Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset 3Rg. 21,1 

Post verba autem hec tempore illo1 vinea erat Naboth Iezraelite, qui erat in Iezrael iuxta palatium2 regis Samarie.
1 tempore illo] om. Weber |
2 palatium] + Ahab Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 21,2 

Locutus est ergo Achab ad Naboth
dicens : Da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est.
Numérotation du verset 3Rg. 21,3 

Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi3 Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi.
3 sit mihi] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,4 

Venit ergo Achab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezraelites dicens : Non dabo4 tibi hereditatem patrum meorum, et proiciens se in lectulum suum, avertit faciem ad parietem et non comedit panem.
4 dabo] do Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,5 

Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua, dixitque ei : Quid est hoc ? Unde anima tua contristata est ? Et quare non comedis panem ?
Numérotation du verset 3Rg. 21,6 

Qui respondit ei : Locutus sum Naboth Iezraelite et dixi ei : Da mihi vineam tuam, accepta pecunia, aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait : Non do tibi vineam meam.
Numérotation du verset 3Rg. 21,7 

Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius : Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel. Surge et comede panem, et equo esto animo, ego dabo tibi vineam Naboth Iezraelite.
Numérotation du verset 3Rg. 21,8 

Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo eius, et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth.
Numérotation du verset 3Rg. 21,9 

Litterarum autem erat ista sententia : Predicate ieiunium et facite sedere5 Naboth inter primos populi,
5 facite sedere] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,10 

et summittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant : Benedixit Naboth6 Deum et regem. Etet educite eum et lapidate, sicque moriatur.
6 Naboth] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,11 

Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut preceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos.
Numérotation du verset 3Rg. 21,12 

Predicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
Numérotation du verset 3Rg. 21,13 

Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum. At illi scilicet, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine : Benedixit Naboth Deum et regem7. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem
7 Deum et regem] Deo et regi Weber
et lapidibus interfecerunt.
Numérotation du verset 3Rg. 21,14 

Miseruntque ad Iezabel dicentes : Lapidatus est Naboth et mortuus est.
Numérotation du verset 3Rg. 21,15 

Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab : Surge, posside vineam Naboth Iezraelite qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia. Non enim vivit Naboth sed mortuus est.
Numérotation du verset 3Rg. 21,16 

Quod cum audisset Achab mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezraelite
ut possideret eam.
Numérotation du verset 3Rg. 21,17 

Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 21,18 

Surge et descende in occursum Achab regis Israel qui est in Samaria. Ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam.
Numérotation du verset 3Rg. 21,19 

Et loqueris ad eum dicens : Hec dicit Dominus : occidisti insuper et possedisti. Et post hec addes : Hec dicit Dominus : in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem tuum8.
8 tuum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,20 

Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ?9 Qui dixit : Inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini.
9 inimicum tibi] inimice mee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,21 

Propterea hec dicit Dominus10 : Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israel.
10 Propterea… Dominus] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,22 

Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath, et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 21,23 

Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens : Canes comedent Iezabel in agro Iezrael.
Numérotation du verset 3Rg. 21,24 

Si mortuus fuerit Achab in civitate comedent eum canes. Si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres celi.
Numérotation du verset 3Rg. 21,25 

Igitur non fuit alter talis ut Achab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini. Concitavit enim eum Iezabel uxor sua,
Numérotation du verset 3Rg. 21,26 

et abominabilis effectus est in tantum, ut sequeretur idola que fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 21,27 

Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam, ieiunavitque et dormivit in sacco, et ambulabat dimisso capite.
Numérotation du verset 3Rg. 21,28 

Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 21,29 

Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius.

