Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Idt. 10,1 

Factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in1 quo iacuerat prostrata ad Dominum2.
1 in Ω Rusch Clementina ] om. Weber |
2 ad Dominum ΩS Rusch Clementina ] Domino Weber |
Numérotation du verset Idt. 10,2 

Vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium
et exuit se vestimentis viduitatis sue
Numérotation du verset Idt. 10,3 

et lavit
corpus suum
et unxit se myro optimo
et discriminavit crinem capitis sui
et imposuit mitram
super caput suum
et induit se vestimentis
iocunditatis sue
induitque sandalia pedibus suis
assumpsitque dexteraliola et lilia
et inaures et annulos
et omnibus ornamentis suis ornavit se.
Numérotation du verset Idt. 10,4 

Cui etiam Dominus
contulit splendorem,
quoniam omnis ista compositio non ex libidine,
sed ex virtute
pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
Numérotation du verset Idt. 10,5 

Imposuit itaque abre sue
ascopam vini et vas olei et polentam3 et lapaces4
3 polentam Ω Rusch Clementina ] polentum Amiatinus Weber (K), pulenta Weber |
4 lapaces ΩJM, lapates ] palatas Weber |
et panes et caseum
et profecta est.
Numérotation du verset Idt. 10,6 

Cumque venisset ad portas civitatis, invenerunt exspectantem Oziam et presbyteros civitatis.
Numérotation du verset Idt. 10,7 

Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius.
Numérotation du verset Idt. 10,8 

Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, et5 glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum.
5 et] ut Weber
Numérotation du verset Idt. 10,9 

Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 10,10 

Iudith vero orans Dominum, transiit per6 portas ipsa et abra eius.
6 per Ω Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,11 

Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum
et tenuerunt eam7
7 eam Ω Rusch Clementina ] illam Weber
dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ?
Numérotation du verset Idt. 10,12 

Que respondit : Filia sum Hebreorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depredationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
Numérotation du verset Idt. 10,13 

Hac de causa cogitavi mecum dicens : Vadam ad faciem principis Holophernis, ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat unus vir de exercitu eius.
Numérotation du verset Idt. 10,14 

Et cum audissent viri illi8 verba eius, considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam pulchritudinem eius mirabantur9 nimium10.
8 illi Ω Rusch Clementina ] om. Weber |
9 pulchritudinem eius – mirabantur Ω Rusch Clementina ] inv. Weber |
10 nimium] corr. nimiu cacogr. Rusch , nimis Weber |
Numérotation du verset Idt. 10,15 

Et dixerunt ad eam :
Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 10,16 

Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu eius, bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holophernis11 nuntiantes eam.
11 Holophernis] + et Weber
Numérotation du verset Idt. 10,17 

Cumque intrasset ante faciem eius, statim captus est in suis oculis Holophernis.
Numérotation du verset Idt. 10,18 

Dixeruntque ad eum satellites eius : Quis contemnat populum Hebreorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?
Numérotation du verset Idt. 10,19 

Videns itaque Iudith Holophernem12 sedentem in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosis intextum
12 Iudith Holophernem Ω Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,20 

et cum in faciem eius intendisset, adoravit eum,
prosternens se super terram et elevaverunt13 eam14 servi Holophernis iubente domino suo.
13 elevaverunt Rusch Clementina ] levaverunt Weber |
14 eam ΩSM Rusch Clementina ] illam Weber |

