Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset 3Rg. 2,1 

Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, precepitque Salomoni filio suo dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 2,2 

Ego ingredior viam universe terre confortare et esto vir fortis1,
1 fortis] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,3 

et observa ut2 custodias mandata3 Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias cerimonias eius et precepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Moysi ut intelligas universa que facis et quocumque te verteris,
2 ut] om. Weber |
3 mandata] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 2,4 

ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens : Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 2,5 

Tu quoque nosti que fecerit mihi Ioab filius Sarvie,
que fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasa filio Iether, quos occidit et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prelii
in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius,
Numérotation du verset 3Rg. 2,6 

facies ergo iuxta sapientiam tuam. Et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos,
Numérotation du verset 3Rg. 2,7 

sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua. Occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
Numérotation du verset 3Rg. 2,8 

Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Gemini4 de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra. Sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens : Non te interficiam gladio.
4 Gemini] Iemini Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,9 

Tu noli pati esse eum innoxium. Vir autem sapiens es et scies que facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad inferos5.
5 inferos] infernum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,10 

Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David.
Numérotation du verset 3Rg. 2,11 

Dies autem quibus regnavit David super Israel quadraginta anni sunt. In Hebron regnavit septem annis, in Hierusalem triginta tribus.
Numérotation du verset 3Rg. 2,12 

Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis,
Numérotation du verset 3Rg. 2,13 

et ingressus est Adonias filius Agith ad Bersabee6 matrem Salomonis que dixit ei : Pacificusne est7 ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus.
6 Bersabee] Bethsabee Weber |
7 est] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 2,14 

Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille :
Numérotation du verset 3Rg. 2,15 

Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei. A Domino enim constitutum est ei.
Numérotation du verset 3Rg. 2,16 

Nunc ergo petitionem unam deprecor a te, ne confundas faciem meam. Que dixit ad eum : Loquere.
Numérotation du verset 3Rg. 2,17 

Et ille ait precor ut dicas Salomoni regi, neque enim quicquam negare8 tibi potest, ut det mihi Abisac Sunamitem9 uxorem.
8 quicquam negare] inv. Weber |
9 Abisac Sunamitem] Abisag Sunamitin Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 2,18 

Et ait Bersabee10 : Bene ego loquar pro te regi.
10 Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,19 

Venit ergo Bersabee11 ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius, adoravitque eam et sedit super thronum suum.
11 Bersabee] Bethsabee Weber
Positus quoque est thronus matri regis que sedit ad dexteram eius.
Numérotation du verset 3Rg. 2,20 

Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Dixit ei rex : Pete mater mea12. Neque enim fas est ut avertam faciem meam13.
12 mea] mi Weber |
13 meam] tuam Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 2,21 

Que ait : Detur Abisac Sunamites14 Adonie fratri tuo uxor.
14 Abisac Sunamites] Abisag Sunamitis Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,22 

Responditque rex Salomon et dixit matri sue : Quare postulas Abisac Sunamitem15 Adonie ? Postula ei et regnum. Ipse est enim frater meus maior me, et habet Abiathar sacerdotem, et Ioab filium Sarvie.
15 Abisac Sunamitem] Abisag Sunamitin Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,23 

Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens : Hec faciat mihi Deus, et hec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
Numérotation du verset 3Rg. 2,24 

Et nunc vivit Dominus qui firmavit me et collocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias.
Numérotation du verset 3Rg. 2,25 

Misitque rex Salomon per manum Banaie filii Ioiade qui interfecit eum et mortuus est.
Numérotation du verset 3Rg. 2,26 

Abiathar quoque sacerdoti dixit : Rex vade in Anathoth ad agrum tuum.Et quidem vir es16 mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
16 es] ante quidem Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,27 

Eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Eli in Silo.
Numérotation du verset 3Rg. 2,28 

Venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset. Fugit ergo Ioab
in tabernaculum Domini et apprehendit cornu altaris.
Numérotation du verset 3Rg. 2,29 

Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare. Misitque Salomon Banaiam filium Ioiade dicens : Vade, interfice eum.
Numérotation du verset 3Rg. 2,30 

Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei : Hec dicit rex : Egredere. Qui ait : Non egrediar sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens : Hec locutus est Ioab et hec respondit mihi.
Numérotation du verset 3Rg. 2,31 

Dixitque ei rex : Fac sicut locutus est, et interfice eum et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris mei,
Numérotation du verset 3Rg. 2,32 

et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militie Israel, et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda.
Numérotation du verset 3Rg. 2,33 

Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum. David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in eternum a Domino.
Numérotation du verset 3Rg. 2,34 

Ascendit itaque Banaias filius Ioiade et aggressus eum interfecit, sepultusque est in domo sua in deserto.
Numérotation du verset 3Rg. 2,35 