Capitulum 21

Numérotation du verset 3Rg. 21,1 
marg.| {r} Post verba] In hoc capitulo agitur de vinea Naboth, quam quia noluit vendere Achab, interfectus est, Iezabel dolose procurante hoc.
marg.| {s} Ne dem] quasi dicat non possum, quia hereditas est mihi a patribus relicta, et oportet me eam filiis meis relinquere.
marg.| {t} Grandis] Ironice loquitur.
marg.| {u} Predicate] quasi iudicium Dei facturi, quasi dicat congregate populum, et indicite ieiunium, vocate cetum, congregate populum. Consuetudo enim erat non indici ieiunium nisi in cetu. Unde Ioel. 2.d. Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate cetum, congregate {1. 284rb} populum. Et cetu congregato, damnate Naboth. Vel aliter, quia Dominus sepe puniebat populum pro peccato unius, ut patet Iosue 7. ideo dixit : Predicate ieiunium, ne pro blasphemia Naboth, quam imponebat, populus moriatur.
marg.| {x} Dicant] hoc scilicet.
marg.| {y} Benedixit Naboth Deum] maledixit. Simile Iob. 1.b. Tange cuncta, que possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
marg.| {z} Inter primos populi] quia ut dicit IOSEPHUS cum esset insignis, competebat, ut nobilis in ordine nobilium sederet.
marg.| {a} Contra] scilicet Naboth.
marg.| {1. 284va} {a} Insuper] quia non suffecit tibi eum occidere, nisi etiam possessionem eius usurpares tibi. Hebreus tamen habet occidisti, et postea hereditabis, quasi dicat, non.
marg.| {b} Et post] verba sunt Domini ad Eliam.
marg.| {c} Lambent] id est in eadem regione. Non enim intelligendum est de loco singulari. Verificata est autem prophetia ista hoc modo infra 22.e. Achab ascendit contra Ramoth Galaad, ubi vulneratus est ad mortem, delatus in Samariam, et sepultus ibidem iuxta domum eburneam, quam sibi edificaverat. Et dum mulieres lavarent currus, et habenas in piscina Samarie, lingebant canes sanguinem eius, quo currus fuerat cruentatus. Vel verificata fuit hec prophetia in Ioram filio Achab, quem occidit Iehu, et proiici fecit in agro Naboth, ubi canes linxerunt sanguinem eius, ut dicitur. 4Rg. 9.e.
marg.| {d} Num invenisti me inimicum tibi ?] ut mihi prophetes malum. Vel non invenisti in me malum, cur inimicaris mihi ?
marg.| {e} Venundatus] id est omnino expositus diabolo.
marg.| {f} Clausum] id est incarceratum.
marg.| {g} Et ultimum] id est vilissimum.
marg.| {h} Sicut domum Ieroboam] id est sicut destruxi penitus domum illius, ita penitus destruam tuam, ut nullus heres de te remaneat.
marg.| {i} De Iezabel] uxore Achab.
marg.| {k} In agro Iezrahel] ita impletum est, ut patet 4Rg. 9.g.
marg.| {l} Demisso capite] confitens peccata sua, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {m} Humiliatus est] etc. Tamen simulata fuit ista penitentia, ut dicit GREGORIUS super illud Ez. 3.c. Abii amarus in indignatione mea, in GLOSSA que incipit. De Achab, etc. Quomodo ergo propter talem penitentiam dimisit ei Dominus penam, quam ei fuerat comminatus ? Ut dicit AUGUSTINUS super Epistolas : Simulata equitas non est equitas, sed duplex iniquitas. Ad hoc dicendum, quod Dominus non dimisit ei penam, sed distulit, non propter Achab, sed propter alios, ut ostenderet, quantum valeat humilitas penitentie. Vel potest dici, quod vere penituit, et dimissum fuit ei {1. 284vb} peccatum, ut videtur velle IOSEPHUS. Quod autem dicit GREGORIUS, quod scilicet penitentia eius simulata fuit, dicitur hoc, quia iterum relapsus est in peccatum. Melius dici potest, scilicet quod Achab penituit de hoc peccato, et ideo dilata fuit pena temporalis huius peccati, sed quia de aliis peccatis non penituit, nec ea dimisit, ideo dicitur eius penitentia simulata.
marg.| {n} Filii sui] scilicet Ioram.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_21)

Notes :