Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Idt. 3,1 

Tunc miserunt
legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syrie scilicet Mesopotamie
et Syrie
Sobal
et Libye
atque Cilicie
qui venientes ad Holophernem dixerunt :
Numérotation du verset Idt. 3,2 

Desinat indignatio tua circa nos, melius est enim ut viventes
serviamus tibi1 Nabuchodonosor regi magno
1 tibi] om. Weber
et subditi simus tibi
quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostre damna patiamur2.
2 patiamur ΩJ Rusch Clementina ] patiamini Weber
Numérotation du verset Idt. 3,3 

Omnis civitas nostra omnisque possessio, omnes montes et colles3 et campi et4 armenta boum gregesque5 ovium et caprarum6 equorumque7 et camelorum8 et universe facultates nostre atque familie in conspectu tuo sunt,
3 montes - et - colles] inv. Weber |
4 et] om. Weber |
5 gregesque Ω Rusch Clementina ] greges Weber |
6 et caprarum Rusch Clementina ] caprarumque Weber |
7 equorumque Ω Rusch Clementina ] equorum Weber |
8 et camelorum ΩJ Rusch Clementina ] camelorumque Weber |
Numérotation du verset Idt. 3,4 

sint omnia sub lege tua.
Numérotation du verset Idt. 3,5 

Nos iam et filii nostri
servi tui sumus.
Numérotation du verset Idt. 3,6 

Veni nobis pacificus dominus
et utere servitia nostra sicut placuerit tibi.
Numérotation du verset Idt. 3,7 

Tunc
descendit de montibus
cum equitibus
in virtute magna
et obtinuit omnem civitatem
et omnem inhabitantem terram.
Numérotation du verset Idt. 3,8 

De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes
et electos ad bellum.
Numérotation du verset Idt. 3,9 

Tantusque
metus provinciis illis9 incubuit, ut universarum urbium habitatores
9 illis Ω Rusch Clementina ] illius Weber
Principes et honorati
simul cum populis
exirent in obviam venienti,
Numérotation du verset Idt. 3,10 

excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tympanis et tibiis10.
10 tympanis - et – tibiis Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 3,11 

Nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt.
Numérotation du verset Idt. 3,12 

Nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit.
Numérotation du verset Idt. 3,13 

Preceperat enim illi
Nabuchodonosor rex,
ut omnes deos terre exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus
que potuissent Holophernis potentia subiugari.
Numérotation du verset Idt. 3,14 

Pertransiens autem Syriam
Sobal11
11 Sobal Ω Rusch Clementina ] Subal Weber
et omnem Apamiam12 omnemque Mesopotamiam
12 Apamiam] scrips., Appamiam Rusch , Apameam Clementina
venit ad Idumeos
in terra Gabaa
Numérotation du verset Idt. 3,15 

accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari
precepit universum exercitum
virtutis sue.

Capitulum 3

Numérotation du verset Idt. 3,1 
marg.| {c} Tunc miserunt legatos] etc. GLOSSA Potentes seculi, et voluptatum amatores, qui in spe mundi student sibi reconciliare Holophernem, ut mortis periculum, et voluptatis detrimentum evadere possint. De quibus : Qui vult amicus huius seculi esse, inimicus Dei constituitur. Iacob. 4.b. In his enim solicitudo huius seculi, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et fructum non facit Mt. 13.c.
marg.| {d} Mesopotamie] hoc est elevationis.
marg.| {e} Syria] sublimis.
marg.| {f} Sobal] vana.
marg.| {g} Libye] venientes vel intrantes.
marg.| {h} Cilicie] cecus, vel vomitus eius, vel luctus.
marg.| {i} Melius est enim] nobis.
marg.| {k} Viventes] in deliciis mundi, dicunt mali. 1Tim.5.a. Vidua, que in deliciis est vivens, mortua est.
marg.| {l} Nabuchodonosor] Diabolo.
marg.| {m} Regi magno] principi tenebrarum harum. Eph. 6.b.
marg.| {n} Sint omnia] etc. Id est utere ut placet.
marg.| {o} Et filii nostri] GLOSSA Naturales, vel imitatores vel opera.
marg.| {p} Veni nobis] GLOSSA non repugnantibus, qui tui pacifici.
marg.| {q} Ad bellum] GLOSSA contra Sanctos.
marg.| {r} Cum coronis] Is. 28.a. Ve corone superbie, ebriis Ephraim flori decidenti.
marg.| {s} Et tibiis] Ve vobis, qui ridetis, etc. Lc. 6.d. Prv. 14.b. Risus dolore, etc.
marg.| {t} Ista] vel istud.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_3)

Notes :