Capitulum 10
Numérotation du verset
3Rg. 10,1
Sed et regina Saba
audita fama Salomonis in nomine Domini, venit temptare eum in enigmatibus.
Numérotation du verset
3Rg. 10,2
Et ingressa Hierusalem cum comitatu multo1 et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad regem2 Salomonem et locuta est ei universa que habebat in corde suo.
1 cum…multo] multo comitatu
Weber
|
2 regem]
om. Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 10,3
Et docuit eam Salomon omnia verba que proposuit3. Non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei.
3 proposuit] proposuerat
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,4
Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam edificaverat,
Numérotation du verset
3Rg. 10,5
et cibos mense eius et habitacula servorum, et ordines4 ministrantium.
4 ordines] ordinem
Weber
Vestesque eorum et pincernas, et holocausta que offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum.
Numérotation du verset
3Rg. 10,6
Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea,
Numérotation du verset
3Rg. 10,7
super sermonibus tuis et super sapientia tua, et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerat5. Maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi.
5 fuerat] fuerit
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,8
Beati viri tui et beati servi tui hi
qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam.
Numérotation du verset
3Rg. 10,9
Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti6, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam.
6 complacuisti] placuisti
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,10
Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas. Non sunt allata ultra aromata tam multa
quam ea que dedit regina Saba regi Salomoni.
Numérotation du verset
3Rg. 10,11
sed et classis Hyram que portabat aurum de Ophi, attulit ex Ophir ligna thyina
multa nimis et gemmas pretiosas.
Numérotation du verset
3Rg. 10,12
Fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regie et citharas lyrasque cantoribus.
Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina, neque visa usque in presentem diem.
Numérotation du verset
3Rg. 10,13
Rex autem Salomon
dedit regine Saba omnia que voluit et petivit ab eo, exceptis his que ultro obtulerat ei munere regio. Que reversa est et abiit in terram suam cum servis suis.
Numérotation du verset
3Rg. 10,14
Erat autem pondus auri quod offerebatur7 Salomoni per annos singulos sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,
7 offerebatur] adferebatur
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,15
excepto eo quod afferebant8 viri qui super vectigalia erant et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabie ducesque terre.
8 afferebant] offerebant
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,16
Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo9.
9 purissimo] puro
Weber
Sexcentos auri siclos dedit in laminas
scuti unius
Numérotation du verset
3Rg. 10,17
et trecentas peltas ex auro probato.
trecente mine
auri unam peltam vestiebant. Posuitque eas10 rex in domo saltus11 Libani.
10 eas] ea
Weber
|
11 saltus] silve
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 10,18
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem
et vestivit eum auro fulvo nimis12
12 nimis] mnis
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
3Rg. 10,19
qui habebat sex gradus. Et summitas throni erat rotunda13 in parte posteriori, et due manus hinc atque inde tenentes sedile
13 erat rotunda]
inv. Weber
et duo leones stabant iuxta manus singulas.
Numérotation du verset
3Rg. 10,20
Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. Non est factum tale opus in universis regnis,
Numérotation du verset
3Rg. 10,21
sed et omnia vasa
de quibus potabat rex Salomon erant aurea, et universa suppellex domus saltus Libani de auro purissimo. Non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
Numérotation du verset
3Rg. 10,22
quia classis regis per mare cum classe Hyram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum et argentum
et14 dentes elephantorum et simias et pavos.
14 et]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,23
Magnificatus est
ergo rex Salomon super omnes reges terre divitiis et sapientia.
Numérotation du verset
3Rg. 10,24
Et universa terra desiderabat vultum Salomonis,
ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in ore15 eius.
15 ore] corde
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,25
Et singuli deferebant ei munera
vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica,
aromata quoque et equos et mulos per annos singulos.
Numérotation du verset
3Rg. 10,26
Congregavit16 Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum, et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Hierusalem.
16 Congregavit] Congregavitque
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 10,27
Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum, et cedrorum prebuit multitudinem quasi sycomoros que nascuntur in campestribus.
Numérotation du verset
3Rg. 10,28
Et educebantur equi Salomoni de Egypto et de Choa.
Negotiatores enim regis emebant de Choa et statuto pretio perducebant.
