Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset 3Rg. 19,1 

Annuntiavit1 autem Achab Iezabel omnia que fecerat Elias,
1 annuntiavit] nuntiavit Weber
et quomodo occidisset2 universos prophetas Baal3 gladio.
2 occidisset] coni., occidssiet cacogr. Rusch |
3 Baal] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 19,2 

Misitque Iezabel nuntium ad Eliam dicens : Hec mihi faciant dii et hec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis.
Numérotation du verset 3Rg. 19,3 

Timuit ergo Elias
et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas. Venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum,
Numérotation du verset 3Rg. 19,4 

et perrexit in desertum via unius diei. Cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit anime sue ut moreretur et ait : Sufficit mihi Domine, tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei.
Numérotation du verset 3Rg. 19,5 

Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi. Et ecce angelus Domini4
4 Domini] om. Weber
tetigit eum et dixit illi : Surge et5 comede.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,6 

Et6 respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aque.
6 et] om. Weber
Comedit ergo et bibit et rursum obdormivit.
Numérotation du verset 3Rg. 19,7 

Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum. Dixitque illi : Surge et7 comede. Grandis enim tibi restat via.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,8 

Qui cum surrexisset, comedit et bibit,
et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
Numérotation du verset 3Rg. 19,9 

Cumque venisset illuc8 mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi : Quid hic agis Elia ?
8 illuc] coniec. , iliuc cacogr. Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 19,10 

At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini filii Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et querunt animam meam ut auferant eam.
Numérotation du verset 3Rg. 19,11 

Et ait ei9 : Egredere et sta in monte coram Domino. Et ecce Dominus transit et spiritus
9 ei] om. Weber
grandis et fortis
et10 subvertens montes et conterens petras ante Dominum,
10 et] om. Weber
non in spiritu Dominus.
Et post spiritum commotio, non in commotione Dominus.
Numérotation du verset 3Rg. 19,12 

Et post commotionem ignis, non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aure tenuis.
Numérotation du verset 3Rg. 19,13 

Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio spelunce. Et ecce vox ad eum dicens : Quid agis hic Elia ?
Numérotation du verset 3Rg. 19,14 

Et ille respondit : zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus,
et querunt animam meam ut auferant eam.
Numérotation du verset 3Rg. 19,15 

Et ait Dominus ad eum : Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris illuc11 ungues Azael regem super Syriam,
11 illuc] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,16 

et Iehu filium Namsi ungues regem super Israel. Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te.
Numérotation du verset 3Rg. 19,17 

Et erit quicumque fugerit gladium Azael,
occidet eum Iehu, et quicumque12 fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.
12 quicumque] qui Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,18 

Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum quorum13 genua14 non sunt incurvata Baal, et omne os quod non adoraverit15 eum osculans manum.
13 virorum quorum] universorum Weber |
14 genua] + que Weber |
15 adoraverit] adoravit Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 19,19 

Profectus ergo inde Elias16 reperit Eliseum filium Saphat arantem in17 duodecim iugis boum
16 Elias] om. Weber |
17 in] om. Weber |
et ipse in duodecim boum18 arantibus unus erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
18 boum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 19,20 

Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam et ait : Osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te. Dixitque ei : Vade et revertere. Quod enim meum erat feci tibi.
Numérotation du verset 3Rg. 19,21 

Reversus autem ab eo, tulit par boum et mactavit illud,
et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam
et ministrabat ei.

