Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset 3Rg. 14,1 

In illo tempore1 egrotavit Abia filius Ieroboam.
1 illo tempore] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,2 

Dixitque Ieroboam uxori sue : Surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo ubi est Ahia propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
Numérotation du verset 3Rg. 14,3 

Tolle quoque in manu tua decem panes et crustulam2
2 crustulam] crustula Weber
et vas mellis et vade ad illum. Ipse enim3 indicabit tibi quid eventurum sit huic puero.
3 enim] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,4 

Fecit ut dixerat uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia. At ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius pre senectute.
Numérotation du verset 3Rg. 14,5 

Dixit autem Dominus ad Ahiam : Ecce uxor Ieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui egrotat. Hec et hec loqueris ei. Cum ergo illa intrasset4
4 intrasset] intraret Weber
et dissimulasset5
5 dissimulasset] dissimularet Weber
se esse que erat.
Numérotation du verset 3Rg. 14,6 

Audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait : ingredere uxor Ieroboam, quare aliam esse te simulas ? Ego autem missus sum ad te durus nuntius.
Numérotation du verset 3Rg. 14,7 

Vade et dic Ieroboam : Hec dicit Dominus Deus Israel, quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel,
Numérotation du verset 3Rg. 14,8 

et scidi regnum domus David et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo,
Numérotation du verset 3Rg. 14,9 

sed operatus es male super omnes qui fuerant6 ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares. Me autem proiecisti post corpus tuum.
6 fuerant] fuerunt Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,10 

Idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam, et percutiam de Ieroboam mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel, et mundabo reliquias domus Ieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum.
Numérotation du verset 3Rg. 14,11 

Qui autem mortui fuerint de Ieroboam in civitate comedent eos canes. Qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves celi,
 quia Dominus locutus est.
Numérotation du verset 3Rg. 14,12 

Tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer,
Numérotation du verset 3Rg. 14,13 

et planget eum omnis Israel et sepeliet. Iste enim solus infertur de Ieroboam in sepulcrum,
quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo7 Israel in domo Ieroboam.
7 a…Deo] ad Dominum Deum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,14 

Constituet autem sibi Dominus regem super Israel qui percutiat domum Ieroboam in hac die et in hoc tempore.
Numérotation du verset 3Rg. 14,15 

Et percutiet Dominus Deus8 Israel sicut moveri solet harundo in aqua. Et evellet Israel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi lucos ut irritarent Dominum.
8 Deus] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,16 

Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam qui peccavit et peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 14,17 

Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa. Cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est
Numérotation du verset 3Rg. 14,18 

et sepelierunt eum. Et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahie prophete.
Numérotation du verset 3Rg. 14,19 

Reliqua autem verborum Ieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 14,20 

Dies autem quibus regnavit Ieroboam viginti et9 duo anni sunt, et dormivit Ieroboam10 cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo.
9 et] om. Weber |
10 Ieroboam] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 14,21 

Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda.
Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cepisset, et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel.Nomen autem matris eius Naama Ammanites11.
11 Ammanites Weber ] Amanites Ψ ΩS Rusch , Amonithes ΩM, Ammanitis Clementina etc.
Numérotation du verset 3Rg. 14,22 

Et fecit Iudas malum coram Domino, et irritaverunt {t. 2 : Erfurt, f. 64va ; facsim., p. 128a} eum super omnibus que fecerant patres eorum in peccatis suis que peccaverunt12
12 peccaverunt] peccaverant Weber
Numérotation du verset 3Rg. 14,23 

Edificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam,
Numérotation du verset 3Rg. 14,24 

sed et effeminati
fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 14,25 

In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Egypti in Hierusalem,
Numérotation du verset 3Rg. 14,26 

et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios et universa diripuit. Scuta quoque aurea que fecerat Salomon
Numérotation du verset 3Rg. 14,27 

pro quibus fecit rex Roboam scuta erea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.
Numérotation du verset 3Rg. 14,28 

Cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui preeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.
Numérotation du verset 3Rg. 14,29 

Reliqua autem sermonum Roboam, et omnium que fecit ecce scripta sunt in libro Sermonum13
13 Sermonum] verborum Weber
 dierum regum Iuda.
Numérotation du verset 3Rg. 14,30 

Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 14,31 

Dormivit itaque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David. Nomen autem matris eius Naama Ammanites14. Et regnavit Abiam filius eius pro eo.
14 Ammanites Weber ] Amanites Ψ ΩSJ Rusch , Amonites ΩM, Ammanitis Clementina etc.

