Capitulum 6
Numérotation du verset
3Rg. 6,1
Factum est igitur
quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Egypti in anno quarto
mense Zio, ipse est mensis secundus,
regis Salomonis super Israel edificare cepit domum Domino.
Numérotation du verset
3Rg. 6,2
Domus autem quam edificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine,
et viginti cubitos
in latitudine,
et triginta cubitos
in altitudine.
Numérotation du verset
3Rg. 6,3
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi,
et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
Numérotation du verset
3Rg. 6,4
Fecitque in templo fenestras obliquas,
Numérotation du verset
3Rg. 6,5
et edificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi
et fecit latera in circuitu.
Numérotation du verset
3Rg. 6,6
Tabulatum
quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum
sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum
septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus,
ut non hererent muris templi.
Numérotation du verset
3Rg. 6,7
Domus autem cum edificaretur de1 lapidibus dolatis2 atque perfectis edificata est,
1 de]
om. Weber
|
2 dolatis] dedolatis
Weber
|
et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum edificaretur.
Numérotation du verset
3Rg. 6,8
Ostium lateris medii in pariete3 erat domus dextere,
3 pariete] parte
Weber
et per cochleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium,
Numérotation du verset
3Rg. 6,9
et edificavit domum et consummavit eam. Texit quoque domum laquearibus
cedrinis,
Numérotation du verset
3Rg. 6,10
et edificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis,
et operuit domum lignis cedrinis.
Numérotation du verset
3Rg. 6,11
Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 6,12
Domus hec quam edificas, si ambulaveris in preceptis meis et iudicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum.
Numérotation du verset
3Rg. 6,13
Et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel.
Numérotation du verset
3Rg. 6,14
Igitur edificavit Salomon domum et consummavit eam.
Numérotation du verset
3Rg. 6,15
Et edificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
a pavimento domus usque ad summitatem parietum,
et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus, et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
Numérotation du verset
3Rg. 6,16
Edificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina,
a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum.
Numérotation du verset
3Rg. 6,17
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
Numérotation du verset
3Rg. 6,18
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur,
habens tornaturas suas
et iuncturas suas4
fabrefactas et celaturas eminentes.
4 suas]
om. Weber
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur,
nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
Numérotation du verset
3Rg. 6,19
Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat,
ut poneret ibi arcam federis Domini.
Numérotation du verset
3Rg. 6,20
Porro oraculum
habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis, et operuit illud atque vestivit auro purissimo, sed et altare vestivit cedro.
Numérotation du verset
3Rg. 6,21
Domum quoque ante oraculum
operuit auro purissimo et affixit laminas clavis aureis,
Numérotation du verset
3Rg. 6,22
nihilque erat in templo quod non auro tegeretur,
sed et totum altare oraculi texit auro.
Numérotation du verset
3Rg. 6,23
Et fecit in oraculo duo cherubin
de lignis olivarum
decem cubitorum altitudinis.
Numérotation du verset
3Rg. 6,24
Quinque cubitorum ala cherub una,
et quinque cubitorum ala cherub altera,
id est decem cubitos habentes a summitate ale usque ad ale alterius summitatem.
Numérotation du verset
3Rg. 6,25
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus in5 mensura pari
5 in]
om. Weber
et opus unum erat in duobus cherubin,
Numérotation du verset
3Rg. 6,26
id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus.
Numérotation du verset
3Rg. 6,27
Posuitque cherubin in medio templi interioris.
Extendebant autem alas suas cherubin
et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum. Ale autem altere in media parte templi se invicem contingebant.
Numérotation du verset
3Rg. 6,28
Texit quoque cherubin auro.
Numérotation du verset
3Rg. 6,29
Et omnes parietes templi
per circuitum sculpsit6 variis celaturis et torno.
6 sculpsit] scalpsit
Weber
Et fecit in eis cherubin
et palmas
et picturas varias
quasi prominentes de pariete et egredientes,
Numérotation du verset
3Rg. 6,30
sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
Numérotation du verset
3Rg. 6,31
Et in ingressu oraculi
fecit duo7 ostiola de lignis olivarum
7 duo]
om. Weber
postesque angulorum quinque
Numérotation du verset
3Rg. 6,32
et duo ostia de lignis olivarum
postesque angulorum8.
