Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 3Rg. 3,1 

Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est pharaoni regi Egypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David
donec compleret edificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum.
Numérotation du verset 3Rg. 3,2 

Attamen1 populus immolabat in excelsis.
1 Attamen] et tamen Weber
Non enim edificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum2.
2 diem illum] die illo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,3 

Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in preceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama.
Numérotation du verset 3Rg. 3,4 

Abiit itaque Salomon3 in Gabaon
3 Salomon] om. Weber
ut immolaret ibi. Illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
Numérotation du verset 3Rg. 3,5 

Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
Numérotation du verset 3Rg. 3,6 

Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum. Custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie.
Numérotation du verset 3Rg. 3,7 

Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvulus4 et ignorans egressum et introitum meum.
4 parvulus] parvus Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,8 

Et servus tuus in medio populi est5 quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari
5 populi est] inv. Weber
non potest pre multitudine.
Numérotation du verset 3Rg. 3,9 

Dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum, et discernere inter malum et bonum. Quis enim potest iudicare populum istum, populum tuum hunc multum ?
Numérotation du verset 3Rg. 3,10 

Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset.
Numérotation du verset 3Rg. 3,11 

Et dixit Deus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos nec divitias,
aut animas6 inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,
6 animas] animam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,12 

ecce feci tibi secundum sermones tuos. Et dedi tibi cor sapiens et intelligens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
Numérotation du verset 3Rg. 3,13 

Sed et hec que non postulasti dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 3,14 

Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris precepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos.
Numérotation du verset 3Rg. 3,15 

Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Hierusalem, stetit coram arca federis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis.
Numérotation du verset 3Rg. 3,16 

Tunc venerunt due mulieres meretrices
ad regem steteruntque coram eo.
Numérotation du verset 3Rg. 3,17 

Quarum una ait : Obsecro mi domine, ego et mulier hec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
Numérotation du verset 3Rg. 3,18 

Tertia vero die postquam ego peperi peperit et hec. Et eramus simul.
Nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus.
Numérotation du verset 3Rg. 3,19 

Mortuus est
autem filius mulieris huius nocte. Dormiens quippe oppressit eum.
Numérotation du verset 3Rg. 3,20 

Et consurgens intempeste7 nocte silentio tulit filium meum
7 intempeste] intempesta Weber
de latere meo ancille tue dormientis, et collocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo.
Numérotation du verset 3Rg. 3,21 

Cumque surrexissem mane ut darem lac
filio meo apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara luce,
deprehendi non esse meum quem genueram.
Numérotation du verset 3Rg. 3,22 

Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis8 sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris. Filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
8 ut dicis] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,23 

Tunc rex ait : Hec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est. Et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est9, filius autem10 meus vivit.
9 est] + et Weber |
10 autem] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 3,24 

Dixit ergo rex :
Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege ait 11 :
11 ait] om.Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,25 

Dividite inquit infantem vivum in duas partes,
et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri.
Numérotation du verset 3Rg. 3,26 

Dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem :
Commota sunt quippe viscera eius super filio suo. Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum. E12 contra illa dicebat : Nec mihi, nec tibi sit, sed13 dividatur.
12 e] om.Weber |
13 sed] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 3,27 

Respondens rex ait : Date huic infantem vivum et non occidatur. Hec est mater eius.
Numérotation du verset 3Rg. 3,28 