Capitulum 19

Numérotation du verset 3Rg. 19,1 
marg.| {1. 282ra} {a} Nuntiavit Achab] In hoc capitulo agitur de fuga Elie in Horeb, et vocatione Elisei.
marg.| {b} Sicut animam] id est nisi occidero te, sicut tu occidisti illos. Nota GLOSSA Sancti viri sublevante spiritu, ad summa rapiuntur, quamdiu vero in hac vita, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est, quod Elias cum tot virtutibus profecisset, Iezabel postmodum quamvis reginam, tamen mulierculam fugit. Et qui suscitabat mortuos, ventura previderat, alia quoque preclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petiit, nec accepit. In virtutibus Elie potentia Dei pollebat, in infirmitatibus suis, quid de se poterat agnoscebat. Ibi ostendebat, quod acceperat, hic quod acceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus conservabatur.
marg.| {e} Puerum suum] scilicet Ionam, ut dicunt.
marg.| {h} Iuniperum] Iob. 30.a. Radix iuniperorum erat cibus eorum.
marg.| {i} Petivit anime sue] ex tedio, non ex desiderio : Cupiens dissolvi, et esse cum Christo, ut Paulus. Phil. 1.d.
marg.| {k} Sufficit mihi, Domine] id est satis diu vixi.
marg.| {l} Melior sum quam patres] ut illis perditis velim vivere, dicit IOSEPHUS.
marg.| {c} Timuit ergo Elias] Elias hic gerit speciem cuius libet iusti : Iezabel, carnis concupiscentiam significat : Interpretatur enim sanguine fluens, vel sterquilinium. Hanc fugit Elias, id est vir iustus. Unde 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem. Nullo enim modo melius vincitur, quam fugiendo. Unde Loth dictum est Gn. 19.d. Noli respicere post tergum, et ne stes in omni loco circa regionem, sed in monte salvum te fac Is. 14.f. Perdam nomen Babylonis, et reliquias, et progeniem, et germen.
marg.| {d} Venitque in Bersabee Iuda] Iuda, confessio : Bersabee, puteus satietatis interpretatur, et significat fluvium lacrymarum, per quem lavantur sordes fornicationis. Recte ergo fugit Elias in Bersabee Iuda, quia spiritus fornicationis, per confessionem, et fluvium lacrymarum effugatur.
marg.| {e} Et dimisit ibi puerum suum] id est pueritiam suam, quia quando quis peccatum fugere appetit, debet simul dimittere conversationem puerilem : Unde 1Cor. 13.c. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus, cum autem factus sum vir, evacuavi, que erant parvuli.
marg.| {f} In desertum] In desertum pergit, qui tumultum seculi fugit, et solitudinem animi querit.
marg.| {g} Viam unius] Via unius diei, est gratia Dei, que ducit ad solitudinem, Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem, etc.
marg.| {h} Subter unam] Sedere subter iuniperum, est adherere religioni. Et dicitur, quod sub cinere iuniperi conservetur fervor ignis per annum, et sub memoria mortis conservatur fervor religionis. Iob. 30.a. Radix iuniperorum erat cibus eorum. Ps. 101. Quia cinerem tamquam panem manducabam, etc.
marg.| {k} Sufficit mihi] Hoc dicit, quia reputat opera sua sibi sufficere ad penitentiam. Contra quos est illud Eccl. 9.a. Nemo scit, an amore dignus sit, an odio.
marg.| {m} Proiecit] Ecce negligentia.
marg.| {n} Obdormivit] Ecce acedia.
marg.| {o} Sub umbra] Non dicit sub iunipero, quia huiusmodi in religione non laborem penitentie, sed refrigerium vite querunt, qui tedio torpent.
marg.| {p} Et ecce] etc. id est gratia missa a Deo, claustralem vitio acedie torpentem pulsat, et monet, ut surgat a torpore {1. 282rb} fastidii, et comedat, id est delectetur in obsequio spirituali. Ps. 36. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
marg.| {q} Respexit] id est ea, que retro fecit, consideravit, id est peccata sua, ad dolendum, scilicet. Is. 38.c. Recogitabo tibi omnes annos meos, in amaritudine anime mee. Item Ps. 37. Et cogitabo pro peccato meo : Nec semper, vel nimis frequenter debet aliquis peccata cogitare, ne nimia tristitia absorbeatur. Neque semper misericordiam Dei, ne spe vana vanius extollatur. Sed aliquando hec, aliquando illam. Unde Is. 38.b. Ego dixi in dimidio dierum meorum, vadam ad portas inferi, id est ad peccata mea, que sunt mihi porte inferi : Et in alio dimidio supple vadam ad portas paradisi, id est ad Dei misericordiam per quam intratur in paradisum. Ct. 4.b. Vadam ad montem myrrhe, et ad collem thuris. Hinc precipitur. Dt. 24.b. Non accipias loco pignoris inferiorem, aut superiorem molam.