8 postesque angulorum Ω, postes angulorum quinque Λ ]
om.
caeteri codices (
Edmaior.
, Edminor.)
Et sculpsit9 in eis picturam cherubin et palmarum species,
9 sculpsit] scalpsit
Weber
et anaglifa valde prominentia,
et texit ea10 auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro.
10 ea] eam
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 6,33
Fecitque in introitum templi
postes de lignis olivarum quadrangulatos
Numérotation du verset
3Rg. 6,34
et duo ostia
de lignis abiegnis altrinsecus,
et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur,
Numérotation du verset
3Rg. 6,35
et sculpsit11 cherubin
11 sculpsit] scalpsit
Weber
et palmas et celaturas valde eminentes. Operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam,
Numérotation du verset
3Rg. 6,36
et edificavit atrium interius tribus ordinibus
lapidum politorum,
et uno ordine lignorum cedri
Numérotation du verset
3Rg. 6,37
Anno quarto
fundata
est domus Domini in mense Zio,
Numérotation du verset
3Rg. 6,38
et in anno undecimo mense
Elul12,
12 Elul] Bul
Weber
ipse est mensis octavus
perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus edificavitque eam annis septem.
Capitulum 6
marg.|
{s}
Factum est igitur quadringentesimo, et octogesimo anno]
etc. IOSEPHUS dicit, anno quingentesimo secundo egressionis de Egypto, describens etiam annos etatum precedentium, dicens ab Abraham usque tunc fluxisse annos mille, et viginti, a diluvio mille, et quadringentos. Ab Adam vero tria millia, et ducentos.
marg.|
{1.
266va} {a}
Sexaginta cubitos]
interius, ut dicemus infra.
marg.|
{b}
Et triginta cubitos in altitudine]
Contra 2Par. 3.a. dicitur. Porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Solutio. Tria tabulata, sive solaria erant in templo. A fundamento usque ad primum tabulatum erant triginta cubiti, et hoc dicitur hic altitudo templo. Et super illud tabulatum erat quedam mansio quasi quoddam solarium, quod erigebatur triginta cubitis usque ad secundum tabulatum, super quod erat tertia mansio sexaginta cubitorum usque ad tertium tabulatum, quod erat tectum domus. Et ita tota altitudo templi erat centum viginti cubitorum, ut dicitur 2Par. 3.a. et ita utrumque verum est, quod hic dicitur, et in Par. IOSEPHUS tamen non facit mentionem nisi de duabus mansionibus, utrique sexaginta cubitos attribuens. Sed duas inferiores sub una comprehendit.
marg.|
{c}
Iuxta mensuram]
etc. Latitudo vero porticus erat decem cubitorum, altitudo vero, ut dicit IOSEPHUS, ascendebat usque ad celsitudinem templi.
marg.|
{d}
Fenestras obliquas]
id est exterius angustas, et interius obliquando diffusas, sicut modo fiunt vitree in Ecclesiis, quas Salomon excogitavit.
marg.|
{e}
Templi tabulata]
Hec tabulata Mt. 4.a. dicuntur pinnacula templi. Que hoc modo facta erant. Trabes erant in templo posite per transversum per tria loca adeo longe, ut forinsecus capita earum prominerent ex utroque latere : Et edificavit Salomon super capita forinsecus prominentia tria tabulata ad deambulandum circa templum. Que quomodo facta essent in utroque latere, satis clarum est : Quomodo autem fuerint in fronte Orientali, et Occidentali, non satis elucet, neque legitur alicubi in textu, vel in glossis. Forte parve trabes erant immisse per murum, super quas erant edificata tabulata. Latitudo vero tabulatorum differens erant. Tabulatum enim inferius habebat quinque cubitos latitudinis, medium, sex : tertium, septem. Quod ideo factum fuit ita, ut manentes in superioribus tabulatis non impedirentur ad respiciendum inferius per obstaculum inferiorum : Tamen Hebrei dicunt tria tabulata parem habuisse latitudinem, ita ut si plumbata cementarii demitterentur a summo usque deorsum, perpenderetur eorum equalitas : Tamen tabulatum inferius erat quinque cubitorum in latitudine, medium, sex : quia murus ascendendo, arctior factus erat, quasi per unum cubitum. Ultimum tabulatum septem cubitorum erat : quia murus ibi iam concretus erat quasi per duos cubitos. Aliqui tamen dixerunt, quod inferius tabulatum septem cubitorum erat, medium sex : ultimum, quinque : Et hoc videtur littera velle, que dicit tabulatum quod super erat, quinque cubitos habebat. Sed quidam libri habent, subter, que littera verior est iuxta priorem expositionem. Hec autem tabulata non inherebant muro. Habebant autem in extremitatibus luriculas sive cancellos, id est appodiationes, ne deambulantes, inde cadere possent, de quorum altitudine nihil legitur, nisi de supremo, quod erat quinque cubitorum in altitudine.
