Capitulum 6
Numérotation du verset
Idt. 6,1
Factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holophernes1 vehementer dixit ad Achior :
1 Holophernes ΩJ ΩM
Rusch Clementina
] Holophernis
Weber
Numérotation du verset
Idt. 6,2
Quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor,
Numérotation du verset
Idt. 6,3
cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israel tecum perditione disperiet
Numérotation du verset
Idt. 6,4
et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universe terre tuncque gladius militie mee transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israel et non respirabis ultra donec extermineris cum illis.
Numérotation du verset
Idt. 6,5
Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te, si verba mea hec putas impleri non posse.
Numérotation du verset
Idt. 6,6
Ut autem noveris quia simul cum illis hec experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis,
ut dum dignas mei gladii penas exceperint ipse simul ultioni subiaceas.
Numérotation du verset
Idt. 6,7
Tunc Holophernes2 precepit servis suis
2 Holophernes ΩJ ΩM
Rusch Clementina
] Holophernis
Weber
ut comprehenderent Achior,
ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum
in manu filiorum Israel.
Numérotation du verset
Idt. 6,8
Et accipientes eum servi Holophernis profecti sunt per campestria
sed cum appropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibulari3.
3 fundibulari ΩS ΩM
Rusch Clementina
] fundibalarii
Weber
Numérotation du verset
Idt. 6,9
Illi autem divertentes a latere montis
ligaverunt Achior ad arborem in4 manibus et pedibus
4 in] om.
Weber
et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum.
Numérotation du verset
Idt. 6,10
Porro filii Israel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes ad Bethuliam duxerunt5
5 ad Bethuliam – duxerunt ΩM
Rusch
]
inv. Weber
atque in medium6 populi illum statuentes percunctati7 sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
6 medium Ω
Rusch Clementina
] medio
Weber
|
7 percunctati Ω
Rusch Clementina
] percontati
Weber
|
Numérotation du verset
Idt. 6,11
In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon et Charmi qui et Gothoniel.
Numérotation du verset
Idt. 6,12
In medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia que locutus8 fuerat ab Holopherne interrogatus et qualiter populus Holophernis voluisset propter hoc verbum interficere eum
8 locutus] + ipse
Weber
Numérotation du verset
Idt. 6,13
et9 quemadmodum ipse Holophernes10 iratus iusserit eum Israelitis hac de causa tradi, ut dum vinceret filios Israel, tunc et11 ipsum Achior diversis iubeat interire suppliciis12 propter hoc quod dixisset : Deus celi defensor eorum est.
9 et] om.
Weber
|
10 Holophernes ΩJ ΩM
Rusch Clementina
] Holophernis
Weber
|
11 et
Rusch Clementina
] etiam
Weber
|
12 interire suppliciis
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Idt. 6,14
Cumque Achior universa13 hec14 exposuisset, omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unanimes15 preces suas Domino16 effuderunt
13 Achior universa
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
14 hec
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
15 unanimes
Rusch Edmaior.
] unianimes
Weber
|
16 Domino] Deo
Weber
|
Numérotation du verset
Idt. 6,15
dicentes : Domine Deus celi et terre,
intuere superbiam eorum17,
17 eorum ΩM
Rusch Clementina
] illorum
Weber
et respice ad nostram humilitatem
et faciem tuorum sanctorum attende
et ostende quoniam18 non derelinquis presumentes
18 quoniam
Rusch Clementina
] quia
Weber
de te
et presumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias.
Numérotation du verset
Idt. 6,16
Finito itaque fletu et per totam19 diem oratione populorum20 completa consolati sunt Achior
19 totam Rusch Clementina ] totum Weber
|
20 oratione populorum ΩS
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Idt. 6,17
dicentes :
Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem predicasti, ipse
tibi
hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis
tu interitum videas.
Numérotation du verset
Idt. 6,18
Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis,
sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris nobiscum21.
21 nobiscum
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Idt. 6,19
Tunc Ozias, finito concilio22, suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam.
22 concilio
Rusch
] consilio
Weber
Numérotation du verset
Idt. 6,20
Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto ieiunio refecerunt.
Numérotation du verset
Idt. 6,21
Postea vero convocatus omnis populus23
23 populus] + et
Weber
per totam noctem intra Ecclesiam oraverunt,
petentes auxilium a Deo Israel.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Idt. 6,1
marg.|
{e}
Factum est autem, cum cessasset loqui]
etc. de admonitione Achior, et consilio : Hoc enim proprium est superborum, indignari monitis inferiorum. {1.
383vb} Prv. 18.a. Non accipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde eius. Prv. 9.b. Noli arguere derisorem, ne oderit te, argue sapientem, et diliget te. Et parum ante : Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit, et qui arguit impium, generat maculam sibi. Is. 30.b. Populus ad iracundiam, etc.
marg.|
{f}
Sicut hominem]
id est facile.
marg.|
{g}
Universe terre]
non tamen celi. Si ergo vis non timere Nabuchodonosor, dimitte terram, et habita in celo, mente, et desiderio, ut possis dicere cum Paulo : Nostra conversatio in celis est. Phil. 3.d.
marg.|
{h}
Non respirabit ultra, donec extermineris cum illis. Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus]
etc. scilicet gladius, id est non quiescet. Vel, non respirabis, et tunc planum.
marg.|
{i}
Abscedat a te]
si verba mea hec putas impleri non posse.