marg.| {r} Et ecce ad caput suum] Iste cibus optimus est contra acediam. Panis subcinericius, est memoria mortis, que multum reficit animam contra acediam. Incutit enim timorem, timor vero solicitudinem operatur, solicitudo torporem excitat. Unde Rm. 12.c. Solicitudine non pigri.
marg.| {s} Vas aque] mensura gratie. Quidam enim maiori gratia resperguntur ad cogitanda peccata sua, quidam minori, et quidam minima. Quibus dicitur Is. 30.a. Dabit tibi Dominus panem arctum, et aquam brevem. Vel panis, et aqua ad caput, sunt in consideratione mentis peccata propria, et gratia Dei, que vicissim debet penitens cogitare, sicut predictum est.
marg.| {t} Comedit, et bibit, et rursum obdormivit] Sic multi peccata sua cum amaritudine recordantur, et misericordiam Dei cum spe venie intuentur, et tamen postea in peccata preterita, vel in torporem acedie relabuntur. Sed Angelus magni consilii iterum dormientem excitat. Unde Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso, etc. Ier. 3.a. Fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
marg.| {u} Surge, comede] Elias bis pastus est, quia sicut homo ex duplici natura constat, id est spirituali, et corporali, ita duplici cibo indiget, scilicet spirituali, et corporali. Unde Dt. 8.a. Non in solo pane vivit homo, etc. Vel ideo bis pastus est pane subcinericio, quia duplex recordatio peccatorum necessaria est, scilicet ad exprobationem, et satisfactionem.
marg.| {x} Grandis enim tibi restat via] scilicet ad montem Dei Horeb, id est a terra usque ad celum : a miseria usque ad gloriam, ab exilio usque ad patriam. Via autem ista duplex est. Ante lapsum peccati, via est innocentia, post lapsum penitentia. Altera istarum necesse est illuc ire : Utramque Christus ambulavit, quia innocens fuit, et penitentiam magnam fecit. De his viis dicit Ps. 24. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, Et Salomon. Prv. 3.c. Vie eius, vie pulchre, et semite eius pacifice. Prima via parvulorum est, secunda adultorum. Et ideo dicitur hic. Grandis tibi restat via, quia de via penitentie hic agitur. Grandis autem dicitur hec via, quia toto tempore vite durat. Et habet hec via quasi spatium quindecim stadiorum. Primum est vite preterite recordatio. Secundum est pudor de commisso. Tertium, dolor de amisso. Quartum, timor de futuro supplicio, sive de futuro iudicio. Quintum peccati abominatio. Sextum peccati confessio. Cuius triplex conditio est, veritas, scilicet integritas, et unitas. Veritas, sine falsi admixtione. Integritas, sine alicuius peccati celatione. Unitas, sine divisione, ut omnia uni sacerdoti dicantur. Septimum est oratio. Octavum, ieiunium. Nonum, vigilia. Decimum disciplina. Undecimum, ablatorum restitutio. Duodecimum eleemosynarum largitio. Tredecimum peregrinatio. {1. 282va} Decimum quartum gratiarum actio. Quindecimum est vox laudis, quia ut dicitur Sir. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris, quia non est missus a Deo, quoniam Dei perfecta est sapientia : Sapientie enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit. Hec sunt quindecim stadia, quibus itur de mundo ad patriam per viam penitentie. Unde Io. 11.c. dicitur : Erat Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis quindecim. Bethania interpretatur domus obedientie, vel domus afflictionis : Hec est mundus. Ierosolyma interpretatur visio pacis : Hec est patria. Vis ergo ire de Bethania Ierosolymam, id est de mundo ad patriam, necesse est, ut vadas per quindecim stadia supra dicta.
marg.| {a} Qui cum surrexisset] etc. Surgit peccator a somno peccati per timorem. Eccles. 1.c. Timor Domini expellit peccatum : Nam qui sine timore est, non poterit iustificari.
