Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Idt. 5,1 

Nuntiatumque est Holopherni principi
militie Assyriorum quod filii Israel
prepararent se ad resistendum
ac montium itinera conclusissent
Numérotation du verset Idt. 5,2 

et furore nimio exarsit in1 iracundia magna vocavitque omnes principes
1 in Rusch Clementina ] om. Weber
Moab et duces Ammon
Numérotation du verset Idt. 5,3 

et dixit eis : Dicite mihi quid sit populus iste,
qui montana obsidet, aut que et quales et quante sint civitates eorum
que etiam sit virtus eorum, aut que sit multitudo eorum, vel quis rex militie illorum,
Numérotation du verset Idt. 5,4 

quare pre omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis
ut susciperent nos cum pace ?
Numérotation du verset Idt. 5,5 

Tunc Achior
dux omnium filiorum Ammon
respondens ait : Si digneris audire, domine2, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat
2 domine Rusch ] + meus Weber , + mi ΩSJ Clementina
et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
Numérotation du verset Idt. 5,6 

Populus iste ex progenie Chaldeorum est.
Numérotation du verset Idt. 5,7 

Hic primum in Mesopotamiam habitavit, quoniam noluerunt sequi deos
patrum suorum
qui erant in terra Chaldeoruma.
0 Cf. Ios. 24, 14.
Numérotation du verset Idt. 5,8 

Deserentes itaque cerimonias
patrum suorum que in multitudine deorum erant,
Numérotation du verset Idt. 5,9 

unum Deum celi coluerunt qui et precepit eis ut exirent
inde et habitarent in Charram3 b. Cumque operuisset4 omnem terram fames,
0 Cf. Gn. 11, 31-32 ; Act. 7, 2-4.
3 Charram ΩJ Rusch ] Carram ΩSM, Charam Weber |
4 operuisset ΩM Rusch Clementina ] cooperuisset Weber |
descenderunt in Egyptum
illic5 per quadringentos annos sic multiplicati sunt,
5 illic] illicque Weber
ut dinumerari eorum non posset6 exercitus.
6 posset Ω Rusch Clementina ] possit Weber
Numérotation du verset Idt. 5,10 

Cumque gravasset7 eos rex Egypti
7 gravasset ΩSJ Rusch ] gravaret Weber
atque in edificationibus
urbium suarum
in luto
et latere subiugasset eos et8 clamaverunt
8 et] om. Weber
ad Deum suum
et percussit totam terram Egypti plagis variis.
Numérotation du verset Idt. 5,11 

Cumque eiecissent eos Egyptii a se9
9 Egyptii - a se] inv. Weber
et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare,
Numérotation du verset Idt. 5,12 

fugientibus his, Deus celi
mare aperuit
ita ut hinc inde aque quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirentc.
0 Cf. Ex. 14, 21.
Numérotation du verset Idt. 5,13 

In quo loco dum innumerabilis exercitus Egyptiorum
eos persequeretur, ita aquis coopertus est,
ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret.
Numérotation du verset Idt. 5,14 

Egressis etiam mare Rubrum, deserta Sina montis occurreruntd in quibus numquam homo habitare potuite,
0 Cf. Ex. 19, 2 ; Nm. 33, 15.
0 Cf. Sap. 11, 2.
vel filius hominis requievit.
Numérotation du verset Idt. 5,15 

Illic fontes amari
obdulcati sunt eis ad bibendumf
0 Cf. Ex. 15, 25.
et per annos quadraginta annonam de celo consecuti suntg.
0 Cf. Ex. 16, 35.
Numérotation du verset Idt. 5,16 

Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta
et absque scuta et gladio Deus eorum pugnavit pro eis10 et vicith.
0 Cf. Ios. 10, 14.
10 pugnavit - pro eis ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 5,17 

Et non fuit qui insultaret
populo isti nisi quando recessit a cultu11 Domini Dei sui.
11 cultu Rusch Clementina ] cultura Weber
Numérotation du verset Idt. 5,18 

Quotienscumque autem preter ipsum Deum suum alterum coluerunt, dati sunt
in predam
et in gladium
et in opprobrium.
Numérotation du verset Idt. 5,19 

Quotienscumque autem penituerunt se recessisse a cultura Dei sui,
dedit eis Deus celi virtutem resistendi.
Numérotation du verset Idt. 5,20 

Denique Chananeum regem et Iebuseum et Pherezeum12 et Etheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt.
12 Pherezeum] Ferezeum Weber
Numérotation du verset Idt. 5,21 

Et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem.
Numérotation du verset Idt. 5,22 

Nam et ante hos annos cum recessissent a via
quam dederat illis Deus ut ambularent
in eam exterminati sunt
preliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam.
Numérotation du verset Idt. 5,23 

Nuper autem reversi sunt13
13 sunt] om. Weber
ad Dominum14 Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hec omnia et iterum possident Hierusalem
14 Dominum] om. Weber
ubi sunt sancta sanctorum15.
15 sanctorum ΩS Rusch ] eorum Weber
Numérotation du verset Idt. 5,24 

Nunc ergo mi16 domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum, ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentie tue.
16 mi ΩJM Rusch Clementina ] meus Weber
Numérotation du verset Idt. 5,25 

Si vero17 non est offensio populi huius coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in opprobrium universe terre.
17 vero Ω Rusch Clementina ] autem Weber
Numérotation du verset Idt. 5,26 

Et factum est cum cessasset loqui Achior verba hec18, irati sunt omnes magnates Holophernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum :
18 hec Ω Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 5,27 

Quis iste est
qui filios Israel
posse dicat resistere regi Nabuchodonosor
et exercitibus eius
homines inermes et sine virtute
et sine peritia artis pugne ?
Numérotation du verset Idt. 5,28 

Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos,
ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur,
Numérotation du verset Idt. 5,29 

ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terre est
et preter ipsum alius non est.

