Capitulum 1
Numérotation du verset
Idt. 1,1
Arphaxat
itaque rex Medorum
subiugaverat multas gentes imperio suo,
et ipse edificavit
civitatem potentissimam quam appellavit Egbathanis1
1 Egbathanis ΩJ
Rusch
, Egbtanis
] Iebbathanis ΩS, Ecbatanis
Clementina
, Igbathanis
Weber
Numérotation du verset
Idt. 1,2
ex lapidibus
quadratis
et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta,
turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum.
Numérotation du verset
Idt. 1,3
Per quadrum
vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium
Numérotation du verset
Idt. 1,4
et gloriabatur
quasi potens
in potentia exercitus sui
et in gloria quadrigarum suarum.
Numérotation du verset
Idt. 1,5
Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor
Rex Assyriorum
qui regnabat in Ninive2 civitatem magnam,
2 Ninive] Nineven
Weber
pugnavit contra Arphaxat et obtinuit eum
Numérotation du verset
Idt. 1,6
in campo magno qui appellatur Ragau,
circa Euphraten et Tigrim3 et Iasodon4 in campo Erioch regis Elicorum.
3 Tigrim ΩJ ΩM
Rusch
] Tigrin
Weber
|
4 Iasodon
Rusch
, Iasadon ΩM
] Hyadas
Weber
|
Numérotation du verset
Idt. 1,7
Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor
et cor eius elevatum5 est et misit ad omnes
5 elevatum] elatum
Weber
qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano
Numérotation du verset
Idt. 1,8
et ad gentes que sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdrelon
Numérotation du verset
Idt. 1,9
et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem
usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Ethiopie.
Numérotation du verset
Idt. 1,10
Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
Numérotation du verset
Idt. 1,11
qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos
vacuos ac sine honore abiecerunt.
Numérotation du verset
Idt. 1,12
Tunc indignatus6 Nabuchodonosor rex
6 indignatus] + est
Weber
ad omnem terram illam7. Iuravit per thronum et regnum8 suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
7 illam] + et
Weber
|
8 thronum - et regnum
Rusch Clementina
, thronum suum et regnum ΩS
]
inv. Weber
|
Capitulum 1
Numérotation du verset
Idt. 1,1
marg.|
{1.
381vb} {r}
Arphaxad
itaque
Rex
Medorum
]
GLOSSA Quo tempore historia Iudith fuerit, prenotatur.
marg.|
{s}
Edificavit]
id est ampliavit. Deocles enim condidit. Ita dicit GLOSSA
marg.|
{t}
Ecbatanis]
etc. vel Icbatanis. Hec Medie provincie Metropolis erat ; quam Deiocles rex Medorum condidit : Arphaxa ampliavit, et Mausoleum in ea preclarum construxit, ubi reges Medorum, et Persarum sepeliebantur.
marg.|
{u}
Quadratis]
id est stabilibus. Civitatis pulchritudinem, et fortitudinem hic ostendit auctor. Fortitudinem, cum dicit, lapidibus quadratis : Pulchritudinem, cum dicit, sectis, quasi diceret : Civitatem edificavit pulchram, et fortem.
marg.|
{x}
Cubitorum septuaginta]
Et ita super muros 30. cubitis eminebant turres.
marg.|
{y}
Vicenorum]
aliqui libri habent, novenorum : Et forte melius, quia latitudo turrium nimia esset. Sed dicitur, quod latitudo turrium excedebat latitudinem muri interius, novem pedibus, et exterius novem, et hoc est, quod dicit, utrumque latus novenorum pedum spatio tendebatur. Vel sic ostenditur latitudo turrium, et est sensus : utrumque latus interius scilicet et exterius extendebatur spatio viginti pedum.
marg.|
{z}
Posuitque]
scilicet Arphaxa, id est poni fecit. a
Eius]
id est muri vel civitas.
marg.|
{b}
In latitudine turrium]
id est tante latitudinis fecit portas quanta erat latitudo turrium.
marg.|
{c}
Quasi potens]
id est non vere, quia solus Deus vere potens est, sicut solus Deus bonus. Mt. 19.b. Et Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur scire, et nosse me.
marg.|
{d}
Potentia exercitus]
Non Dei, a quo omnis potestas Rm. 13.a.
marg.|
{e}
In gloria quadrigarum]
GLOSSA Hi in curribus, et hi in equis, etc. Sed Deus currum Pharaonis, et exercitum eius proiecit in mare. Ex. 15.a. Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur.
marg.|
{f}
Suarum]
GLOSSA non Dei. Sunt enim quadrige Dei, de quibus Ct. 6.d. Anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab, qui interpretatur populus meus spontaneus. Et 3Rg. 10. Quadrige Salomonis.
marg.|
{g}
Nabuchodonosor]
id est Cambyses, Cyri filius, qui mortuo Cyro, duodecimo anno agebat annum regni sui, et post mortem Cyri, octo annis regnavit, et ita in universo regnavit viginti annis, sed monarchiam habuit tantum octo annis. Beda tamen sup. Esdr. plures annos regni Cambysis ponit.
marg.|
{h}
In Ninive]
quam pater suus vivens tradiderat ei, et regnum Assyriorum.
marg.|
{i}
Contra Arphaxa]
Fortis armatus custodit atrium suum. Lc. 11.c. et Mt. 12.c.
[Circa]
id est iuxta. Simile Tob. 4.a. {1.
382ra} Cum ipsa compleverit tempus vite sue, sepelias eam circa me, id est iuxta me.
marg.|
{a}
Regnum Nabuchodonosor, et cor eius]
etc. id est Cambysis filii Cyri. Qui dictus est secundus Nabuchodonosor, eo quod ille templum destruxit, iste edificationem impedivit.
marg.|
{b}
Qui habitant in Cilicia et Damasco]
Cilicia interpretatur cecus, vel luctus, et signat avaros,
[Damascus]
potus, vel saccus sanguinis, et signat luxuriosos
[Libanus]
candidatio, et signat superbos. Ad hos tamquam ad suos mittit diabolus turbam spirituum malignorum, ut iuvent eum impugnare filios Israel
[Carmelus]
interpretatur scientia circumcisionis, et signat religiosos.
[Cedar]
meror vel tenebre, et signat seculares. Et hos et illos nititur diabolus trahere ad gehennam.
marg.|
{c}
Usque Hierusalem]
que nondum tota reparata erat.
marg.|
{d}
Terram Iesse]
id est Bethlehem.
marg.|
{e}
Misit nuntios]
ut eos sibi subiugaret.
marg.|
{f}
Vacuos]
sine effectu incepti negotii.
marg.|
{g}
Tunc indignatus]
GLOSSA Malignus hostis superatus, ab incepta malitia non desistit, sed iterum intendit bellum, et totum furoris sui effundit tumultum.
marg.|
{h}
Ad omnem]
contra omnem.
marg.|
{i}
Quia defenderet se]
id est quod omnes impugnaret. Dicit tamen, quod defenderet se de omnibus, quasi omnes vellent pugnare contra ipsum, quia superbus, et tumidus putat contra se pugnare quos videt sibi non obedire, sicut Prelatus cupidus putat sibi auferri, quod a subditis sibi videt ne gari.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_1)
Notes :