Capitulum 9
Numérotation du verset
3Rg. 9,1
Factum est autem cum perfecisset Salomon edificium domus Domini et edificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere.
Numérotation du verset
3Rg. 9,2
Apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon.
Numérotation du verset
3Rg. 9,3
Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me. Sanctificavi domum hanc quam edificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum. Et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Numérotation du verset
3Rg. 9,4
Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in equitate, et feceris omnia que precepi tibi et iudicia mea et legitima mea1 servaveris,
1 iudicia mea et - legitima mea]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 9,5
ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens : Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel.
Numérotation du verset
3Rg. 9,6
Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cerimonias quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos,
Numérotation du verset
3Rg. 9,7
auferam Israel de superficie terre quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo, eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
Numérotation du verset
3Rg. 9,8
et domus hec erit in exemplum. Omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet : Quare fecit Dominus sic terre huic et domui huic ?
Numérotation du verset
3Rg. 9,9
Et respondebunt : quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Egypti, et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
Numérotation du verset
3Rg. 9,10
Expletis autem annis viginti, postquam edificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis,
Numérotation du verset
3Rg. 9,11
Hyram rege Tyri prebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum
iuxta omne quod opus habuerat. Tunc dedit Salomon Hyram viginti oppida in terra Galilee.
Numérotation du verset
3Rg. 9,12
Et egressus2 est Hiram de Tyro ut videret oppida que dederat ei Salomon et non placuerunt ei.
2 Et egressus] egressusque
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 9,13
Et ait : Heccine sunt civitates quas dedisti mihi frater. Et appellavit eas terram Chabul
usque in diem hanc.
Numérotation du verset
3Rg. 9,14
Misit quoque Hyram ad regem Salomonem3 centum viginti talenta auri.
3 Salomonem]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 9,15
Hec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad edificandam domum Domini, et domum suam et Mello et murum Hierusalem, et Eser et Mageddo et Gazer.
Numérotation du verset
3Rg. 9,16
Pharao rex Egypti ascendit et cepit Gazer, succenditque eam igni, et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filie sue uxori Salomonis.
Numérotation du verset
3Rg. 9,17
Edificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
Numérotation du verset
3Rg. 9,18
et Baalath4 et Palmyram in terra solitudinis,
4 Baalath ΩJ
Rusch
Clementina Weber
(
plerique codd., edd.
)] Balaath ΩM ΩS
Numérotation du verset
3Rg. 9,19
et omnes vicos qui ad se pertinebant, et erant absque muro munivit, et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut edificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis sue.
Numérotation du verset
3Rg. 9,20
Universum populum
qui remanserat de Amorreis, Etheis5 et Pherezeis, et Eveis et Hiebuseis qui non sunt de filiis Israel,
5 Etheis] et
praem. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 9,21
horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc.
Numérotation du verset
3Rg. 9,22
De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam,
sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et prefecti curruum et equorum.
Numérotation du verset
3Rg. 9,23
Erant autem principes super omnia opera Salomonis prepositi quingenti quinquaginta
qui habebant populum subiectum6 et statutis operibus imperabant.
6 populum subiectum]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 9,24
Filia autem pharaonis ascendit de civitate David, in domum suam quam edificaverat ei Salomon7. Tunc edificavit Mello.
7 Salomon]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 9,25
Offerebat quoque Salomon tribus vicibus
per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod edificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum.
Numérotation du verset
3Rg. 9,26
Classem
quoque fecit rex Salomon in Asiongaber
que est iuxta Hailam8 in litore maris Rubri in terra Idumeea.
8 Hailam] Ahilam
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 9,27
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis.
Numérotation du verset
3Rg. 9,28
Qui cum venissent in Ophir sumptum
inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.
Capitulum 9
Numérotation du verset
3Rg. 9,1
marg.|
{1.