Capitulum 5

Numérotation du verset Idt. 5,1 
marg.| {1. 383rb} Nuntiatumque est Holopherni principi militie Assyriorum, quod filii Israel prepararent se ad resistendum] etc.
marg.| {p} Vocavitque] Holophernes vocat.
marg.| {q} Moab, et Ammon] etc. id est cupiditas, superbiam, et luxuriam. He enim mulieres, que portant tertiam, ut legitur Za. 5.d.
marg.| {r} Quis sit populus iste, qui montana obsidet, aut que, et quales] etc. Non querit, quia ignoret, quis sit populus Israel, sed ex superbia, et ex indignatione, quasi eos vilipendens in oratione.
marg.| {s} Habitant in Oriente] qui in Christo per fidem, et imitationem habitant. Za. 6.d. Ecce vir, oriens nomen eius.
marg.| {t} Ex progenie Chaldeorum] quia Abraham pater eorum de Chaldea venit, Gn. 12.a.
marg.| {u} Hic primum in Mesopotamia] postquam, scilicet exivit de Chaldea.
marg.| {x} Habitavit, quoniam noluerunt sequi] tamquam in suo principio, scilicet in Abraham.
marg.| {y} Deos patrum suorum] etc. id est ignem, quem colebant Chaldei.
marg.| {z} In multitudine deorum, erant, unum Deum celi coluerunt] etc. GLOSSA mali sunt in multitudine, boni in paucitate. Et est sumptum de Eccl. 2. a   In Charan. Cumque operuisset omnem terram] Gn. 12.
marg.| {b} Fames] Gn. 12.c.
marg.| {c} Descenderunt] In Abraham, qui descendit illuc Gn. 12. GLOSSA In Hierusalem ascenditur, in Egyptum descenditur.
marg.| {d} Per quadragintos annos] Hoc idem legitur Gn. 15.c. Sed anni computantur a promissione facta Abrahe de Isaac nascituro, secundum Isid. Sed secundum AUGUSTINUM a nativitate Isaac, AUGUSTINUS enim a nativitate Isaac usque ad annum egressionis computat quadringentos quinque annos : Sed more suo Scriptura tacet quinque, quia non curat minutias.
marg.| {e} In luto, et latere subiugasset eos, clamaverunt ad Deum suum] Ex. 1.b. etc. In luto luxurie, et latere avaritie subiugat, sibi diabolus multos.
marg.| {f} Percussit totam terram Egypti plagis variis] etc. In ultionem eorum.
marg.| {g} Eiecissent eos] Ex. 12.e.
marg.| {h} Revocare] Ex. 13.
marg.| {i} Et isti] scilicet filii Israel.
marg.| {k} Deserta Sina] Nota, post transitum maris primo occurrit desertum Sin, ut dicitur Ex. 16.a. Deinde desertum Sina, ut patet Ex. eodem, quod est inter Elim, et Sinai. Utrumque desertum, scilicet Sur, et Sina, hic nomine Sina accipitur.
marg.| {1. 383va} a Fontes amari] scilicet aque Marath. Ex. 15.d.
marg.| {b} Obdulcati] per lignum appositum, Ex. 15.d.
marg.| {c} Annonam] id est manna. Ex. 16.d.
marg.| {d} Sine arcu, et sagitta] Hec dicit, quia plus confidebant in Deo, quam in armis, tamen aliquando pugnabant.
marg.| {e} Dati sunt] GLOSSA a Deo suo.
marg.| {f} In predam] GLOSSA id est captivitatem.
marg.| {g} In gladium] id est occisionem.
marg.| {h} In opprobrium] nationibus.
marg.| {i} Quotiescumque] etc. GLOSSA quia non ex toto abiecit, sed correxit.
marg.| {k} Resistendi] inimicis.
marg.| {l} Chananeum] Ios. 10.
marg.| {m} In Hesebon] Nm. 21.f.
marg.| {n} Et usque dum] etc. id est quamdiu non peccaverunt, fuerunt in pace.
marg.| {o} A via] id est a preceptis.
marg.| {p} Ambularent] id est proficerent.
marg.| {q} Exterminati] a terra sua.
marg.| {r} Captivi] etc. sub Nabuchodonosor, 4Rg. 25.
marg.| {s} Non suam] scilicet in Babylonem.
marg.| {t} Nuper autem] scilicet tertio anno Cyri patris istius Nabuchodonosor. 1. Esdre 1.
marg.| {u} Reversi] per penitentiam.
marg.| {x} Sancta eorum] vel sancta sanctorum.
marg.| {y} Dei eorum] et si sic.
marg.| {z} Ascendamus ad illos] id est contra illos.
marg.| {a} Tradens tradet] Hec geminatio signum est certitudinis.
marg.| {b} Magnates Holophernis] Isti sunt divites huius Mundi, qui non libenter audiunt veritatem. Unde GLOSSA Rab. Qui fastu mundi superbiunt, preconia veritatis audire non possunt, et predicatoribus cum ceteris fidelibus mortem minantur.
marg.| {c} Ut ergo agnoscat] Magnates Holophernis auditis verbis Achior, separant eum a se, et associant filiis Israel, minantes eis pariter mortem : Sic faciunt principes hereticorum, quos a se separant, perire putant. Et hoc innuit Rab. in GLOSSA Io. 8.f. Tu discipulus eius sis, nos autem Moysi discipuli sumus.
marg.| {d} Deus terre] non celi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_5)

Notes :