marg.| {b} Comedit] per dolorem. Unde Ps. 129. Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Panis doloris, est amara recordatio peccatorum.
marg.| {c} Bibit] per lachrymarum effusionem. Prv. 5.c. Bibe aquam de cisterna tua. Cisterna nostra, cor nostrum est. Aqua de cisterna, lacryma de corde effusa.
marg.| {d} Et ambulavit] etc. Sic penitens postquam surrexit a peccato per timorem, et comedit panem, id est doluit de peccatis, et bibit aquam, id est lavit lectum suum per lacrymarum effusionem, debet ambulare per satisfactionis laborem : Et hoc.
marg.| {e} In fortitudine cibi illius] quia panis, id est recordatio peccatorum, et aqua lacrymarum dat fortitudinem penitenti, ut possis ambulare.
marg.| {f} Quadraginta diebus] etc. id est toto tempore presentis vite, tam in prosperis, quam in adversis.
marg.| {g} Usque ad montem Dei Horeb] id est usque ad mensam Domini, super quam comesturi sunt electi cum Christo in regno suo. Horeb enim interpretatur mensa. De qua Lc. 22.c. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo. Septem sunt, propter que prandium placet invitatis, scilicet servitoris nobilitas, ferculorum ordinatio, convivarum honestas, vultus hilaritas, invitantis auctoritas, loci amenitas, mense fecunditas. Primum notatur per, Ego : Secundum per, Dispono : Tertium per, Vobis : quartum per, Sicut disposuit mihi : Quintum per, Pater meus : Sextum per, Regnum : Septimum per, Edatis, et bibatis.
marg.| {g} Ad montem Dei Horeb] ubi apparuit Dominus Moysi : Ex. 3.a.
marg.| {k} Zelo zelatus sum] quasi dicat Ex amore vehementi, quo diligo Deum, exercui ultionem de prophetis Baal, qui faciebant populum errare post Deos alienos : Et ideo querit animam meam.
marg.| {h} Cumque venisset illuc] etc. Spelunca sicut dicit GREGORIUS est humane corruptionis infirmitas, quam debet habere penitens per iugem considerationem. Unde Gn. 19.f. legitur de Loth : Mansit in spelunca ipse, et due filie eius cum eo. Due filie Loth, anima, et caro nostra, quia penitens considerare debet infirmitates, tam carnis, quam anime. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis.
marg.| {i} Et ecce sermo Domini] usque ibi :   [Egredere, et sta in monte coram Domino] Hoc est, quod Dominus post considerationem proprie infirmitatis elevat penitentes ad contemplationem sue maiestatis. Hoc est, quod dicitur, 1Rg. 2.b. Dominus pauperem facit, et ditat, humiliat, et sublevat : Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium glorie teneat.
marg.| {l} Transiit] id est transivit. Tria tamen visibiliter prius transierunt, in quibus non transivit Dominus, scilicet ventus, commotio terre, ignis, quarto transivit sibilus aure {1. 282vb} tenuis, et cum eo Dominus.
marg.| {m} Spiritus] id est ventus.
marg.| {n} Ante Dominum] transibit.
marg.| {n} Sed non in spiritu Dominus] GLOSSA id est non arbitreris, quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est post turbinem, et impetum venti transibit ignis, deinde sibilus aure tenuis, post hoc transibit Dominus, ut loquatur tecum.
marg.| {o} Commotio] id est turbo, vel terre motus.
marg.| {s} Aure tenuis] Nil addit, per quod dat intelligere, quod in eo facit Dominus. Tamen aliqui libri habent in textu : Et ibi Dominus : Sed GREGORIUS et Ambrosius dicunt, quod non est de textu, sed debet subintelligi.
marg.| {t} Quod cum audisset] Quod, id est quem sibilum.
marg.| {x} Ecce vox] quia in sibilo apparuit ei Dominus.
marg.| {l} Et ecce Dominus transit] quia quanto oculos contemplationis in ipsum erigit, tanto minus ipsum apprehendit. Unde Ct. 6.b. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.
marg.| {m} Et spiritus grandis] etc. GREGORIUS Spiritus autem Domini montes evertit, et petras conterit, quia terror ex adventu iudicis altitudinem cordis nostri deiicit, et duritiam liquefacit.
marg.| {n} Non in spiritu Dominus] Nota quatuor a quibus removetur Dominus, quarto inesse prohibetur. Non in spiritu superbie Dominus. De quo in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