273ra} {a}
Factum est autem]
etc. De tribus agitur in hoc capitulo. Primo de secunda apparitione Domini Salomoni. Secundo de decem oppidis, que Salomon dedit Hiram regi Tyri. Tertio de quibusdam operibus Salomonis. Factis enim domo Domini, et domibus regalibus, convertit se Salomon ad muros civitatis construendos, quos miro robore ampliavit : Vias etiam regias, que ducunt Hierusalem, nigro lapide stravit in pluribus locis. Ruinas civitatum reparavit, et etiam novas civitates pro opportunitate locorum fundavit ; quasdam contra hiemis intemperiem, alias contra cauma estivum, alias contra Veris, et Autumni mutabilitatem : In terminis etiam terre promissionis edificavit urbes tabernaculorum, in quibus milites habitabant in terre custodiam. Etiam ultra fines terre promissionis plurimas urbes occupavit, socero suo rege Egypti prebente ei auxilium : Chananeos vero a monte Libani usque ad civitatem Amathi fecit Salomon servos tributarios. Classem quoque fecit Salomon in quadam Insula maris rubri, que dicitur Asiongaber, et navigabant cum viris Salomonis viri nautici de Tyro, ut dicitur 2Par. 8.d. que tunc erat insula, sed Alexander postea continuavit eam terre, et pro terra illa, que modo Suna vocatur. Ista classis ibat in Ophir, unde multum aurum post elapsum triennium circuita India, et Cilicia referebat Salomoni : Et multa alia, que in libro patent.
marg.|
{b}
Apparuerat ei]
Sup. 3.a.
marg.|
{c}
Orationem]
de bonis obtinendis.
marg.|
{d}
Deprecationem]
de malis amovendis.
marg.|
{e}
Nomen meum]
id est gloriam meam. Vel nomen meum ad litteram, vel semper dicatur templum Dei.
marg.|
{f}
In sempiternum]
id est in longo tempore. Vel in sempiternum, id est semper, et tunc intelligitur sub conditione, que sequitur.
marg.|
{g}
Si ambulaveris]
etc. Sed quia non stetit conditio, non stetit promissio. Que conditio si extitisset, numquam {1.
273rb} Dominus templum destrui permisisset.
marg.|
{h}
In simplicitate cordis]
id est recta intentione, et hoc quoad Deum, et iusta operatione, quoad proximum.
marg.|
{i}
Legitima]
id est ceremonias.
marg.|
{k}
Aversione aversi fueritis]
Duplicem notat aversionem a Deo, cordis scilicet et operis, vel affectus, et intellectus.
marg.|
{l}
Sequentes]
Passibus fidei.
marg.|
{m}
Auferam Israel]
populum scilicet.
marg.|
{n}
In proverbium]
quia narrabitur veritas facti, quare destructa sit hec domus.
marg.|
{o}
Fabulam]
quia multi multa falsa adiicient.
marg.|
{p}
In exemplum]
cautele, ut omnes sibi caveant, ne offendant Deum, qui talem domum destruxit propter peccata populi. De ista materia satis habetur 2Par. 7.d.
marg.|
{q}
Stupebit]
stupore admirationis.
marg.|
{r}
Coluerunt]
mente.
marg.|
{s}
Adoraverunt]
corpore.
marg.|
{t}
Et domum regis]
sub domo regis comprehendit domum Regine, et domum saltus.
marg.|
{u}
Oppida]
que ante civitates dicuntur.
marg.|
{x}
Galilee]
et inde illa terra dicta est Galilea gentium, quia gentes preerant illi terre. Unde Is. 9.a. Novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galilee gentium.
marg.|
{y}
Heccine sunt civitates]
despective dixit hoc.
marg.|
{z}
Chabul]
quod lingua Phenicia dicitur displicere, ut dicitur in Historiis
a. Sed tamen dicit Beda in GLOSSA et IOSEPHUS idem dicit quod Chabul interpretatur germen. Unde ironice appellata est terra illa, terra Chabul, quia sterilis, et infructuosa erat. Civitates vero ille dicte terra Gabalon, quod lingua eorum dicitur displicere, ut dicitur hic in GLOSSA.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
prol.|
{a}
Edificavit ergo Salomon]
GLOSSA Civitates quas Salomon edificavit, de reliquis Amorrheorum fuerunt, quas non potuerunt filii Israel delere, ut in Iesu Nave legitur. Has postea rex Egypti subvertit, et dedit in dotem filie sue uxori Salomonis. Et idcirco reedificavit eas Salomon.
marg.|
{1.