Numérotation du verset
3Rg. 10,29
Egrediebatur autem quadriga ex Egypto sexcentis siclis argenti et equus centum quinquaginta, atque in hunc modum cuncti reges Etheorum17 et Syrie equos venundabant.
17 Etheorum] Hettheorum
Weber
Capitulum 10
Numérotation du verset
3Rg. 10,1
marg.|
P1.
{1.273vb}
a
{m}
Sed et Regina]
In hoc capite1 primo agitur de Regina Saba, que audita fama Salomonis venit Hierusalem cum opibus infinitis, probare, si vera essent2, que de Salomone dicebantur. Que cum venisset, locuta est ei, que habebat in corde, et de omnibus docuit eam Salomon, quod admirans regina, dixit : Minor est fama quam veritas. Verumtamen tria pre ceteris mirabatur. Primo domum saltus. Secundo, ordinem et frequentiam Levitarum ministrantium in templo. Tertio, ordinem et distinctionem servientium Salomoni in mensa, quia pincerne omnes simili cultu, et distincti ab aliis ornabantur. Similiter panum latores alio, similiter dapiferi alio, et sic omnes, ut in tanta multitudine ministrorum nullus dubitaret, quis cuius rei ministerio fungeretur.
a
<Nota> Les sigles-réclames de l’imprimeur, renvoyant aux différents sens de l’Ecriture traités dans ce chapitre, sont erronnés. La répartition des sentences entre sens moral, mystique et allégorique est donc ici conjecturale. Dans l’attente d’une vérification sur les manuscrits à pièces disponibles, je ne considère comme déterminantes que les indications internes, à l’exclusion des manchettes marginales et des réclames typographiques [MM2022].
1 capite] ca.
P363
2 essent] erant P363
marg.|
P2. De hac regina, que fuerit, non est multum cognitum : Tamen Herodotus3 historiographus post Mineum, qui Memphim condidit, fuisse reges in Egypto dictos Pharaones, quod sonat regnantes, quibus successit Nicaula4 regina Egypti et Ethiopie, quam putat IOSEPHUS venisse ad Salomonem. Hec dicitur regina Austri Lc. 11.d. Hic autem et 2Par. 9.a. dicitur Regina Saba : Et est Saba5* civitas regalis Ethiopie, unde fuit hec regina. Dicitur etiam Saba ipsa regio. Et distinguitur equivocatio nominis apud Hebreos quibusdam apicibus litterarum, shin
6 et samech. Dicit autem IOSEPHUS hanc reginam dedisse Salomoni radicem balsami, unde propagate sunt in Engaddi vinee Balsamite, quas postea Cleopatra transtulit in Babylonem, sicut dicitur in Evangelica historia rubrica, quod Augustus tradidit Herodi Traconitidem et Ituream. Tradunt etiam quidam hanc reginam post reditum suum ad propria, rescripsisse Salomoni, quod presentialiter ei dicere timuit, scilicet quod viderat unum lignum in domo saltus, in quo suspendendus erat quidam, pro cuius morte regnum Iudeorum periret, et certis indiciis indicavit illud regi. Quod timens Salomon, in profundissimis terre visceribus occultavit illud.
3 Herodotus] erotihodus ?
P363 (mf. obsc.)
4 Nicaula
P363
] Nichaula
Ed1703
5 Saba
P363
]
om. Ed1703
6 shin]
scrips.,
sin
P363,
schin
Ed1703
marg.|
P3. Sed quomodo circa tempora Christi in probatica piscina superenataverit, incertum est. Forte Angelo descendente in piscinam, et movente aquam, ut dicitur Io. 5.a. lignum superenatavit. Et creditur hoc signum fuisse crucis dominice. Secundo, agitur de summa auri, que annuatim dabatur Salomoni. Tertio de scutis, et aliis armis, que fecit Salomon equitatibus, et curribus, et custodibus eius, qui predictis armis utebantur.
marg.|
P4. {n}
Saba]
GLOSSA Saba civitas est regalis7 Ethiopie. Unde fuit hec regina, que prefuit duobus regnis Ethiopie et Egypti.
7 regalis] regalibus
P363
marg.|
P5. {o}
In nomine Domini venit]
etc.8 Id est bono animo, vel inspirata a Spiritu sancto.