[Ut autem noveris, quia simul]
etc. Ecce quanta est astutia diaboli, quando videt hominem in tentatione timere, dimittit tentare ad tempus, et dicit anime. Quare times tu, nisi quia adhuc es in peccatis, et ita nihil valet tibi quod facis, immo si decedas, damnaberis. Et hoc totum facit diabolus, ut turbet quietem mentis, quam nobis invidet.
marg.|
{k}
Exceperint]
scilicet Israel.
marg.|
{l}
Achior]
quia interpretatur fratris mei lumen, et significat predicatores, quibus dicitur Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Hos iubet diabolus capi, et duci in Bethuliam, que interpretatur domus dolens Domino, vel domus parturiens Dominum, et significat penitentiam, que Dominum parturit. Maria enim mater est Domini.
marg.|
{m}
In Bethuliam, et traderent eum in manus]
quam obsidebat Holophernes.
marg.|
{n}
Filiorum Israel. Et accipientes eum servi Holophernis]
etc. quos perdere putavit.
marg.|
{o}
Per campestria. Sed cum appropinquassent ad montana]
etc. GLOSSA cupiunt enim trahere per illicita, et viam latam, que ducit ad mortem, Mt. 7.b.
marg.|
{p}
Fundibularii. Illi autem]
etc. GLOSSA Predicatores testimonia Scripturarum contra iaculantes Simile legitur, 4Rg. 3.d. Ibi enim dicitur : Circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. Fundibularii sunt predicatores. Funda, predicatio. Lapides, auctoritates. {1.
384ra} Et nota quod funda, nisi manu teneatur, inutilis est, sic predicatio, que opere non impletur, vel iuvatur : Ideo diabolus fundibularios nostri temporis parum timet, immo deridet, quia fundam non habent in manibus. Unde Iob. 41.c. Non fugavit eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides funde. E contrario de Predicatore, qui facit, quod predicat, qui tenet fundam manu, dicitur 1Rg. 17.e. Tulit David baculum suum, quem semper habebat in manibus, et elegit quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit adversus Philisteum. Et inf. Prevaluitque David adversus Philisteum in funda, et lapide, percussumque Philisteum interfecit.
marg.|
{a}
Ad arborem]
arbor ista, Crux Domini est. De qua Ct. 2.a. Sub umbra illius, quem desideravi, sedi, et fructus eius dulcis guttur meo. Ad arborem istam debet esse ligatus Achior, id est fidelis quilibet, duobus restibus, amore, scilicet et timore, amore ipsius, et timore peccatorum suorum.
marg.|
{b}
Porro filii]
etc. Raban. filii Israel, predicatores Ecclesie, ligatum ad arborem solvunt, cum cathecumenos suos docent non timere eos, qui occidunt corpus. Mt. 10.c. animam autem occidere non possunt. Et eosdem ad tollendam crucem suam post Dominum instruunt.
marg.|
{c}
Domine Deus celi, et terre]
etc. qui omnia fecisti, quia omnia potes.
marg.|
{d}
Intuere]
GLOSSA id est ne dissimules peccata eorum.
marg.|
{e}
Ad nostram humilitatem]
etc. qui humilia respicis, et alta a longe cognoscis.
marg.|
{f}
Faciem sanctorum tuorum attende, et ostende, quoniam]
etc. mentis, que sola tibi, placet, quasi dicat, memor esto patrum nostrorum, qui tibi placuerunt, et propter illos nos respice. Simile dixit Moyses Ex. 32.c. Recordare, Domine Deus, Abraham, Isaac, Israel servorum tuorum. Et hoc est contra Iudeos, qui nobis insultant super hoc, quod suffragia Sanctorum imploramus.
marg.|
{g}
Presumentes]
id est sperantes.
marg.|
{h}
Gloriantes humilias]
Qui gloriatur, in Domino glorietur. 2Cor. 10.d. Item Iac. 4.b. Deus superbis resistit.
marg.|
{i}
Consolati sunt]
GLOSSA confidentes orationem suam esse exauditam.
marg.|
{1.
384rb}
marg.|
{k}
Ipse]
remunerator.
marg.|
{l}
Tibi]
qui meruisti.
marg.|
{m}
Magis tu]
id est potius quam ipsi tuum.
marg.|
{n}
Dederit]
hostibus interemptis.
marg.|
{o}
Hanc libertatem]
id est liberationem.
marg.|
{p}
Tecum]
sicut nobiscum.
marg.|
{q}
Ita cum tuis]
etc. quasi dicat, damus tibi potestatem vivendi nobiscum, sicut tibi placuerit, scilicet ritu tuo, vel etiam nostro.
marg.|
{r}
Cenam magnam]
GLOSSA Cenam magnam expleto ieiunio facit, qui animam diu languidam, et pane verbi Domini indigam, Evangelica doctrina, et dapibus virtutum reficit. Huic convivio advocantur presbyteri, ut eorum exhortationibus, et exemplis corroborentur ad fidem percipiendam, et ad conservandam Neophyti.
marg.|
{s}
Refecerant]
se. Vel refecerunt, id est refecti sunt. Activum pro passivo.
marg.|
{t}
Omnis populus]
Ps. Ecce quam bonum, et quam iucundum, etc.
marg.|
{u}
Intra Ecclesiam oraverunt]
Domus mea, domus orationis est, etc. Is. 56.c. et Mt. 21.b.
marg.|
{x}
Auxilium a Deo]
Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, Ier. 17.a.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_6)
Notes :