marg.|
{f}
Oraculi]
id est Sancta Sanctorum.
marg.|
{g}
Latera]
etc. GLOSSA id est muros, vel cancellos, vel luriculas : De quibus Doctores in tabulatis sedentes, ad circunstantem inferius populum contionabantur. Unde Dominus : Predicate super tecta. Et Salomon : Melius est sedere in angulo domatis. Doma Grece, tectum Latine.
marg.|
{1.
266vb}
marg.|
{h}
Et super]
vel subter.
marg.|
{i}
Latitudinis]
scilicet erat. Superius tabulatum virgines significat, medium continentes : tertium coniugatos. Ita dicit GLOSSA
marg.|
{k}
Posuit]
id est poni fecit.
marg.|
{l}
Non hererent]
scilicet tabulata consolidata clavis.
marg.|
{m}
Non sunt audita]
Hoc videtur impossibile : quia oportuit consolidari clavis. Solutio. Hoc quod hic dicitur, refertur tantum ad lapides, qui planati, et quadrati, et dolati fuerunt extra Hierusalem. Securis autem hic vocatur martellus latomi, quo lapides prescinduntur.
marg.|
{n}
Ostium lateris]
Nota de hoc ostio, ubi esset, diverse sunt opiniones. IOSEPHUS dicit in angulis anterioribus utriusque iuxta terram fuisse ostium, et ascensum ad superiora cenacula per medium muri absconditum, et facilem, extrinsecus sufficienter fenestratum, et secundum hoc medium latus dicitur frons orientalis, que erat media inter parietem meridianum, et Aquilonem. Alii dicunt, quod ostium erat iuxta terram in pariete dextero, id est meridiano, et secundum hoc sic iungitur littera.
[Ostium lateris medii]
id est quod erat in medio lateris.
marg.|
{o}
In pariete]
id est in dextero pariete domus. Dextero dico, egredientibus a templo non ingredientibus. Vel dextero dico, secundum situm mundi, secundum quem meridies est a dextris, aquilo a sinistris. Alii dicunt, quod ostium lateris medii dicitur, per quod veniebatur ad medium latus, id est ad medium tabulatum. Alii dicunt, quod ostium lateris medii dicitur ad differentiam aliorum ostiorum, in quibus totaliter perforantur parietes. In hoc autem non nisi usque ad medium parietis.
marg.|
{p}
per cochleam]
id est per viam invisibilem, vel tortuosum ascensum, vel vulgo dicitur viz.
marg.|
{q}
In medium]
id est in mediam mansionem. Tamen Richardus de S. Victore, qui exposuit Ezechielem ad litteram vocat cenacula ipsa tecta, sive tabulata templi, sed ad idem redit.
marg.|
{r}
Texit quoque]
Nota, murus inferioris mansionis, intrinsecus undique opertus erat tabulis cedrinis, trabibus vero affixa erant laquearia cedrina. Pavimentum vero domus coopertum erat tabulis abiegnis. Tabulata vero laterum, deambulatoria, et laquearia trabium, et pavimentum, tabulis aureis erant operta cum clavis aureis, quorum quilibet erat quinquaginta siclorum, et ita nihil erat in inferiori parte templi, quod non esset opertum auro, ut vultus ingredientium faceret auri lumine resplendere. Lapis vero unde murus factus erat forinsecus, tanto nitore fulgebat, ac si esset candido calculo tectus.