8 venit etc.]
om. P363
Numérotation du verset
3Rg. 10,2
marg.|
P7.
1.
{b}
Infinitum]
id est multum.
marg.|
P8.
2.
{c}
Venit ad regem]
etc. GLOSSA Studuit proponere questiones, et earum solutiones exigere.B
Numérotation du verset
3Rg. 10,3
marg.|
P9. {d}
Et non responderet ei]
2Par. 9.a. dicitur. Non fuit quicquam, quod non perspicuum faceret ei.C
Numérotation du verset
3Rg. 10,4
Numérotation du verset
3Rg. 10,5
marg.|
P11. {f}
Non habebat ultra spiritum]
GLOSSA videlicet considerandi prudentiam eius. Vel non habebat ultra spiritum, id est audaciam tentandi eum ulterius. Vel sic, id est non reputabat se habere aliquam rem respectu Salomonis. Vel sic, id est non habebat amplius in corde, quod non totum aperuisset regi.E
Numérotation du verset
3Rg. 10,8
marg.|
P12. {g}
Beati viri tui]
GLOSSA Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens : Beati viri tui, etc. Vere beati sunt, quorum Rex est Christus, et qui eterna eius visione perfrui merentur, et gloriam, quam habet cum Patre, et Spiritu sancto conspicere, et sapientiam, qua mundis corde se ostendit perpetualiter percipere letantur.F
Numérotation du verset
3Rg. 10,11
marg.|
P13 {h}
Ligna thyina]
vel thyinia. GLOSSA Imputribilia, et spinosa in similitudinem alie spine : Thyina rotunda sunt, et candida. Ex eis facta sunt fulcra, a fulciendo dicta, videlicet sustentacula ad fortitudinem templi, vel gradus domus Domini, et omnia instrumenta musicorum.G
Numérotation du verset
3Rg. 10,12
marg.|
P14 {i}
Fulcra]
id est sustentacula, vel gradus, vel sedilia.H
Numérotation du verset
3Rg. 10,15
marg.|
P15
1.
{k}
Viri, qui super vectigalia erant]
qui colligebant tributa.
marg.|
P16
2.
{l}
Negotiatores]
etc. quorum lucri partes habebat Salomon.I
Numérotation du verset
3Rg. 10,16
marg.|
P17
1.
{m}
Ducenta scuta]
GLOSSA In 2Par. 9.d. scutis adduntur haste auree, quia lanceis, et scutis utebantur duces excubantes ante ostium domus Regis : Unde lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt. Ct. 3.c.
marg.|
P18
2.
{n}
Peltas]
GLOSSA Pelte sunt scuta media, sicut luna quando est semiplena.
marg.|
P19
3.
{o}
Mne auri unam peltam vestiebant]
Mna pondus est. Vel potest ibi esse mine. Et est mina similiter pondus, quatuor drachmas continens, vel vigintiquatuor, secundum Grecos : Drachma vero habet quinque obolos. Unde drachma est quarta pars stateris. Quidam tamen dicunt, quod drachma idem est, quod stater, habens decem nummos usuales, et drachma drachmatis media pars drachme.J
Numérotation du verset
3Rg. 10,18
marg.|
P19
{1.
274va} {a}
Thronum]
GLOSSA Thronus, vel solium est9 imperialis sedes, que in Ct. 3.d.10 ‘ferculum’ appellatur, eo quod residentes ferat, vel de loco ad locum circumferatur : Ad quod per sex ascensiones ascendebatur. Sub solio erat scabellum aureum, et summitas throni rotunda, tenta duabus manibus11, vel brachiis altrinsecus, iuxta que stabant duo leones adiuvantes sustentare sedile.b
b
<Nota> A partir d’ici l’ordre des sentences de l’édition imprimée et le “sens” qui leur est attribué ne suivent ni l’ordre du texte biblique ni la séquence habituelle : litteraliter mystice moraliter allegorice
9 est]