Et constituit rex Banaiam filium Ioiade pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
Numérotation du verset 3Rg. 2,36 

Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei : Edifica tibi domum in Hierusalem, et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc.
Numérotation du verset 3Rg. 2,37 

Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum te17 sanguis tuus erit super caput tuum.
17 te] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,38 

Dixitque Semei regi : Bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis.
Numérotation du verset 3Rg. 2,39 

Factum est autem post annos tres, ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth. Nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth.
Numérotation du verset 3Rg. 2,40 

Et surrexit Semei et stravit asinum suum, ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth,
Numérotation du verset 3Rg. 2,41 

nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset.
Numérotation du verset 3Rg. 2,42 

Et mittens vocavit eum dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum et predixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi ?
Numérotation du verset 3Rg. 2,43 

Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et preceptum quod preceperam tibi ?
Numérotation du verset 3Rg. 2,44 

Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo. Reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum.
Numérotation du verset 3Rg. 2,45 

Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
Numérotation du verset 3Rg. 2,46 

Capitulum 2

Numérotation du verset 3Rg. 2,1 
marg.| {g} Appropinquaverunt] In hoc capitulo, primo agitur de preceptis, que David cum vellet mori, dedit Salomoni, sive precepit. Secundo de morte David. Tertio de morte Adonie. Quarto de Ioab, et amotione Abiathar. Quinto de morte Semei.
marg.| {h} Ecce ego ingredior] etc. David Christus, ipse natus est, ut homo. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis. Item mortuus, est ut homo. Sap. 7.a. Ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. Et Ps. 67. Domini domini exitus mortis.
marg.| {i} Viam universe terre] id est universorum habitantium in terra, mors est. Hec est via regia, via communis, per quam necesse est omnes ire, et reges, et servos, et bonos, et malos. Unde Sap. 7.a. Unus est introitus omnibus ad vitam, et similis exitus. Sir. 41.a. Noli metuere iudicium mortis, memento que ante te fuerunt, et que superventura sunt tibi. Hoc iudicium a Domino omni carni. Hanc viam cucurrit propter nos Dei filius, et virginis filius gigas gemine substantie. Ps. 18. Exultavit, ut gigas ad currendam viam. Currere dicitur, quia cito transivit eam. Unde alibi. De torrente in via bibet, etc. Currere ego oportet, et post eum, si volumus venire ad eum, et exaltari cum eo, ut sicut ipse pro nobis non timuit mori, sic et nos propter ipsum : Sicut et fecit Thomas Io. 11.b. Eamus inquit, et moriamur nos cum ipso, id est sicut ipse. Sic Petrus, Lc. 22.d. Domine, tecum paratus sum, et in carcerem, et in mortem ire. Hec via una est in ingressu, sed dividitur in duas : Una a dexteris, altera extenditur a sinistris. Illa ducit ad celum, hec ad infernum. Illam tenent electi, hanc reprobi. Unde Prv. 4.d. Vias, que a dextris sunt, novit Dominus, perverse vero que a sinistris sunt Mt. 25.c. Congregabuntur ad eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis : Et statuet oves quidem a dexteris, hedos autem a sinistris : Tunc dicet Rex his, qui a dextris erunt : Venite benedicti patris mei, percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi : Esurivi, etc. Tunc dicet Rex, et his qui a sinistris eius erunt : Discedite a me maledicti in ignem eternum. Sed dicet aliquis : Si scirem viam a dextris, {1. 