273va} {a}
Et Palmiran in terra solitudinis]
GLOSSA Inhabitabilis regio, eo quod nusquam aqua inveniretur, sed illo loco ubi edificata est civitas, fontes abundant, et palma, que Grece vocatur Palmira, ipsa est Emath, sive Epiphania, vel Antiochia.
marg.|
{b}
Tributarios]
Verum, quod peccaverit Salomon, quia fecit contra legem, que prohibet inire fedus cum talibus. Unde Dt. 7.a. Percuties eos usque ad internecionem, non inibis, cum eis fedus, nec misereberis eorum. Solutio. Forte per processum temporis mutaverat Dominus illud mandatum legis : Vel omnes illi septem populi iam mortui erant, et remanserant filii eorum, quos sibi servos tributarios fecit Salomon dispensative, sicut Iosue dispensative inivit fedus cum Gabaonitis, non ut socios haberet, sed servos aquarios, et lignarios, ut legitur Iosue 9.d.
marg.|
{c}
De filiis autem]
etc. GLOSSA Quia Chananeos, et Philisteos fecit servire, et agriculturam exercere ad opus filiorum Israel.
marg.|
{d}
Servire quemquam]
Contra. Sup. 5.b. dictum est, quod servi Salomonis, cum operariis Hiram cedebant ligna in monte Libani. Sed potest dici, quod servi Salomonis, de quibus ibi agitur, non erant de filiis Israel, sed proselyti. Vel melius, Salomon nullum de filiis Israel fecit servire, in agricultura, scilicet sed Chananeos, et alios, sicut dicit GLOSSA prenotata : In templo vero servierunt filii Israel, sed hoc non erat servitus homini exhibita, sed servitium Deo prestitum.
marg.|
{e}
Prepositi quingenti quinquaginta]
principes animarum, id est Sacerdotes. Et dicuntur quinquagenarii, quia eorum interest remittere, vel retinere peccata, iuxta illud Matthei decimosexto c. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis, etc. Unde Isaie tertio a. Vocat Sacerdotem senem, principem super quinquaginta. Et quarto Regum, primo b. legitur, quod duo quinquagenarii missi sunt ad Eliam, et combusti : Tertius autem quinquagenarius curvavit genua ante Eliam, et salvatus est. Per hos quinquagenarios significantur prelati : Quorum quidam non habent scientiam, et ideo comburuntur incendio gehennali. Osee 4.b. Quia tu scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi. Isaie quinto d. Propterea populus meus ductus est captivus, quia non habuit scientiam. Alii scientiam habent, sed inde superbiunt, nec vitam habent, et ideo comburuntur. Tertii scientiam habent, et vitam, et humilitatem servant, et hi liberantur.
marg.|
{f}
Mello]
Mello est quedam profunda vorago vallis, a qua erigebatur murus altus, dividens civitatem David, et Hierusalem, que erat de clausura arcis Sion. Mello etiam dicitur ipsa civitas David.
marg.|
{g}
Tribus vicibus]
In Pascha, Pentecoste, et in Scenopegia, iuxta preceptum legis. Lv. vigesimotertio, et Nm. vigesimooctavo, Ex. vigesimoquinto c. et trigesimoquarto c. et Dt. 16.c. dicitur : Apparebit tribus temporibus anni omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Israel.
marg.|
{h}
Super altare]
eneum.
marg.|
{i}
Adolebat]
super altare aureum.
marg.|
{k}
In Asiongaber]
GLOSSA Insula est in fine Egyptiaco maris rubri, ubi classis Iosaphat eiecta est tempestate. Item {1.273vb}
GLOSSA Asiongaber, que festinantes, aut fortes, sive viriliter interpretatur.
marg.|
{l}
In Ophir]
GLOSSA Ophir nomen est provincie in India, ab Ophir uno de posteris Heber nominata, que et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus, et sevissimis bestiis incoluntur, ad quos nullus aliter accedere audet, nisi navi stans iuxta littus, terram, quam unguibus leonum effossam, invenerit, in suam navem recipit, ut si bestie eos senserint, facile in mare recipiantur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_9)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_9)
Notes :