om. P363
10 Ct. 3.d] Canticis .II.
P363
11 duabus manibus] duobus in omnibus
P363
Numérotation du verset
3Rg. 10,18
mystice1
mystice1
marg.|
Mystice. {p}
Fecit etiam Rex Salomon thronum]
etc. Rex Salomon, Christus est, qui est Rex Regum, Dominus dominantium : Regnum eius Ecclesia. Is. 9.b. Cuius regni non erit finis. Salomon autem pacificus interpretatur : Et Christus triplicem pacem fecit in Ecclesia. Pacificavit enim hominem Deo, et hominem Angelo, et hominem homini. Inter quos omnes primus {1.274rb} Adam dissensionem posuerat per peccatum. Colossens. 1.c. Omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius, sive que in terris, sive que in celis sunt. Et quoniam osculum signum pacis est, ideo Ecclesia toto desiderio cordis clamabat : Osculetur me osculo oris sui. Ct. 1.a. quasi dicat, faciat mecum pacem. Sed hanc pacem nullus poterat facere. Non Angelus, quia erat in partem : Non homo, quia erat in partem. Deus similiter erat in partem. Ideo dicebat Iob cap. 9.d. Non est, qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. Sed videns filius Dei, quod per ipsum orta esset triplex dissensio, dixit patri illud Ion. 1.d. Scio ego quod propter me tempestas hec grandis est super vos, tollite me, et mittite in mare, id est in Mariam, et cessabit mare a vobis, id est tempestas, et tribulatio. Idem est ergo mare, et thronus, id est beata Virgo, que recte thronus Salomonis dicitur, quia in ea verus Salomon novem mensibus sedit. Ezechiel. 44.a. Princeps iste sedebit in ea, ut comedat panem suum coram Domino. De hoc throno dicit Dominus Sir. 24.a. Thronus meus in columna nubis
[De ebore]
Hic thronus fuit de ebore vestitus auro. In ebore castitas, in auro caritas designatur. Unde et in prosa eius cantatur : Tu thronus es Salomonis. Cui nullus par in thronis arte, vel materia. Ebur candens castitatis, aurum fulvum caritatis presignat mysteria. Ista enim duo, id est castitas, et caritas prefulserunt excellentissime in beata Virgine.K
marg.|
{a}
Thronum]
Hic thronus habebat sex gradus, id est sex virtutes, que notantur Lc. 1.c.
-Primus gradus est animi solitudo, que notatur ibi : Ingressus autem Angelus ad eam. Hunc gradum ascendit, qui curas seculi fugit, et quietem mentis appetit, et talis meretur colloquium Angelorum, immo ipsius Dei. Os. 2.c.Θ “Adducam eum in solitudinem et loquar ad cor eius”. Unde et Ioanni in Pathmos insula solitario facta est revelatio Apocalypsis.
-Secundus gradus est verecundia, qui valde congruit virginibus, qui notatur ibi : Et turbata est in sermone eius. Ecclesiast. 7.c. Gratia verecundie super aurum. Ibidem 32.b. Ante verecundiam preibit gratia.
-Tertius gradus est prudentia, qui notatur ibi : Quomodo fiet istud. Non enim quasi incredula dubitavit, sed prudenter modum, quo fieret, interrogavit. Proverbiorum 16.c. Cor sapientis erudiet os eius, et labiis illius addet gratiam.
-Quartus gradus est casti propositi constantia, qui notatur ibi : Quoniam virum non cognosco, id est me numquam cognituram propono. Sap. 5.a. Stabunt iusti in magna constantia, etc.
-Quintus gradus est humilitas, qui notatur ibi : Ecce ancilla Domini. Magna humilitas, ut cum esset regina, se ancillam esse diceret. Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas, humilem spiritu suscipiet gloria.
-Sextus gradus est obedientia, et dilectio, qui notatur ibi : Fiat mihi secundum verbum tuum. Ecclesiastici 3.d.c “Filii sapientie {1.274vb} Ecclesia iustorum, et natio illorum obedientia, et dilectio”.L
-Primus gradus est animi solitudo, que notatur ibi : Ingressus autem Angelus ad eam. Hunc gradum ascendit, qui curas seculi fugit, et quietem mentis appetit, et talis meretur colloquium Angelorum, immo ipsius Dei. Os. 2.c.Θ “Adducam eum in solitudinem et loquar ad cor eius”. Unde et Ioanni in Pathmos insula solitario facta est revelatio Apocalypsis.