Capitulum 3

Numérotation du verset 3Rg. 3,1 
marg.| {m} Confirmatum est, etc. Filiam eius] de qua, ut aiunt Hebrei, {1. 264vb} genuit filium quasi contra naturam, scilicet cum adhuc ageret undecimum annum.
marg.| {n} In civitatem David] quia nondum fecerat sibi domum. Porro tria proposuerat se facturum, scilicet domum Domino, et domum sibi, et ambire Hierusalem triplici muro, ut in primo ambitu esset templum, et mansiones hebdomadariorum, et domus regia cum mansionibus domesticorum. In secundo habitarent potentes viri, et prophete. Unde infr. 4Rg. 22.c. legitur de Olda Prophetissa, quod habitaret in secunda, id est in secundo ambitu murorum. In tertio habitabant opifices.
marg.| {o} In excelsis] id est in montibus, vel in amenis locis, et hoc demonibus, vel Deo, quod tamen non placebat ei. Non enim querit Dominus domos sumptuosas, et pretiosas, sed magis devotas, et capaces, et tamen pulchritudo in ecclesiis bona est, quia excitat ad devotionem.
marg.| {p} Exceptoque] etc. Sed nonne ipse Salomon immolabat Deo licet in excelsis ? Nondum enim erat Salomon idololatra effectus, quare dicitur ergo, et excepto, etc. Solutio : Revera Salomon immolabat Deo. Sed in hoc forte peccabat ipse, et populus totus, quia immolabat Deo extra tabernaculum, non quod in excelsis, et ideo hic dicitur, excepto quod, etc. immolabat supple ubique extra tabernaculum. Iam enim venerat in consuetudinem, in excelsis immolare passim, et ubique, nec reputabatur hoc peccatum. Unde in Iudicum ubi agitur historia Gedeonis, dicit AUGUSTINUS Tanta consuetudo preter tabernaculum sacrificandi inoleverat, ut etiam Salomon in excelsis sacrificasse inveniatur, nec sacrificium fuisse reprobatum.
marg.| {q} Abiit itaque] etc. GLOSSA In Gabaon erat excelsum maximum, ubi erat tabernaculum, quod fecit Moyses, et altare eneum, super quod Salomon offerens mille hostias, divinum meruit oraculum. Ioseph. tamen dicit eum ascendisse in Hebron, et obtulisse ibi hostias in holocaustum super altare, quod fecerat Moyses in deserto. Une dicunt, quod Gabaon non est hic proprium nomen loci, sed interpretatur sublimis, vel excelsus {1. 265ra} collis, ut dicit <Glossa> interlinearis Unde sensus est : Abiit in Gabaon, id est in collem excelsum, et hoc innuit <Glossa> interlinearis
marg.| {a} Postula quod vis] GLOSSA Gratia Dei liberum hominis exquirit arbitrium. Hoc intelligendum est non ex indigentia vel impotentia, sed ex iustitia, et intellige in adultis. Posset tamen Deus sine omni motu liberi arbitrii dare gratiam cuilibet, salva iustitia.
marg.| {b} Ei filium] me scilicet.
marg.| {c} Sicut est] id est apparet.
marg.| {d} Servum tuum] me scilicet.
marg.| {e} Parvulus] undecim annorum, ut dicunt Hebrei.
marg.| {f} Ignorans egressum] a mundo.
marg.| {g} Et introitum meum] in mundum. Et per extrema intellige medium, id est vite presentis curriculum. Egressus quidem incertus, et ingressus immundus, status medius est perversus. Unde Ps. 120. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum. Et per hoc intellige statum medium. Et Beatus BERNARDUS dicit : Homo considera, unde venis, et erubesce, ubi sis, et ingemisce, quo vadis, et contremisce. Et postea subdit rationem istorum. Nam nativitas quidem immunda est, vita perversa, mors periculosa. Et quidem alius adiecit quartum, ubi dixit : Unde superbit homo, cuius conceptio culpa : nasci, pena : labor, vita : necesse mori. Et alius respondet huic questioni. Quid est homo ? In principio, sperma putridum, in medio, vas stercorum, in fine, esca vermium. Hoc idem dicit Iob. 17.d. Putredini dixi, pater meus es, ecce principium, qui genuit. Mater mea, ecce medium, que nutrivit. Soror mea vermibus, ecce finis, qui sequitur. Sed quia caro vermibus tantum datur, subdit quo vadat anima : Ubi est ergo nunc prestolatio, et patientia mea ? Quis considerat, in profundissimum infernum descendent omnia mea : Putasne saltem ibi erit requies mihi : De primo dicitur Gn. 3.c. In dolore paries filios tuos. De medio dicitur ibid. d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo. De tertio dicitur ibid. d. Pulvis es, et in pulverem, etc. Dolor ergo principium est hominis, labor, medium, timor, finis.