Capitulum 14

Numérotation du verset 3Rg. 14,1 
marg.| {f} In illo tempore] etc. Hic agitur de morte Abie, filii Ieroboam.
marg.| {g} Quia sis uxor Ieroboam] Hoc dicebat Ieroboam, quia putabat, quod ille non auderet ei dicere veritatem, si cognosceret eam.
marg.| {h} Locutus est mihi] supra 11.f.
marg.| {i} Tolle quoque in manu tua] Talis erat consuetudo antiquitus, quando ibant ad prophetas, aliqua munera eis ferre. Nota, crustum, vel crusta, panis est. Item crustulum, vel crustula panis est genus. Item crustula, vel crusta, lamina auri est. Et secundum quosdam sic accipitur, secundum alios pro pane. Nota, tria ponuntur hic, que debet portare secum, qui vadit ad confessionem. Decem panes, crustulam, vas mellis. Propositum emendandi, propositum perseverandi, spem veniam consequendi. Nam quid sunt decem panes in manu, nisi decalogus in opere ? per quod fit emendatio. Transgressio enim mandatorum, non potest {1. 278rb} emendari, nisi per custodiam mandatorum. Unde adolescenti querenti, quid faciendo vitam eternam haberet. Respondit Dominus. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Mt. 19. Per crustulam propositum perseverantie significatur, sine quo inutilis est confessio. Unde mulieri in adulterio deprehense, dixit Dominus. Io. 8.b. Vade, et amplius noli peccare. Mel in vase, spes in corde, venie, scilicet consequende.
marg.| {k} Non poterat] etc. Ad quid ergo mutavit habitum uxor Ieroboam ? Respondeo, quia etsi ipse non cognosceret, tamen familia deprehenderet, eam esse uxorem regis propter regalem habitum. Vel forte ipsa nesciebat hoc, quod caligaverant oculi Prophete ita, quod videre non posset. Vel expone. Non poterat videre, id est parum poterat videre. Sicut dictum est de Heli. 1Rg. 3.a.
marg.| {l} Que erat] id est qualis erat.
marg.| {m} Missus sum ad te durus] etc. Unde missus, vel quo missus est, cum non moveret se ? Respondeo. Spiritus eius erat cum Deo, et inde missus est ad eam.
marg.| {n} Dedi illud tibi] id est maiorem partem eius.
marg.| {o} In toto corde] id est in intellectu, et affectu.
marg.| {p} Super omnes, qui fuerant] etc. id est plus quam omnes.
marg.| {q} Ad iracundiam] Iracundia Dei, nihil aliud est, quam pene illatio. Unde super illud. Ps. 6. Domine, ne in furore tuo, dicit GLOSSA In Deum iudicem non cadit perturbatio. De quo scriptum est Sap. 12.c. Tu autem, Domine, cum tranquillitate iudicas. Sed furor eius accipitur, idem quod ira, id est iudicium, quod malis quasi iratus videbitur, et velut furibundus.
marg.| {r} Mingentem ad parietem] id est canem, vel infirmum.
marg.| {s} Clausum] id est incarceratum.
marg.| {t} Et novissimum] etc. quasi dicat delebo de domo eius etiam vilissima, que sui utilitate negligenda putantur.
marg.| {u} Quia Dominus] id est ita fiet sicut locutus est Dominus.
marg.| {x} Sermo bonus a Domino] etc. id est quia Dominus locutus est de eo solo, ei soli promittens sepulturam, et nulli alii de domo Ieroboam. Vel sic secundum aliam litteram. Quia inventus est super eum sermo bonus ad Dominum Deum Israel, id est quia iste solus de domo Ieroboam {1. 278va} bene locutus est ad Dominum, ideo inferetur in sepulchrum. Ille loquitur ad Dominum, qui bene vivit coram Domino. Huic sensui concordat IOSEPHUS, qui sic dicit : Iste enim solus de domo Ieroboam inventus est bonus.
marg.| {a} Propter peccata Ieroboam] Ergo propter peccata patris punientur filii. Contra : Ezechiel. 18.e. Filius non portabit iniquitatem patris. Responsio. Propter peccata Ieroboam, id est propter hoc, quod imitati sunt Ieroboam in peccatis suis : Unde sequitur : Qui peccare fecit Israel.
marg.| {b} Thersa] civitas.
marg.| {c} In libro verborum] Quem librum non habemus.
marg.| {d} Vigintiduo anni] Non tamen pleni.
marg.| {e} Porro Roboam] Nunc de regno Iuda agit.
marg.| {f} Effeminati fuerunt in terra] id est cultores Cybeles illius dee : Evirati natura, vel actu sicut legitur de Hierophantis, id est sacerdotibus Heliopoleos : Gn. 41.f. Ex. 2. qui evirati, et eunuchi erant. Vel effeminati dicuntur pathici. Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.
marg.| {g} Ante faciem filiorum Israel] In confusione eorum.
marg.| {h} Ascendit Sesac] Sub federe simulato, quod non tenuit. Ascendit inquam cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : Non erat numerus vulgi, quod erat cum eo, ut dicitur 2Par. 12.a. ubi hec historia plenius continetur.
marg.| {i} Thesauros] Non tamen omnes.
marg.| {k} Que fecerat Salomon] supra 10.c.
marg.| {l} Ante ostium domus regis] Custodientes regem.
marg.| {m} Portabant ea] scilicet scuta.
marg.| {n} Preeundi] ante regem eundi.
marg.| {o} In libro sermonum] etc. Liber dierum regum Iuda secundum quosdam est Paralipomenon, quia in eo agitur de gestis regum Iuda tantum, et que hic minus dicuntur, ibi supplentur. Secundum alios non habetur liber iste, sicut nec liber dierum regum Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_14)

Notes :