marg.| {p} Non in commotione] iracundie   [Dominus] Eph. 4.f. Sol non occidat super iracundiam vestram.
marg.| {q} Non in igne] cupiditatis,   [Dominus] Eccles. 10.b. Nihil est iniquius, quam pecuniam amare : Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Vel commotio ad avaritiam refertur. Unde Gn. 4.b. dixit Dominus ad Cain, qui interpretatur possessio. Vagus eris, et profugus super terram omnibus diebus vite tue. Gn. 9.d. Maledictus Chanaan puer, servus servorum erit fratribus suis, quia avari semper sunt in motu acquirendi, et congregandi divitias. Ignis, ad luxuriam refertur. Unde Iob. 31.b. Ignis est usque ad consummationem devorans, et omnia eradicans genimina.
marg.| {r} Post ignem sibilus aure tenuis] In quo Dominus sibilum facit homini in corde, quando Dominus voluntatem volandi ad frugem melioris vite inspirat Unde Za. 10.c. Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos, et multiplicabo eos. Is. 7.c. In die illa sibilabit Dominus musce, que est in extremo fluminum Egypti, et api, que est in terra Assur, et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et cavernis petrarum. Sibilus igitur.
marg.| {s} Aure tenuis] est inspiratio bone voluntatis, que dicitur sibilus, quia ignem caritatis ardere facit. Sibilus aure dicitur, quia pulverem terrenitatis exsufflat. Tenuis dicitur, quia leniter venit, lenem conscientiam facit. Iob. 4.c. Vocem quasi aure lenis audivi.
marg.| {t} Quod cum audisset Elias, operuit vultum] etc. De hoc breviter dicit GREGORIUS Sibilum audire, est aliquid tenuiter de divinitate gustare. Post aure tenuis sibilum, vultum suum propheta pallio operit, quia in ipsa contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo tegatur, agnoscit. Vultum namque pallio operire, est mentem consideratione proprie infirmitatis velare, ne audeat altiora se querere. Iob. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur, etc. Unde Ecclesiast. 3.c. Altiora te ne quesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed que precepit tibi Dominus, cogita illa semper : Unde Ex. 3.b. cum dixisset Dominus Moysi : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, statim sequitur : Abscondebat Moyses faciem suam. Non enim audebat aspicere contra Deum.
marg.| {u} Egressus stetit in] etc. GREGORIUS Spelunca, est nostre corruptionis habitatio. In ostio spelunce stare, est aliquid {1. 283ra} de divinitate incipere degustare. De hoc Gn. 18.a. Apparuit Abrahe Dominus in valle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui, in ipso fervore diei. Vallis Mambre est humilitas. Fervor diei est ardor caritatis. Ostium tabernaculi, initium presentis vite, et finis. Illi igitur, qui vite sue finem, et initium humiliter considerat, apparet Dominus in fervore diei, id est in ardore caritatis. Iacob. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
marg.| {a} Quid] Hic reprehendit Dominus omnes illos, qui malunt latere, quam in publico aliis prodesse. De quibus GREGORIUS Qui solitudinis loca, querunt, hoc scire debent, quod tot animarum rei sunt, quot in publicum prodeuntes prodesse potuerunt. Prv. 11.d. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt, alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Anima que benedicit impinguabitur, et que inebriat, ipsa quoque inebriabitur. Qui abscondit frumenta in tempore, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. Mt. 20.a. Circa undecimam vero horam exiit, et invenit alios stantes, et dixit illis. Quid hic statis tota die otiosi ?
marg.| {b} Zelo] Sic omnes sancti pro domo Domini antiquitus zelabantur. Unde et Dominus dicit. Zelus domus tue comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Sed modo pauci sunt, qui se velint opponere murum pro domo Domini. Unde. Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die Domini.
