Capitulum 2
Numérotation du verset
Idt. 2,1
Anno tertio decimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum
in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
Numérotation du verset
Idt. 2,2
Vocavitque omnes maiores natu1
1 natu
Ω Rusch Clementina
etc.]
om. Weber
omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium
consilii sui.
Numérotation du verset
Idt. 2,3
Dixitque
cogitationem suam in eo esse ut omnem terram
suo subiugaret imperio.
Numérotation du verset
Idt. 2,4
Quod dictum cum placuisset omnibus,
vocavit Nabuchodonosor rex Holophernem principem militie sue
Numérotation du verset
Idt. 2,5
et dixit : Egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos precipue qui contempserunt imperium meum.
Numérotation du verset
Idt. 2,6
Non parcet oculus tuus2 ulli regno,
2 tuus] meus
Weber
omnemque urbem munitam subiugabis mihi.
Numérotation du verset
Idt. 2,7
Tunc Holophernes3
3 Holophernes ΩJ ΩM
Rusch
Clementina
] Holophernis
Weber
vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum
et dinumeravit viros in expeditione sicut precepit ei rex : centum viginti millia peditum pugnatorum et equites sagittarios triginta duo4 millia.
4 triginta duo] duodecim
Weber
Numérotation du verset
Idt. 2,8
Omnemque expeditionem suam fecit preire in5 multitudinem innumerabilium camelorum, cum his que exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus.
5 in] om.
Weber
Numérotation du verset
Idt. 2,9
Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
Numérotation du verset
Idt. 2,10
Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Numérotation du verset
Idt. 2,11
Et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terre sicut locuste.
Numérotation du verset
Idt. 2,12
Cumque pertransisset fines Assyriorum
venit ad magnos montes Ange qui sunt a sinistro Cilicie ascenditque omnia castella eorum
et obtinuit omnem munitionem.
Numérotation du verset
Idt. 2,13
Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi6 predavitque omnes filios Tharsis et filios Israel7 qui erant contra faciem deserti et ad austrum terre Celeon.
6 Melothi Ω
Rusch
Clementina
] Meluthi
Weber
|
7 Israel] Ismael ΩJ
Clementina
, Ysmahel , Ismael
Weber
|
Numérotation du verset
Idt. 2,14
Et transivit Euphraten et venit in8 Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas
8 in Ω
Rusch
Clementina
] ad
Weber
que erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare
Numérotation du verset
Idt. 2,15
et occupavit terminos eius, a Cilicia usque ad fines Iaphet qui sunt ad austrum.
Numérotation du verset
Idt. 2,16
Adduxitque omnes filios Madian et9 predavit omnem locupletationem eorum
9 et] ac
Weber
omnesque resistentes sibi
occidit in ore gladii.
Numérotation du verset
Idt. 2,17
Et post hec
descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit
omnia sata
omnesque arbores
ac vineas
fecit incidi
Numérotation du verset
Idt. 2,18
et
cecidit
timor illius super omnes inhabitantes terram.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Idt. 2,1
marg.|
{k}
Anno 13.
etc.
Mensis primi]
id est Aprilis.
marg.|
{l}
Verbum]
id est sententia.
marg.|
{m}
Defenderet]
id est impugnaret omnes.
marg.|
{n}
Habuit mysterium]
id est secretum suum aperuit.
marg.|
{p}
Holophernem]
qui interpretatur infirmans vitulum saginatum, vel infirmitas dissensionis.
marg.|
{q}
Regnum Occidentis]
quod est regnum huius mundi, quod occidit, et reges suos occidere fecit, et facit. Proverbiorum 13.b. Lucerna impiorum extinguetur. Item in eodem. Substantia festinata minuetur.
marg.|
{r}
Precipue]
GREGORIUS Diabolus hos pulsare negligit, quos se possidere iure quieto sentit.
marg.|
{s}
Ulli regno]
Diabolus nulli parcit Ier. 6.f. Crudelis est, et nullius miserebitur. GLOSSA quia persecutionem magnam excitabit Antichristus in universo mundo. Er it enim talis persecutio, qualis non fuit ante. Mt. 24.b. et Apc. 12.
marg.|
{t}
Duces]
id est hypocritas. Unde GLOSSA plerosque qui firmitatem fidei, et virtutum excellentiam videntur habere. {1.
382rb}
marg.|
{u}
Omnemque expeditionem]
id est maiorem partem exercitus, id est illos, qui conducebant victualia, fecit precedere exercitum. Vel, quia consuetudo est, quod precedat exercitus, et dux sequatur, ut congreget omnes, et ipse secutus est cum paucis.
marg.|
{x}
Camelorum]
qui portabant victualia.
marg.|
{y}
Frumentum ex omni Syria]
hoc est, predicatio superba.
marg.|
{z}
Aurum]
etc. sapientia, et eloquentia seculi ad deprimendum pauperes. a
Regis]
Nabuchodonosor.
marg.|
{b}
Multum nimis]
quia multa sapientia mundi plus nocet, quam prosit. Rm. 12.a. Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
marg.|
{c}
Locuste]
per quas intelliguntur adulatores, quibus hodie tota terra operta est. Locusta enim in estate canit, in hieme silet. Sic adulator in prosperis blanditur, in adversis tacet, vel detrahit. Iob. 39.c. Numquid suscitabis eum quasi locusta ?
marg.|
{d}
Obtinuit]
Abac. 1.c. Ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculum eius erunt, ipse super omnem munitionem ridebit, comportabit aggerem, et capiet eam. Ideo mirantur Angeli quomodo quis evadit. Unde dicunt. Is. 43.a. Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? quod interpretatur munita.
marg.|
{e}
Opinatissimam]
Vel opimatissimam.
marg.|
{f}
Melothi]
quod interpretatur, adimpletiones mee, et signat illos, qui sequentes propria consilia, voluntatem Diaboli implent. Horum civitates Diabolus effringit.
marg.|
{g}
Contra faciem]
etc. Filii Israel contra faciem deserti sunt illi, qui faciunt bona ad oculos mundi, non ad oculos Dei. Et hoc.
marg.|
{h}
Ad Austrum]
id est ad favorem hominum. De quibus dicitur Mt. 6.a. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
marg.|
{i}
Celon]
vel, Deleon, interpretatur vindicans dolorem, et signat illos, qui volunt videri boni, et tamen volunt vindicare proprias iniurias. Contra quos Sir. 28.a. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam. Homo homini servat iram, et a Deo querit medelam ?
marg.|
{k}
Predavit omnem locupletationem]
GLOSSA Scientie humilitatem auferens, et cetera, quibus Deo servire debuerunt, et in usum servitii sui convertens, resistentes, occidit morte corporali, quia quos flectere ad sensum nequit, corporaliter occidit.
marg.|
{l}
Succendit]
flamma invidie. Sap. 2.d. Invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum.
marg.|
{b}
Inhabitantes terram]
De quibus Apc. 8.d. Ve ve ve super inhabitantes terram, etc. Ter dicit ve, quia est ve culpe, ve pene, sive miserere huius vite, et ve mortis. Vel aliter. Est ve culpe, ve mortis, ve pene eterne. Is. 26.c. Iustitiam non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terre.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_2)
Notes :