Capitulum 10

Numérotation du verset Idt. 10,1 
marg.| {1. 386rb} Factum , etc.  cessasset] Iudith, scilicet.
marg.| {d} Abram] id est ancillam suam. Vel est proprium nomen ancille.
marg.| {e} Descendens] de altiori cubiculo in domum suam inferiorem, vel de oratorio in domum.
marg.| {f} Lavit] GLOSSA Lacrymis penitentie.
marg.| {g} Corpus] GLOSSA opera carnis.
marg.| {h} Unxit se] GLOSSA ut occideret vermes, qui non moriuntur, de quibus habes Is. ult. g.
marg.| {i} Myro] GLOSSA carnis mortificatione, virtutum odore. Myrrha enim et amara, et odorifera est. Aliqui libri habent myrrho optimo. Et est myrrhum unguentum optimum de myrrha optima factum odoriferum. Myrrha est odorifera. Unde Prv. 7.c. Aspersi cubile meum myrrha, et aloe. Sir. 24.b. Sicut myrrha electa dedi suavitatem odoris.
marg.| {k} Discriminavit] GLOSSA id est distinxit solerti discretione cogitationes singulas mentis.
marg.| {l} Vestimentis] bonis operibus, Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Eccles. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
marg.| {m} Dextraliola] GLOSSA Spem futurorum bonorum, que dabuntur Sanctis in dextera parte collocandis. Mt. 25.c.
marg.| {n} Lilia] castitatis. Aliqui libri habent, dextralia lilia, id est ornamenta brachiorum liliis inserta. Vel forte flores liliorum portavit in manu. Quidam habent dextralia, et lilia. Et lilia sunt ornamenta per se, facta ad similitudinem liliorum, que ornamenta a capite dependebant.
marg.| {o} Inaures] GLOSSA devotiones obedientie.
marg.| {p} Annulos] GLOSSA signaculum fidei, de quo annulo suo subarrhavit me.
marg.| {q} Omnibus] virtutum ceterarum.
marg.| {r} Dominus] a quo omne bonum Iacob. 1.c. Omne datum optimum, etc.
marg.| {s} Ex libidine] GLOSSA presentis vite.
marg.| {t} Omnium oculis appareret] GLOSSA Quia iustum est, ut qui Dei fervet amore, omnibus habeatur dignus honore. Unde. Astitit regina a dextris tuis, etc. De beato Sebastiano legitur. Necessarium erat, ut quem Deus perfuderat tanta gratia, ab omnibus amaretur.
marg.| {u} Ascoperam] nomen est mensure.
marg.| {x} Polenta] Cibus est, qui fit de subtilissima farina. Iosue 5.c. Aliquando tamen aliter accipitur, scilicet pro granis spicarum manibus confricatis.
Numérotation du verset Idt. 10,mystice 
marg.| Mystice, per ascoperam vini intellige mentis letitiam, vel mordacem predicationis reprehensionem. Per vas olei opera misericordie, vel compassionem. Unde Lc. 10.f. Samaritanus sauciati vulneribus infudit vinum, et oleum. Per polentam, Passionis Dominice recordationem. Per lapates, qui est cibus, qui fit de herbis viridibus, virorem {1. 386va} fidei ; per panes, spem, que confirmat cor hominis sicut anchora navim ; per caseum, pinguedinem caritatis. Hec omnia debet portare secum, qui exit ad Diabolum occidendum, in se, vel in cordibus peccatorum.
marg.| {a} Stupentes] super pulchritudine Iudith.
marg.| {b} Qui illic] id est ad portam cum Ozia.
marg.| {c} Montem] id est de monte, in quo erat civitas.
marg.| {d} Unde venis] Similem questionem fecit Angelus Agar ancille Sarai. Unde venis, aut quo vadis.
marg.| {e} Quod dentur] vel debeatur. Et supple, secundum exigentiam meritorum eorum, et inertiam eorum, nisi Deus eos liberaret.
marg.| {f} Ita ut non cadat] etc. In omnibus his verbis excusatur Iudith a mendacio, familiari consilio Spiritus sancti, quo loquebatur.
marg.| {g} Pulchritudinem] GLOSSA sinceritatem religionis.
marg.| {h} In suis] id est oculi sui, scilicet Holophernis ceperunt eum, iuxta illud Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mee. Item Ier. 9.f. Mors intravit per fenestras. Sir. 42.c. Omni homini noli intendere in speciem, et in medio mulierum noli commorari. De vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.
marg.| {i} Quis contemnit] id est contemptibilem dicit.
marg.| {k} In conopeo] GLOSSA rete muscarum. Et nota. Holophernes, interpretatur infirmitas discessionis, et significat divites huius mundi. Conopeus est solicitudo secularis, in qua sedent divites. Iob. 8.c. Sicut tela aranearum fiducia eius. Innitetur super domum suam, et non stabit. Item Iob. 18.b. Immisit in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat. Tenebitur planta eius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
marg.| {l} Ex purpura] quia conopeum, id est papilio, erat factum ex serico ad modum reticuli, propter muscas, et culices expellendos. Et dicitur conopeum, a Conopo oppido Egypti, ubi inventum fuit Vel a cono, quia a lato ascendit in acutum, ut papilio.
marg.| {m} Adoravit, Ipsa Iudith] GLOSSA Non perturbatione timoris, sed observatione ordinis, unde 1Ptr. 2.c. Estote in omni timore Domini. Deum timete, Regem honorificate. Et Rm. 13.a. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Unde Elias Regem impium adorasse legitur 3Rg. 18.g.
marg.| {1. 386vb} {n} Eum] id est Holophernem.
marg.| {o} Et levaverunt illam servi Holophernis] quia etiam mali, qui mundo serviunt, aliquando honorant Ecclesiam, et exaltant. Unde Is. 60. Edificabunt filii peregrinorum muros tuos, et Reges eorum ministrabunt tibi. Et infra c. Venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te civitatem Sion Domini sancti Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_10)

Notes :