marg.|
{s}
Laquearibus]
trabibus solarii affixis. GLOSSA Bede Laquearia, sunt tabulata, que magno decore composita, et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia terne altitudinis domus Dei facta, terna habebat laquearia.
marg.|
{t}
Super omnem]
id est super quamlibet trium mansionum, vel tabulatum. Super omnem domum, dicit ultimum, et supremum tabulatum, et ita exponit Beda.
marg.|
{u}
Et operuit]
id est murum inferioris mansionis domus.
marg.|
{x}
Et factus est]
Quasi per prolepsim premiserat auctor de templo breviter, nunc latius exequitur de eo.
marg.|
{y}
Domus hec]
Queritur a quo regatur hec dictio domus.
{1.
267ra} Et dicimus quod a nullo, sed ponitur hic tantum ut sequens relatio habeat locum, sicut ibi, Dominus in celo sedes eius. Vel est locutio ecliptica, et perficitur sic : Domus hec, quam edificas mihi, erit accepta, vel consummabitur. Et quia opus hoc sumptuosum erat nimis, confortavit Dominus Salomonem, ne deficeret, sive ne desineret ab incepto opere.
marg.|
{a}
Et edificavit parietes]
etc. Nota in domo inferiori parietes habebant tres ordines : Primo erat murus lapideus de lapidibus forinsecus valde nitentibus. Postea erant tabule cedrine, quibus fuit opertus murus intrinsecus. Deinde lamine auree, quibus tegebatur totus paries tabularum. Eodem modo erat in pavimento, sed in hoc tantum differentia erat, quia tabule pavimenti abiegne erant.
marg.|
{b}
Ab posteriorem partem]
que dicitur sancta sanctorum.
marg.|
{c}
Usque ad superiora]
Ergo mansio inferior non erat alta, nisi viginti cubitis : Et hoc falsum est, quia supra dictum est, quod utraque duarum inferiorum mansionum erat triginta cubitorum. Solutio : Due partes erant in Templo : Anterior que dicitur sancta, et posterior, que dicitur sancta sanctorum : Et erant divise per interpositionem veli, et tabulatum, que habebant in altum viginti cubitos tantum, et desuper erat apertura decem cubitorum, ut fumus ascendens de altari thymiamatis posset intrare Sancta sanctorum. Expone igitur.
[usque ad superiora]
id est versus summum.
marg.|
{d}
Interiorem]
id est posteriorem.
marg.|
{e}
Domum tabernaculi]
etc. Aliqui libri habent, oraculi. Accipitur autem quatuor modis oraculum. Quandoque dicitur oraculum, ipsum tabernaculum, id est ipsa domus. Quandoque divinum responsum. Quandoque propitiatorium. Quandoque Sancta sanctorum, sicut hic : Et est sensus. Fecit interiorem domum oraculi, id est oraculum, quod erat interior pars domus in Sancta sanctorum.
marg.|
{f}
Ipsum templum]
id est anterior pars templi, quod dicitur sancta.
marg.|
{g}
Pro foribus]
id est usque ad fores.
marg.|
{h}
Oraculi]
id est sancta sanctorum, quasi dicat anterior pars, id est sancta habebat quadraginta cubitos in longitudine.
marg.|
{1.
267rb}
marg.|
{i}
Tornaturas, et iuncturas]
etc. id est celaturas tornatiles fabrefactas fecit in iuncturis, ne locus iuncture deprehendi posset.
marg.|
{k}
Apparere poterat in pariete]
intrinsecus.
marg.|
{k}
Oraculum autem]
id est sancta sanctorum.
marg.|
{l}
In medio]
inter parietes, scilicet.
marg.|
{m}
In interiori]
id est ulteriori.
marg.|
{n}
Et viginti cubitos altitudinis]
et ita quadratum erat.
marg.|
{o}
Sed et altare vestivit]
etc. thymiamatis, quod erat in sancta : Non fuit hoc altare illud, quod fecit Moyses : Illud enim vestitum fuit auro.