Numérotation du verset 3Rg. 3,moraliter 
marg.| Moraliter. | {f} Egressum] a contemplativa ad activam : Ingressum ab activa ad contemplativam, ut modo Maria sit, modo Martha, modo Lia, modo Rachel, modo Iacob, modo Israel : Sic debet scire ingredi, et egredi Prelatus, et predicator maxime. Unde sponsus in Ct. aliquando monet sponsam ad egressum. Unde Ct. 5.a. Aperi mihi soror mea. Aliquando ad ingressum. Unde Ct. 2.b. Adiuro vos, etc. Et ipsa sponsa ad utrumque invitat sponsum, {1. 265rb} Ibid. 7.d. Egrediamur in agrum, commoremur in villulis. Quale autem sit ostium, per quod fit ingressus, et egressus iste, dicit Dominus Io. 10.b. Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur, ingredietur, et pascua inveniet.
marg.| {b} Verbum hoc] id est rem huius verbi, notabilis.
marg.| {h} Dies multos] GLOSSA huiusmodi querunt reprobi.
marg.| {i} Sapientiam ad discernendum] GLOSSA Talis, oratio ante Deum non frustratur.
marg.| {k} Similis tui] in scientia scilicet. Nam in virtutibus magis enituit Eliseus. Et intellige de puro homine, et tunc non est obiectio de Christo. Unde Eccles. 1.d. Precessi sapientia omnes, qui ante me fuerunt. Tamen contrarium videtur dicere Prv. 30.a. Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum, non didici sapientiam, et novi scientiam Sanctorum. Solutio patet in littera : duplex enim est sapientia. Ita duplex operatio, scilicet ad Deum et ad homines. Item duplex causa discendi, scilicet veritas, et humilitas.
marg.| {l} Dedi tibi] Hoc est quod dicitur Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei, etc.
marg.| {m} Longos faciam dies tuos] GLOSSA absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest dies longos, id est beatitudinem.
marg.| {n} Quod esset somnium] id est revelatio facta per somnium. Nota dormienti datum est domum scientie, ergo et domum gratie potest dari dormienti. Quod concedimus de potentia, non de iustitia. Dicunt tamen quidam, quod Salomon ita dormiebat, quin uteretur libero arbitrio, quando donum scientie ei fuit infusum.
marg.| {o} Meretrices] GLOSSA Merito ad illum meretrices venerunt, quem postea deceperunt. Item GLOSSA moral. Per matres lactantes, ordo Doctorum, per filios earum, signatur persona discipulorum. Nam magistri scientia vigilantes, sed vita dormientes, auditores suos quos per vigilias predicationis nutriunt, dum, quod debent facere negligunt, per somnium torporis occidunt, et negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur.
marg.| {y} Coram eo] quarum una ait :
marg.| {q} Obsecro domine] supple, ut audias me.
marg.| {r} Dormiens] GLOSSA quia non poterat dicere : Ego dormio, et cor meum vigilat. Ct. 5.a.
marg.| {s} Intempeste noctis silentio] id est intempesto noctis, quando omnes silent. Quatuor enim sunt partes noctis, intempestum, conticinium, antelucanum, gallicinium.
marg.| {t} Meus autem vivit] In huiusmodi rei discrimine mens {1. 265va} omnium hesitabat, quam Rex inopinanter solvit, ut dicit IOSEPHUS, allato gladio utrumque infantem dividi precipiens.
marg.| {a} Attulissent gladium] Non veni mittere pacem, sed gladium : Timuerunt, et admirati sunt assessores eius, qui prius sententiam eius, quasi pueri deridebant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_3)

Notes :