263vb} currerem per eam, et fugerem a sinistris. Nullus excusatur. Dominus docet hoc Mt. 7.b. Intrate per angustam portam, quia lata est porta, et spatiosa via, que ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam. Quam angusta porta, et arcta via, que ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam. Sed iterum dicet aliquis. Dic mihi nomen vie, ut sciam querere de ipsa ab aliquo de viatoribus qualis sit, secundum quod Iob. 21.d. de viatoribus. Et ego dico tibi unum est nomen eius, cuius porta est, innocentia, de qua dicit AUGUSTINUS Innocens est, qui nec facit, nec deserit miserum. Hec porta Domini, et iusti intrabunt per eam, ut venient ad viam penitentie. Nec timendum est, si in principio sit arcta via ista : quia semper magis et magis dilatatur. Unde Prv. 4.b. Viam sapientie monstrabo tibi, et ducam te per semitas equitatis, quas, cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Sed dicat aliquis iterum : Via hec tenebrosa est. Non est verum : quia Prv. 4.b. dicitur : via iustorum quasi lux splendens procedit, et crescit usque in perfectam diem. Via autem impiorum tenebrosa. Unde Ps. 24. Via illorum tenebre, et lubricum, et Angelus, Domini persequens eos.
marg.| {k} Custodias Domini] id est ea, que precepit Dominus custodiri.
marg.| {l} Ut ambules] iuste, et misericorditer omnia faciendo. Siquidem universe vie Domini, misericordia, et veritas.
marg.| {m} Ceremonias] id est legales observantias, quas tunc oportebit impleri, ut ritus mundationis lepre, et huiusmodi.
marg.| {n} Precepta] moralia.
marg.| {o} Iudicia] id est iustitiam inter suos.
marg.| {p} Testimonia] que in signum data sunt, ut immolatio vitule rufe, et huiusmodi. Et nota quod multo plura quam hic leguntur. 1Par. 28. Sed omnia ad ista reducuntur.
marg.| {q} Ut intelligas] etc. Argumentum est, quod in expletione legis datur intelligentia legis. Unde David : A mandatis tuis intellexi, id est a custodia mandatorum. Et alibi dicit : Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
marg.| {r} Coram me] id est in beneplacito meo.
marg.| {s} In veritate] non ficte.
marg.| {t} In omni corde] id est in omni cogitatione.
marg.| {u} In omni anima] id est omni desiderio.
marg.| {x} Abner] 2Rg. 3.e.
marg.| {y} Et Amase] 2Rg. 20.c.
marg.| {z} Sanguinem belli] id est qui non nisi in bello fundendus erat.
prol.| {a} In pace] id est in tempore pacis.
marg.| {b} Et posuit cruorem] etc. id est arma Ioab non sunt respersa sanguine occisorum : quia non dimicabat cum eis, sed vestes eius, et calceamenta eius : quia in osculo pacis occidit eos. Vel aliter consuetudo erat, quod fortes insignia {1. 264ra} operum suorum ponebant in armis suis. Sed Ioab quia in dolo turpiter occiderat istos, non fuit ausus hoc factum scribere in armis suis, sed tantum in balteo, et in calceamentis suis.
marg.| {a} Facies ergo] etc. David videtur hic facere contra legem : dicitur enim Levitic. 19.d. Non queras ultionem, nec memor eris iniurie civium tuorum. Solutio : Querere ultionem libidine vindicte malum est, et hoc prohibet lex, et etiam Evangelium : querere vindictam amore iustitie, hoc licitum est, et hoc fecit David hic. Unde GLOSSA dicit : David precepit Salomoni de iusta retributione eorum, qui sibi solatio fuerunt, vel iniuste nocuerunt, quos ipse patienter toleravit : Et prophetia indicat, quid malis in futuro fieri oporteat, vel bonis, quod verus Salomon implebit : Interim tamen patientia Dei sepe bonos tribulari, reprobos deliciis uti concedit. Item aliter potest dici, scilicet quod est iniuria personalis, que fit persone proprie : huius memorari prohibet lex. Item est iniuria communis, que fit contra Rempublicam, vel contra dignitatem Principis, hanc precipit ulcisci David.
marg.| {b} Quando fugiebam] 2Rg. 17.g.
marg.| {c} Maledixit mihi] 2Rg. 16.b.
marg.| {d} Pessima] Mala, quia non meruerat : Peior, quia afflictus iniuste, fugiebat : Pessima, quia Rex erat, et scriptum est Ex. 22.d. Principi populi tui non maledices.
marg.| {e} Cum transirem] 2Rg. 19.c.
marg.| {f} Non te interficiam] ego manu mea. Sed nonne ille interficit, cuius auctoritate, et precepto fit homicidium ? Pretera, et sine dolo intellexit Semei iuramentum. Et eo modo tenendum est iuramentum, quo intelligitur ab eo, cui fit, ut dicit Isidor. Solutio : Sic iuravit David : Non interficiam te ob hoc factum, nisi aliud feceris. Et ipse aliud fecit, quia condictum inter se, et Salomonem pretermisit, et ita non solum maledictio David, sed transgressio precepti Salomonis fuit causa mortis Semei.
marg.| {g} Tu noli pati eum esse innoxium] Hic videtur David querere ultionem proprie iniurie. Non, sed regie maiestatis, ut doceantur alii non maledicere Regi.
marg.| {h} Cum sanguine] id est cum pena sanguinis, quem effudit.