-Secundus gradus est verecundia, qui valde congruit virginibus, qui notatur ibi : Et turbata est in sermone eius. Ecclesiast. 7.c. Gratia verecundie super aurum. Ibidem 32.b. Ante verecundiam preibit gratia.
-Tertius gradus est prudentia, qui notatur ibi : Quomodo fiet istud. Non enim quasi incredula dubitavit, sed prudenter modum, quo fieret, interrogavit. Proverbiorum 16.c. Cor sapientis erudiet os eius, et labiis illius addet gratiam.
-Quartus gradus est casti propositi constantia, qui notatur ibi : Quoniam virum non cognosco, id est me numquam cognituram propono. Sap. 5.a. Stabunt iusti in magna constantia, etc.
-Quintus gradus est humilitas, qui notatur ibi : Ecce ancilla Domini. Magna humilitas, ut cum esset regina, se ancillam esse diceret. Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas, humilem spiritu suscipiet gloria.
-Sextus gradus est obedientia, et dilectio, qui notatur ibi : Fiat mihi secundum verbum tuum. Ecclesiastici 3.d.c “Filii sapientie {1.274vb} Ecclesia iustorum, et natio illorum obedientia, et dilectio”.L
c Sir. 3, 1.
Numérotation du verset
3Rg. 10,18
mystice2
mystice2
marg.|
{b}
De ebore et vestivit eum auro.
In ebore castitas, in auro obedientia, per grandem, abiectio proprietatis designatur. Hec tria claustralem faciunt thronum Dei. Unde et hec tria promittit quilibet in ingressu.M
Numérotation du verset
3Rg. 10,18
moraliter
moraliter
marg.|
Item idem thema potest esse de claustralibus. {p}
Fecit etiam Rex]
etc. Thronus Christi, est vir claustralis. Nam in illo quiescit Dominus. Is. 66.d. Celum mihi sedes est, vir celestis. Infra eodem : Que est ista domus, quam edificabitis mihi, et quis est ille locus quietis mee ? et omnia hec manus mea fecit. N
Numérotation du verset
3Rg. 10,18
allegorice
allegorice
marg.|
Item exponitur hoc etiam de qualibet anima fideli. {p}
Fecit etiam Rex Salomon]
etc. Dicitur enim quod anima iusti sedes est Dei. De ebore, Grandis, Vestita auro : in quo triplex virtus signatur, que proprie facit animam sedem Dei. In
ebore
propter candorem significatur munditia vite. In
auro
propter fulgorem significatur sapientia. In grandi significatur humilitas. Ille enim solus grandis est coram Deo, qui humilis est in oculis Θ suis. Unde 1Rg. 15.d. dixit Dominus Samueli, ut diceret ad Saul. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es.O
Numérotation du verset
3Rg. 10,19
allegorice1
allegorice1
marg.|
{e}
Summitas throni rotunda]
id est fides Virginis integra, et perfecta, que dicitur esse in posteriore parte, quia futura credidit indubitanter. Unde et Elisabeth dixit ei. Lc. 1.c. Beata, que credidisti, etc.P
marg.|
{
f}
Due manus hinc atque inde]
Hec sunt duo opera Spiritus sancti in Virgine, scilicet extinctio fomitis et conceptio Salvatoris.Q
marg.|
{i}
Duo leones stabant iuxta manus]
Duplex Virginis fortitudo, quam ei contulit manus Spiritus sancti, id est fortitudo fidei, quia aliis dubitantibus ipsa numquam dubitavit. Unde de ipsa dicitur Prv. ultimo d. Fortitudo, et decor indumentum eius. Item fortitudo operis, de qua ibidem c. Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum.R
Numérotation du verset
3Rg. 10,19
allegorice2
allegorice2
marg.|
{l}
Sex gradus]
etc. sunt sex partes bonitatis, que pertinent, et perficiunt vitam iusti, scilicet cogitare bonum, loqui bonum, velle bonum, operari bonum, perseverare in bono, congratulari bonis.S
marg.|
{e}
Summitas throni rotunda]
est celestis conversatio. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est.T
marg.|
{f}
Due manus]
sunt due partes iustitie, scilicet declinare a malo, et facere bonum.U
marg.|
{i}
Duo leones]
Duplex terror, quo anima iusti terribilis est demonibus, et pravis hominibus. Unde Ct. 6.a. “Pulchra es amica mea, suavis, et decora sicut Hierusalem, terribilis, ut castrorum acies ordinata”.V
Numérotation du verset
3Rg. 10,19
allegorice3
allegorice3
marg.|
{l}
Sex gradus]
etc. sunt sex species observantie regularis, scilicet asperitas vestimenti, ariditas alimenti, protensio vigiliarum, taciturnitas silentii, labor manuum, castigatio discipline. Per hos ascendit Salomon super thronum suum.W
marg.|
{e}
Summitas throni]
id est reclinatorium, est contemplationis otium, quod dicitur aureum, quia fides, et sapientia perficiunt contemplationem. In auro enim sapientia, in rotunditate fides intelligitur.X
marg.|
{f}
Due manus tenentes sedile]
sunt obedientia, et dilectio ad Prelatos. Unde Ecclesiastici 3.a.d Filii sapientie Ecclesia iustorum, natio illorum obedientia, et dilectio.Y
d Sir. 3, 1.
