tuus Benadab dicit : Vivat oro te anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit frater meus est.
15 suis] om. Weber |
16 ei] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 20,33 

Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt : Frater tuus Benadab vivit17. Et dixit eis : Ite et adducite eum. Egressus est ergo ad eum Benadab et levavit eum in currum suum.
17 vivit] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,34 

Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam, et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria, et ego federatus recedam a te. Pepigit ergo fedus et dimisit eum.
Numérotation du verset 3Rg. 20,35 

Tunc vir quidam
de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me.
At ille : Noluit percutere.
Numérotation du verset 3Rg. 20,36 

Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me et percutiet te leo.
Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
Numérotation du verset 3Rg. 20,37 

Sed et alterum inveniens18 virum dixit ad eum : Percute me qui percussit eum et vulneravit.
18 inveniens] conveniens Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,38 

Abiit ergo propheta et occurrit
regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
Numérotation du verset 3Rg. 20,39 

Cumque rex transiret clamavit ad regem et ait : Servus tuus egressus est ad preliandum in19 cominus. Cumque fugisset vir unus adduxit20 eum quidam ad me et ait : Custodi virum istum. Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes.
19 in] om. Weber |
20 adduxit] adpuxit cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 3Rg. 20,40 

Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum : Hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti.
Numérotation du verset 3Rg. 20,41 

At ipse21 statim abstersit pulverem de facie sua
21 ipse] ille Weber
et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis.
Numérotation du verset 3Rg. 20,42 

Qui ait ad eum : Hec dicit Dominus. Quia dimisisti virum dignum morte
de manu tua, erit anima tua pro anima eius,
et populus tuus pro populo eius.
Numérotation du verset 3Rg. 20,43 

Reversus est igitur rex Israel in domum suam audire contemnens, et furibundus venit Samariam.

Capitulum 20

Numérotation du verset 3Rg. 20,1 
marg.| {p} Porro Benadab] Iste Benadab est ille, cui misit Asa munera. supra 16. Et agitur hic de prima obsidione Samarie.
marg.| {q} Ait] per nuntios.
marg.| {r} Responditque] Nuntiis.
marg.| {1. 283va} {a} Revertensque] Ad Achab iterum.
marg.| {b} Cras igitur] quasi dicat si vis, ut recedam a te, omnia predicta dabis mihi. Et etiam hac eadem hora, cras mittam ad te servos meos, qui scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum, et quicquid eis placuerit, inde tollent. Hoc supra prima vice non apposuit.
marg.| {c} Rex Israel] scilicet Achab.
marg.| {d} Non abnui] id est non negavi, quasi dicat omnia mea ei concessi, sed vestra ei concedere nolui, et ita captat eorum benevolentiam.
marg.| {e} Respondit] Achab scilicet.
marg.| {f} In initio] id est in prima vice.
marg.| {g} Hanc autem] scilicet ut servi tui scrutentur domos servorum meorum.
marg.| {h} Omnia] scilicet Benadab.
marg.| {i} Si suffecerit] GLOSSA Bede. Samaria more civitatum Palestinarum habebat terram interius pene ipsis muris equalem, quo subsidio ictibus Arietis resisteret, extra murorum altitudo longe superficiem terre transcenderat. Ait ergo rex superbus, obsessos terrens, quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque militum unum lapidem, vel stipitem vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exurgeret, qui superficiei, que erat intra muros, esse videretur equalis, ita ut ex equo pugnantes, contra civitatem tela, vel faces mitterent. IOSEPHUS sic exponit. Si suffecerit pulvis, etc. quasi dicat si quilibet de populo, qui me sequitur, sumeret pugillum de terra Samarie, totam terram asportarent, et sic terrere vult eum propter multitudinem populi.
marg.| {k} Ne glorietur] GLOSSA Temeritatem arrogantie moderatione compescens ait. Ne glorietur, etc.
marg.| {l} Accinctus] GLOSSA id est armis adhuc indutus.
marg.| {m} Ut discinctus] GLOSSA depositis armis, quasi victor. Item GLOSSA ac si dicat, noli gloriari quasi victor, quia adhuc in acie positus, quem victoria sequetur, ignoras, quippe qui vincere credidit, victus est. Vel secundum aliam litteram. Non glorietur, {1. 283vb} accinctus neque discinctus, id est habens multitudinem pugnatorum, et carens multitudine pugnatorum, quia sepe pauci vincunt multos. Unde 1Mcc. 3.b. Facile est concludi multos in manu paucorum, et non est differentia in conspectu Dei celi liberare in multis, et in paucis, quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de celo fortitudo est.
marg.| {n} In umbraculis] id est in papilionibus.
marg.| {o} Et ecce] Micheas scilicet.
marg.| {p} Pedissequos principum] id est scutiferos.
marg.| {q} Quis incipiet preliari] id est quis erit dux eorum.
marg.| {r} Temulentus] a temeto, id est vinolentus.
marg.| {s} In umbraculo] id est in papilione.
marg.| {t} Misit itaque] etc. nuntios.
marg.| {u} At ille] etc. quasi dicat, necesse est tibi, ut habeas Deum propitium.
marg.| {x} Autem] id est quia.
marg.| {y} Sequenti, etc. Dirigebant itaque] etc. id est preparabant sese septem diebus.
marg.| {z} Hi, atque illi] id est Syri, et Israel.
marg.| {a} In cubiculum] id est in loco subterraneo, ut dicit IOSEPHUS. Vel cubiculum dicitur domus secreta. Cubiculum vero, quod est intra cubiculum, dicitur locus secretissimus.
marg.| {1. 284ra} {a} Ponamus itaque saccos] etc. Sic enim orabant olim captivi, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {b} Vivat, oro te, anima mea] quasi dicat quamcumque penam imposueris mihi, suscipiam pro anima mea.
marg.| {c} Frater meus est] id est fedus cum eo faciam quasi cum fratre.
marg.| {d} Pro omine] id est pro bono auspicio.
marg.| {e} Rapuerunt verbum] ne peniteret.
marg.| {f} Plateas] id est forum rerum venalium.
marg.| {g} Tunc vir quidam] GLOSSA id est Micheas.
marg.| {h} In sermone Domini] id est in spiritu prophetico.
marg.| {i} Percute me] GLOSSA in capite scilicet.
marg.| {k} Et mutavit] GLOSSA alligato capite.
marg.| {l} Quod ipse decrevisti] id est necesse est, ut alterum facias, aut talentum argenti appendas ei, aut anima tua sit pro anima illius.
marg.| {m} Cognovit eum] soluto capite.
marg.| {n} Hec dicit Dominus] etc. GLOSSA Micheas parabola usus est propter sermones, quos regi erat dicturus, ut ostenderet hoc ad illum magis, quam ad se pertinere.
marg.| {o} Virum] GLOSSA Benadab blasphemum.
marg.| {p} Pro anima eius] GLOSSA quia ipse te perimet.
marg.| {q} Reversus] GLOSSA Iratus Achab prophetam clausum servari iussit, et confusus verbis Michee domum remeavit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_20)

Notes :