marg.| {i} Et sepultus] Circa tumulum eius fecit Salomon octo loculos thesaurorum reponi : quorum unum post mille, et trecentos annos aperuit Ioannes Hircanus Pontifex {1. 264rb} Iudeorum, et Herodes alium : Alii nondum sunt manifestati, ut dicitur in Historiis a (in Evangelica historia, rubrica de institutione Xenodochiorum, capitulo : Post hoc Antiochus).
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {k} In Hebron] Ostendit quomodo.
marg.| {l} Trigintatribus] et etiam sex mensibus.
marg.| {m} Meum erat] ratione primogeniture.
marg.| {n} Ne confundas faciem meam] id est ne facias me erubescere propter repulsam. Unde IOSEPHUS sic dicit. Ne velis, me tristem deserere.
marg.| {o} Neque enim tibi] que es mater eius.
marg.| {p} Ut det mihi Abisag] Adonias Abisag querit habere uxorem, ut per eam fiat Rex. Et quid est hoc, nisi quod multi sapientiam querunt, ut habeant honores in hoc mundo. Sed mortem ex hoc incurrit Adonias. Timeant ergo tales.
marg.| {q} Adoravit eam] id est veneratus est eam. Unde IOSEPHUS dicit, quasi amplexatus est eam.
marg.| {r} Ne confundas] etc. id est ne repellas me.
marg.| {s} Ut avertam] etc. id est denegem petitionem tuam, ad quod requiritur aversio faciei.
marg.| {t} Ipse enim] etc. Timens Salomon offendere matrem, ostendit petitionem eius non esse dignam exaudiri. Adonias enim maior natu erat ; et Abisag quasi regina erat, et potens. Preterea, Adonias secum habebat potentes, scilicet Abiathar, et Ioab, ita ipse potentior esset Salomone, et de facili posset sibi regnum acquirere. Preterea, Abisag quasi uxor David fuerat, iacens cum eo, et ita opprobrium esset David si Adonias duceret eam uxorem. Has rationes ostendit Salomon matri sue, ne offenderetur repulsa.
marg.| {u} Animam suam] id est vitam suam.
marg.| {x} Fecit mihi domum] id est dedit mihi regnum.
marg.| {y} Et mortuus est] Adonias.
marg.| {z} Vade] etc. quasi dicat, recede a sacerdotio, et vade laborare, ut rusticus in agrum tuum.
marg.| {a} Vir mortis est] id est dignus morte, quia scilicet favisti Adonie sine consilio David.
marg.| {b} Super domum Heli] Nota quod abiecto Abiathar a Sacerdotio, translatum est Sacerdotium ad Sadoc, et de domo Ithamar ad domum Eleazar, ut Samuel predixerat Heli. 1Rg. 3.c. Abiathar enim erat de familia Ithamar, Sadoc de familia Eleazar, qui successit Aaron in Sacerdotio, cui successit Phinees filius eius, cui Abiezer, cui Buzi, cui Ozi, et post istum translatum est Sacerdotium ad Heli, qui erat de domo Ithamar. Fuerunt autem quinque de filiis Eleazar privati Sacerdotio, scilicet Ioseph, qui debuisset succedere {1. 264va} Ozi, et Ionathan filius Ioseph, tertius, Marchot filius Ionathan, quartus Asophi filius Marchot, quintus Achitob, qui fuit pater Sadoc, ad quem translatum est Sacerdotium.
marg.| {a} Venit autem nuntius] Sed quomodo inducitur hoc ? Iamdiu enim audierat Salomon illud. Ad hoc dicendum, quod Ioab etiam post Salomonis promotionem procurabat, quod Adonias fieret Rex, et istud modo nuntiatum est Salomoni, aliud iamdiu audierat, sed istud non.
marg.| {b} Vade, interfice eum] Primo tamen dixit ei, ut egredi eum faceret de tabernaculo, et venire ad se, ut dicit IOSEPHUS, quod si nollet, interficeret eum ibi :
marg.| {c} Fac sicut] etc. Sed nonne peccavit Salomon, qui iussit hominem interfici in tabernaculo Domini ? Dicimus, quod non, quia Ex. 21.c. Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur. Ioab autem sic occiderat Abner, et Amasam. Unde patet, quod non peccavit Salomon. Modo non abstraheretur aliquo modo ab Ecclesia, nec occideretur, nisi forte in quibusdam casibus.
marg.| {d} Sanguinem innocentem] id est penam pro sanguine innocenti effuso. Unde patet, quod prelatis, et principibus imputatur si negligentes fuerint in sumenda vindicta de maleficis.
marg.| {e} Sanguinem eius] id est penam pro sanguine effuso.
marg.| {f} Duos viros] Abner, scilicet Amasam.
marg.| {g} Occidit] in dolo.
marg.| {h} Principem exercitus Iuda] Mortuo enim Absalone, fecit David Amasam principem militie sue, sicut dictum est supra 2Rg. 19.e.
marg.| {i} Sanguis] id est pena pro sanguine effuso.
marg.| {k} Diebus multis] IOSEPHUS dicit quod Salomon super hanc conventionem astrinxit iureiurando Semei, quod melius patebit.
marg.| {l} Iusiurandum] Ecce quod dicit Ios. quod iureiurando strinxit Salomon Semei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_2)

Notes :