marg.|
{p}
Domum quoque ante]
etc. sanctam, id est anteriorem partem templi, id est.
marg.|
{q}
Decem cubitos habentes]
etc. cum omni corpore eorum.
marg.|
{r}
Et opus unum]
id est simile.
marg.|
{s}
In medio Templi interioris]
id est in sancta sanctorum.
marg.|
{t}
Celaturis, et torno]
id est celaturis tornatilibus, id est torno factis.
marg.|
{u}
Et fecit in eis]
scilicet tabulis cedrinis, et secundum hoc non videbantur, quia tecta erant auro. Vel, in eis, id est tabulis aureis.
marg.|
{x}
Cherubim]
id est depinxit in eis imagines Cherubim. Et confunditur hic Iudeus vocans nos idololatras propter imagines, que fiunt in Ecclesia, cum in templo, et in tabernaculo fuerint depicti Cherubim aurei.
marg.|
{y}
Palmas, et picturas]
id est manus hominum apertas.
marg.|
{z}
De pariete]
id est de tabulis.
marg.|
{a}
Intrinsecus]
id est in sancta sanctorum.
marg.|
{b}
Extrinsecus]
id est in sancta.
marg.|
{c}
Ingressu oraculi]
id est in sancta.
marg.|
{d}
Et duo ostia]
Idem apertius dicit. Unus enim erat ingressus, sed duobus ostiis claudebatur, et aperiebatur.
marg.|
{e}
Anaglypha valde prominentia]
id est celaturas. Unde Beda : Anaglypha Grece, Latine dicuntur celature. Isidor. Aliter dicit : Anaglypha, inquit sunt vasa escaria, que sursum sculpta sunt. Greci enim ana, sursum dicunt, glyphe, sculpturam.
marg.|
{f}
Fecitque in introitu templi]
id est anterioris partis, que dicitur sancta.
marg.|
{g}
De lignis abiegnis]
Priora ostia erant de lignis olivarum.
marg.|
{1.
267va} {a}
Opere quadro ad regulam]
Tante venustatis erant valve iste, ut etiam David prophetans de templi destructione nominatim expressit eas, dicens : Exciderunt ianuas eius. Et dicit IOSEPHUS quod non erat in eis lignum maius palmo. Quod notatur per hoc, quod dicitur hic, opere quadro ad regulam.
marg.|
{b}
Et edificavit atrium interius]
etc. Post templi constructionem agit auctor de atrio interiori. Porro plura fuerunt atria circa templum, ut legitur super illud Ps. 133. qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Quatuor, scilicet atrium interius, quod dicitur sacerdotum : item atrium mundorum. Item atrium mulierum mundarum : item atrium immundorum. Hic tantum de primo fit mentio : Sed nos breviter de omnibus dicemus. Est igitur atrium interius, platea grandis ex omni parte circa templum diffusa per quadrum. Ad Orientem vero ante fores templi latior erat, quia erat altare eneum, et luteres, et mare sacerdotum, et ibi ministrabant sacerdotes, et Levite coram Domino. Circa utrumque latus non ita diffusa erat, ad occidentem vero strictior erat. Pavimentum huius atrii vario marmore stratum erat, et diversis imaginibus venustatum. Hoc atrium cingebat undique murus brevis, altitudine trium cubitorum : Et erat unus cubitus lapidum unius coloris, alius cubitus lapidum alterius coloris, tertius cubitus lapidum tertii coloris : Intus autem erat vestitus cedro. Ad hunc murum se appodiabant sacerdotes, et Levite, et conversi ad populum super hunc loquebantur. In eodem muro erant plurime columne, equis intervallis disposite, inscripte alie litteris Hebraicis, alie litteris Latinis, premonentes populum ad legem sanctimonie, et prohibentes, ne in locum sanctum transirent. Hic murus habebat unum solum introitum ab Oriente, scilicet contra portam templi, habens aperturam vigintiquinque cubitorum sine foribus. Usque ad hunc introitum ascendebant viri, et mulieres deferentes oblationes suas : Nec licebat eis ulterius transire, nisi in quibusdam casibus, scilicet quando fiebat iudicium zelotypie. Numeri 5.a Vel quando Nazareus, impleto tempore religionis sue, offerebat crines. Numeri 6.c.b Et forte in quibusdam magnis festis, ad introitum atrii ascendebatur per quatuordecim gradus. Hoc atrium dicebatur atrium interius, quia alia atria erant extra illud per circuitum. Dicebatur etiam atrium sacerdotum, et Levitarum, quia ibi ministrabant. Hoc atrium non poterant intrare etiam Aaronite habentes maculam aliquam, propter quam offerre non poterant, ut legitur. Lv. 21.c. Licet de partibus sacrificiorum alerentur. Post istud atrium, id est infra