marg.| {c} Altaria] etc. Altare quadratum est, et significat Ecclesiam, que de quatuor partibus mundi per doctrinam quatuor Evangeliorum congregata, quatuor cardinalium virtutum operibus se exercet. Prophete Domini sunt doctores Ecclesie. Iezabel, id est amor temporalium Ecclesiam destruit, et doctores gladio cupiditatis occidit. Iob. 27.c. Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane. Ier. 6.c. A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritie student, et a Propheta usque ad Sacerdotem, etc. Os. 11.b. Cepit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius.
marg.| {d} Derelictus] Sic plures dicunt in corde suo, qui cum plus aliis facere se aspiciunt, solos se esse credunt. Quibus dicit Iob. 12.a. Vos estis soli homines, cum quibus morietur sapientia ? Talis fuit Phariseus Lc. 18.b. Non sum sicut ceteri homines, etc. Ecce oritur superbia ex comparatione ad deteriorem. GREGORIUS Sicut cautela est humilitatis respectus superioris, sic occasio est elationis comparatio inferioris. Unde ad deprimendam elationem. Elie, dixit Dominus. Reliqui mihi, etc. GLOSSA ut dum se solum non remansisse cognosceret, elationis gloriam, que ei de singularitate surgebat inclinaret. Relictus sum ego solus, non mentitur, quia ita credebat. Sed falsum credebat, et dixit ex elatione, patet in GLOSSA Gregorii dicentis. Tanto prophete, quid difficile fuit agnoscere, in hoc mundo famulos remansisse Deo ? Sed qui humilis occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum {1. 283rb} est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea, que ipse fecerit, facta foris, et ab aliis conspicit, eum, qui de singularitate intus erumpere nititur, superbie tumorem premit.
marg.| {e} Unges Azael] Nota quod Elias non aliter ungit Azael, nisi quod predixit, per Eliseum eum futurum regem Syrie 4Rg. 8.d. Iehu vero nec ipse, nec Eliseus inunxit, sed unus prophetarum missus ab Eliseo. 4Rg. 9.a. Eliseum vero non alio modo unxit, nisi quod pallium suum posuit super eum, ut hic. d. In lege enim non ungebantur nisi rex, et Sacerdos.
marg.| {f} Unges prophetam] id est assumes tecum, ut sit propheta.
marg.| {g} Gladium Azael] regis Syrie.
marg.| {h} Iehu] rex Israel.
marg.| {i} Interficiet eum Eliseus] Quasi dicat spiritualiter occidetur ab Eliseo, qui corporaliter non fuerit occisus ab Azael, vel Iehu. Unde GLOSSA Nocentes, iustitia divina alios per reges plecti facit mucrone, alios per Prophetas, et Sacerdotes transverberat gladio lingue. Ecclesia enim duos gladios tantum habet, spiritualem scilicet et materialem. Unde Lc. 22.d. dicunt discipuli. Ecce duo gladii hic. Et Iesus dixit. Satis est. Sed diabolus tertium gladium lingue utrique. De quo Ps. 56. Lingue eorum gladius acutus.
marg.| {k} Baal] Adorare Baal, est ad dignitates aspirare. Osculari manum, est de suis operibus gloriari. Iob. 31.c. Si osculatus sum manum meam, quod est iniquitas maxima, et negatio contra Deum. Deum enim negat, qui gloriam Dei sibi usurpat. De quibus Habac. 1. in fin. Immolabit sagene sue, et sacrificabit reti suo.
marg.| {l} Et ipse in duo] et pro, id est quasi dicat. Invenit duodecim viros arantes in 12. iugis boum, quorum unus erat ipse Eliseus, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {m} Qui statim] Hic duo notantur. Primo convenientia veteris, et novi testamenti, sicut Mt. 4.d. dixit Dominus discipulis. Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus, et navi, secuti sunt eum. Ita hic Eliseus vocatus ab Elia, statim relictis bobus secutus est eum. Secundo notatur preeminentia novi testamenti respectu veteris. Eliseus enim hic permissus est reverti, et osculari patrem, Dominus vero cuidam dicenti. Permitte, etc. respondit. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Mt. 8.c.
marg.| {n} Relictis bobus] Eodem modo, qui venit ad Dominum, omnem curam, et solicitudinem temporalem debet relinquere. Unde Io. 4.d. Mulier relicta hydria ivit, et nuntiavit omnibus, qui erant in civitate, Iesum.
marg.| {o} Par boum] hoc est duplex fortitudo mundi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_19)

Notes :