marg.|
{i}
Duo leones]
Per duos leones duplex fortitudo intelligitur. Et signanter dicuntur esse iuxta manus, quia fortis debet esse obedientia, ut in omnibus tam in prosperis quam in adversis fortiter obediatur, et fortis iterum debet esse dilectio, ut non facile dissolvatur.Z
Numérotation du verset
3Rg. 10,20
marg.|
P20
1.
{k}
Duodecim leunculi]
quia sex erant ascensiones, gradus altrinsecus positi erant pro sustentaculo ascendentis gradus.AA
marg.|
P21
2.
{e}
Et summitas]
sive reclinatorium, ubi rex reclinabat caput.AB
marg.|
P23
4.
{g}
Hinc atque
13
inde]
ut est in ascensione gradus. Hinc inde appodiatio ut melius valeat quis ascendere.AD
13 atque] et
P363
Numérotation du verset
3Rg. 10,20
moraliter
moraliter
marg.|
marg.|5.
{k}
Duodecim leunculi stantes super sex gradus]
id est duodecim Apostoli, qui ei credentes, fortiter predicaverunt.AE
marg.|
marg.|6.
{n}
Non est factum tale opus]
etc. Hoc est quod dicitur Prv. ultim. d. Multe filie congregaverunt divitias, etc. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina circumdabit virum. Hoc est signum mirabile, de quo dicitur Apc. 12.a. Signum magnum apparuit in celo, mulier amicta Sole, et Luna sub pedibus eius, et in capite eius corona duodecim stellarum.AF
Numérotation du verset
3Rg. 10,20
mystice
mystice
marg.|
{k}
Duodecim leunculi]
Per duodecim leunculos doctrina duodecim Apostolorum exprimitur. Unde recte dicuntur esse super gradus, quia predictas species observantie regularis iuxta doctrinam Apostolicam debemus adimplere, ut semper discretio teneatur. Unde Rm. 12.a. Rationabile sit obsequium vestrum.AG
Numérotation du verset
3Rg. 10,20
allegorice
allegorice
marg.|
{k}
Duodecim leunculi]
duodecim Apostoli, quorum vitam ad imitationem debet habere pre oculis quelibet anima fidelis. 1Cor. 4.d. Rogo vos imitatores mei estote, sicut et ego Christi.AH
Numérotation du verset
3Rg. 10,21
ad litteram1
ad litteram1
Numérotation du verset
3Rg. 10,21
ad litteram2
ad litteram2
marg.|
P38 Δ {b}
In diebus Salomonis]
Sedilia enim pre foribus domorum in Hierusalem, plurima erant argentea. Ligna etiam cedrina, quasi ligna sycomororum abundabant.AJ
Numérotation du verset
3Rg. 10,21
mystice et moraliter
mystice et moraliter
marg.|
P24
1. 3Rg. 1014* mystice et moraliter. {p}
Sed et omnia]
Quid potaverit15 Salomon noster, determinatur in Ct. 5.b. ubi dicitur : Bibi vinum meum cum lacte meo. Per vinum quod pungit, intelligitur aspera correctio. Per lac quod dulce est, intelligitur blanda consolatio. Vasa vero, in quibus propinatur hic potus, sunt predicatores, qui aspere corripiunt delinquentes, et blande consolantur infirmos. Unde et Samaritanus, vinum, et oleum posuit in vulneribus sauciati. Lc. 10.f. Quod significatum fuit Nm. 17.c. per virgam Aaron, que amygdala protulit. In virga enim correctio, in amygdalis, que sunt cibus infirmorum, blanda consolatio designatur. Sunt autem aurea vasa ista, quia discreta debet esse omnis locutio predicatorum. Unde et16 dixit Apostolus : Sermo vester semper sit sale conditus : Immo Dominus Apostolis dicit Matthei 5.b. Vos estis sal terre, quod est album, in quo munditia vite. Item minutum, et de terra, in quo humilitas Apostolorum significatur. Sal17 maris, quod tumet18, grossum est et nigrum19.