ipsum in declivi latere montis positum erat secundum atrium, scilicet atrium mundorum, quod dicebatur sanctum, quod IOSEPHUS nominat aulam vel basilicam grandem. Erat autem hoc atrium diffusum in circuitum circa primum longe maius illo : Cuius pavimentum vario marmore stratum erat, sicut primum circumseptum muro altitudinis vigintiquinque cubitorum, scilicet interius, exterius vero quadraginta, secundum collis declivitatem : Quod licet sic esset altum, non tamen ascendebat usque ad fabricam templi, nec aspectum eius prohibebat. Erat autem iste murus ad Occidentem simplex, id est sine porticu, et sine tecto, et ibi nullam portam habens. In utroque vero latere, et in fronte orientali habebat porticus instar claustri monachorum, latitudinis triginta cubitorum. In latere meridiano erant quatuor porte, duplices valvas habentes, que laminis aureis, et argenteis miro opere erant decorate. Totidem porte, et omnino consimiles erant in latere Septentrionali. In his portis sedebant ianitores, ut arcerent immundos ab ingressu huius atrii. In fronte Orientali erat porta, que dicebatur speciosa, habens valvas de aere Corinthio factas. In angulo huius frontis erant due porte mordice, per quas ascendebant mulieres ad offerendum. Vel forte ministri descendebant in occursum earum ibi ad suscipiendas oblationes. In hoc atrio orabant viri mundi sub divo, tempore serenitatis, sub porticibus tempore tempestatis. In platea huius
{1.
267vb} atrii Orientalis, vendebantur animalia, et volucres ad offerendum, et ibi erant mense nummulariorum, quas Dominus evertit. Mt. 21.b. In porticibus iuxta portas stabant gazophylacia diversi generis, ad recipiendum oblationes ingredientium, triplex scilicet arca : Una, que dicebatur Musach, in qua ponebatur oblatio regum, et magnatorum, et festivitatum : Alia que dicebatur Corban, in qua ponebatur oblatio sacerdotum, et votiva : Tertia proprie dicebatur gazophylacium, in qua ponebatur oblatio peregrinorum, et quotidiana ad faciendum opera templi. Unde dicitur : Rex Musach, presul Corban, replet advena Gazam. Quidam aliter distinguunt, dicentes, in Musach reponi munera regum ; in Corban, partem sacerdotum. Unde de Corban fuerunt sumpti triginta denarii, quibus Dominus fuit emptus : In gazophylacio vero partem Domini ad opera, et usus pauperum. Unde legitur Lc. 21.a. quod mulier paupercula misit duo minuta in gazophylacio Domini. In porticibus laterum erant pastophoria, id est loca separata, in quibus sacrificantes de partibus sacrificiorum, que eos contingebant, vescebantur coram Domino. Et volunt quidam, quod ibi comederunt de foris venientes, et ideo sic dici, quasi pastus de foris venientium. In eisdem porticibus erant cathedre, et synedre, et exedre, id est tria genera sedilium, ut dicit Isidorus. In cathedris sedebant Doctores in gymnasio. In synedris sedebant auditores in consistorio, et dicebantur synedre, id est confessus. In exedris sedebant confessores cum iudice, quando secretius aliquid tractabant quasi in locutorio, et dicebatur exedra, quasi assessus, licet aliquando pro thalamo inveniatur. Sed improprie : hoc atrium sepe vocatur templum in Evangelio. Unde Io. 2.c. dicitur : Ascendit Iesus Ierosolymam, et invenit in templo vendentes oves, et boves, et columbas, et nummularios sedentes. Item Io. 7.d. Ascendit Iesus in templum, et docebat. Item Mt. 21.b. Intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat ementes, et vendentes in templo. Sub hoc secundo atrio erat tertium atrium eiusdem compositionis cum secundo, etsi non tante venustatis, nec tam pretiosi ornatus : In hoc orabant mulieres munde tantum, et erat multo maius secundo, dicebatur atrium mulierum. Sub isto atrio erat quartum atrium, in quo orabant viri immundi, et mulieres, et gentiles. Cuius murus exterior, et in radice collis positus erat, et ascendebat quadringentis cubitis usque ad verticem collis, in quo templum erat situm, et ita muri atriorum in nullo impediebant aspectum templi, nec eorum, qui ministrabant in atrio interiori. Hoc quartum atrium maius omnibus erat. Et hec sufficiant de atriis.
a Nm. 5.
b Nm. 6.
marg.|
{c}
Anno quarto]
regni Salomonis.
marg.|
{d}
Fundata]
id est inchoata.
marg.|
{e}
In mense Zio]
id est aprili, dicit GLOSSA. Sed hoc videtur falsum, quia supra eod. dictum est de Zio, quod ipse est mensis secundus, et ita fuit maius, non ergo aprilis. Solutio. Ista <Glossa> interlinearis appunctata est. Vel potest dici, quod Hebrei computant menses suos secundum lunationes. Lunatio vero que incipit in Aprili, sepe terminatur in maio, et denominatur ab eo. Quod ergo dicitur supra, mense secundo, id est maio, refertur ad mensem eorum. Quod autem hic dicitur Zio, id est Aprili, refertur ad mensem nostrum, et ita inchoata est domus Domini in Aprili nostro, et maio Iudeorum.
marg.|
{f}
Et in anno]
eiusdem regis.
marg.|
{g}
Mense Elul]
GLOSSA : Octobri.
marg.|
{h}
Utensilibus]
que in imminenti erant necessaria. Et hoc dico, quia post dedicationem templi, plura fuerunt fabricata, et superaddita, ut patebit infra. GLOSSA Bede. Queritur quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus suis, cum in sequenti legatur, infra octavo, mense septimo dedicationem eius esse completam : Nec credibile est, quod templum septem annis edificans Salomon, octavo mense
{1.
268ra} octavi anni perfecerit, et usque ad septimum mensem noni anni dedicationem perfecti templi distulerit. Unde potius verisimile videtur domum septem annis et septem mensibus edificatam, ita ut eodem mense septimo, dedicatio sit celebrata, et die vicesimo tertio ipsius mensis 2Par. 7.c. Salomon dimiserit populum in tabernacula sua, sicque unam septimanam adveniente mense octavo, perfecta sit domus Domini cum operibus eius universis, et ipsa dedicatione prius completa. Nisi forte putandum est post dedicatum templum aliquid utensilium in ministerio eius additum fuisse, usque ad ingressum sexti mensis accelerante rege, ut omnino mense septimo, qui erat totus solemnis, templum dedicaretur, et ita verum reperiatur utrumque, templum scilicet octavo mense in omni opere suo, et utensilibus perfectum, et ipsum septimo mense dedicatum
{1.
268rb} fuisse. {a}
Annis septem]
et septem mensibus. Sed contrarium videtur Io. 2.d. Quadraginta et sex annis inquiunt, edificatum est templum. Solutio. Templum Salomonis edificatum fuit septem annis, et septem mensibus, sed destructum fuit a Nabuchodonosor, et sub rege Syro. Triginta annis iterum edificatum est tantum usque ad appodiationes, et postea intermissum est opus ad imperium Cambyses filii Cyri octo annis, et iterum uno anno sub duobus magis, et alio anno iterum sub Dario filio Hystaspis. Secundo vero anno regni illius, recepta licentia ab eo per Zorobabel in sex annis consummatum est opus, et ita utrumque verum est, et quod septem annis edificatum est sub Salomone, et iterum quadraginta sex edificatum est templum sub Esdra sacerdote.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_6)
Notes :