15 potaverit]
lac. P363
16 et] + Dominus
P363
17 Sal] Sale
P363
18 tumet] timet
P363
19 nigrum] nigerum
P363
marg.|
P25
2.
{r}
Et universa supellex domus saltus]
Domus saltus erat armamentarium Salomonis : et sunt cellaria aromatica, et significat sacram Scripturam, in qua sunt arma spiritualia, quibus pugnatur contra mundum, carnem, et diabolum. Unde Matthei 4.a. Dominus tentatus est a diabolo de triplici peccato, scilicet inani gloria, avaritia, gula, quibus Adam succubuit in paradiso. Auctoritatibus sacre Scripture se defendit homo contra illos. Unde cum quis tentatur, summum remedium est recurrere ad studium sacre lectionis vel devote orationis vel sancte meditationis. Hi enim sunt tres lapides, quibus David superavit Goliam, id est iustus diabolum. 1Rg. 17.f. De his armis dixit Isaac filio suo Esau. Gn. 27.a. Sume arma tua, et pharetram, et arcum, et egredere foras. AK
Numérotation du verset
3Rg. 10,21
moraliter
moraliter
marg.|
P27
2. Sequitur.{a}
Non erat argentum]
etc. id est eloquium sine vita, non facit acceptum Deo. Cuius enim vita depascitur, restat, ut eius predicatio contemnatur, dicit GREGORIUS. Unde Sir. 28.d. Argentum tuum, et aurum tuum confla, et facito verbis tuis stateram : argentum, et aurum conflare, est vitam bonam sacre doctrine permiscere. Quod qui facit, verbis suis pondus addit.AL
Numérotation du verset
3Rg. 10,22
ad litteram
ad litteram
marg.|
P39 {d}
Semel per tres annos]
quia circuibat Indiam et Ciliciam.AM
Numérotation du verset
3Rg. 10,26
ad litteram
ad litteram
marg.|
P40 {o}
Et equites]
Glossa de his IOSEPHUS prosequitur ; Exornabantur ascensores eorum, primum decora iuventute florentes, habentes magnam proceritatem, diffundentes in equorum sessione comam, purpura circumamicti, qui armati existentes circa regem, arcusque ferentes equitabant ante eum, quando ad locum aliquem debebat exire.AN
Numérotation du verset
3Rg. 10,22
moraliter
moraliter
marg.|
marg.|1.
{c}
Quia classis]
Classis Salomonis, id est20 Christi, ordo predicatorum est. Classis nostra, conventus monachorum21. Hi, et illi per tres annos semel vadunt in Tharsis, quod interpretatur exploratio gaudii. Et significat regnum celorum, ubi sunt vera gaudia exploranda. Illuc itur semel per tres annos. Primus est fidei firmitas. Secundus, vite sanctitas. Tertius cordis puritas, et hic oritur ex primis duobus. In hoc anno venitur in Tharsis. Unde Mt. 5.a. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. He classes congregant Salomoni, id est Christo.AP
20 Classis Salomonis, id est] classis Christi classis Salomonis ordo predicatorum est
P363 Re164
21 monachorum
Ed1703
] môrorum
P363,
môrum
Re164
marg.|
P30
4.
{g}
Dentes elephantorum
22
]
etc. id est castos, sive candidos doctores, et fortes.
22 elephantorum]
om. Ed1703
marg.|
P31
5.
{h}
Simias]
id est hypocritas qui23 anterius sicut homines videntur, sed posterius bestie sunt. Bene enim loquuntur, sed male vivunt. Boni apparent et mali sunt. Unde Apc. 2.a. Nomen habes, quod vivas, et mortuus es.AS
23 qui] quorum
P363
marg.|
P32
6.
{i}
Pavos]
id est claustrales, qui pavonibus comparantur, propter quinque proprietates pavonis. Pavo enim habet caput serpentis, vocem demonis, passum latronis, pennam Angelicam, caro eius siccata imputribilis est. Caput serpentis, est prudentia mentis. Vox terribilis, sive demonis oratio, vel predicatio terribilis, pigris, et malis. Unde de Christo dicitur in Ps. 65. Terribilis in consiliis super filios hominum. Passus latronis, occultatio sanctitatis. Penna Angeli, habitus religiosus. Caro siccata, et imputribilis, castitas corporis, sed tota pulchritudo pavonis est in cauda, quia totus fructus religionis in perseverantia attenditur. Nam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde pavo de cauda coronam capiti suo facit, quia intentio bonis operis, sola perseverantia coronatur. Unde 2Tim. 1.a. Qui certat in agone, non coronabitur, nisi legitime certaverit.AT
Numérotation du verset
3Rg. 10,25
moraliter1
moraliter1
marg.|
P33
1.
{1.
275rb} {k}
Et singuli]
reges
[deferebant].
reges sunt omnes qui se bene regunt, sed maxime prelati qui alios regere debent ex officio. Hi munera deferunt Salomoni. Undee : “reges Tharsis et insule munera offerunt”. Sed que munera ? Ecce.AU
e Ps. 71, 10.
marg.|
P34
2.
{l}
Vasa aurea]
In vase, humilitas ; in auro, sapientia ; in argento, munditia ; in veste, honesta conversatio : Per
arma
bellica, eleemosynarum largitio, que recte dicuntur arma bellica, quia per ea protegit caput vir fidelis, et confutatur inimicus. Unde Eccl. 29.c. Eleemosyna viri, quasi sacculus est ipsi, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit, et postea consurget, et retribuet illis retributionem unicuique illorum, super scutum potentis, et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit.AV
marg.|
P36
4.
{n}
Equos et mulos]
fortitudinem, et humilitatem. Mulus enim animal sterile est, et tales se esse steriles reputant, quicquid boni faciant, dicentes illud Lc. 17.c. Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.AX
Numérotation du verset
3Rg. 10,25
moraliter2
moraliter2
marg.|
P26
1.
Arma
, id est virtutes, vel opera virtutum, que sacra Scriptura docet : Pharetram, id est cor devotum. Arcum id est ipsam sacram Scripturam. De qua dicitur in Ps. 77. “Filii Ephraim intendentes arcum {1.275ra} conversi sunt in die belli”. In hac etiam domo sunt aromata Salomonis, id est blande consolationes, et misericordie documenta. Nonne species aromatica est, qua pauperes inunguntur, scilicet : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum ? Mt. 5.a. Nonne species aromatica est, quia divites inunguntur. Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis ? Lc. 11.f. Nonne species aromatica est, qua laborantium sudor temperatur. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus, Mt. 11.d. Nonne species aromatica est, qua labor penitentium alleviatur : Agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum, Mt. 3.a. Sic igitur omnis specierum aromaticarum diversitas in sacra Scriptura continetur, quibus omnis infirmitas sanari potest. Unde Sir. 38.a. Dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius pigmenta faciet suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.AY
Numérotation du verset
3Rg. 10,29
ad litteram
ad litteram
marg.|
P41 {q}
Quadriga]
id est quatuor veredarii trahentes quadrigam, tot siclis emebatur in Egypto.AZ
marg.|
P42 {r}
Et equus]
id est dextrarius, qui erat carior veredario24. BA
24 veredario] veredarii trahentes quadrigam, tot siclis emebatur in Egypto
Et equus]
id est dextrarius, qui erat carior veredario
iter. P363
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_10)
Notes :