Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Idt. 8,1 

Et factum est cum audisset hec verba1 Iudith
1 verba Ω ΩFS Rusch Clementina ] om. Weber
vidua que erat filia Merari
filii Idox2, filii Ioseph, filii Ozie, filii Elai, filii Iamnor3, filii Gedeon, filii4 Raphoim5, filii Achitob, filii Melchie, filii Enam, filii Nathanie6, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben
2 Idox Rusch Weber ] Ador ΩS, def . ΩF |
3 Iamnor] Iamor ΩS, def . ΩF |
4 filii] om. F |
5 Raphoim ΩS Rusch ] Raphoin Weber |
6 Nathanie] Mathanie ΩF S |
Numérotation du verset Idt. 8,2 

et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis ordeacee7,
7 ordeacee ΩFSJ Rusch ] ordeariae ΩM hordiarie Weber
Numérotation du verset Idt. 8,3 

instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit estus super caput eius et mortuus est in Bethulia civitate sua8 et sepultus est illic cum patribus suis.
8 Bethulia…sua Ω ΩF F Rusch Clementina ] Bethuliam civitatem suam Weber
Numérotation du verset Idt. 8,4 

Erat autem Iudith relicta9* vidua eius10* iam annis tribus et mensibus sex.
9 relicta ΩFS ] + eius Rusch Weber |
10 eius ΩFS ] om. Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,5 

Et in superioribus domus sue
cubiculum secretum sibi fecit 11*,
11 cubiculum... fecit ΩF S ] fecit sibi secretum cubiculum Rusch Weber
in quo cum puellis suis clausa morabatur
Numérotation du verset Idt. 8,6 

et habens super lumbos suos cilicium
ieiunabat omnibus diebus vite sue preter sabbata et neomenias12 et festa domus Israel.
12 neomenias Ω ΩFS Rusch Clementina ] neomenia Weber
Numérotation du verset Idt. 8,7 

Erat autem eleganti aspectu nimis
cui vir suus
reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac13 possessiones armentis boum
13 ac ΩS Rusch Weber ] et ΩF
et gregibus ovium plenas.
Numérotation du verset Idt. 8,8 

Et hec erat in14 omnibus
14 hec erat ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber | in S Σ Φ ΩF S Ed1455 Rusch ] + eo Weber
famosissima, quoniam timebat Dominum valde,
nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Numérotation du verset Idt. 8,9 

Hec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Cambri et Charmi15*.
15 Cambri et Charmi ΩF (Carmi) ΩS ] Chabri et Charmi Ω Rusch Clementina , Chabri et Charmin Weber
Numérotation du verset Idt. 8,10 

Et venerunt ad illam et dixit illis : Quid16* est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit adiutorium vobis17* ?
16 Quid ΩFS ] Quod Ed1455 Rusch Weber |
17 adiutorium vobis ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,11 

Et qui estis vos qui temptatis Dominum ?
Numérotation du verset Idt. 8,12 

Non est iste sermo
qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat.
Numérotation du verset Idt. 8,13 

Posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrio vestro18* diem constituistis19 ei.
18 arbitrio vestro ΩFS ] arbitrium vestrum Rusch Weber |
19 constituistis] constituisti ΩF |
Numérotation du verset Idt. 8,14 

Sed quia patiens est Dominus
in hoc ipso peniteamus20 et indulgentiam eius cum21* lacrimis postulemus,
20 peniteamus Ω ΩFS Rusch Clementina ] peniteamur Weber |
21 cum ΩF S ] fusis Rusch Clementina , om.Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,15 

non enim quasi homo sic Deus22* comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
22 sic Deus ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,16 

Et ideo humiliemus illi23
23 illi ΩS Rusch Weber] om. ΩF
animas nostras
et in24 spiritu contrito et humiliato servientes25* illi
24 in] om. Weber (A K) |
25 contrito et humiliato servientes] coniec., contrito et humilitate servientes ΩF, contrito et humiliato serviamus ΩS (cf. Ps. 50, 19), constituti humiliato servientes Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,17 

et26* dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam
26 et ΩF S ] om. Rusch Weber
sic faciat nobiscum27* misericordiam suam28 et29* sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur,
27 nobiscum ΩFS Weber ] + cito Rusch |
28 misericordiam suam ΩS Rusch Weber ] inv. F |
29 et ΩFS ] ut Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,18 

quoniam non sumus secuti30 peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt31 Deum suum et adoraverunt deos alienos,
30 secuti sumus ΩF S ] inv. Rusch Weber |
31 dereliquerunt ΩS Rusch Weber ] deliquerunt ΩF ( cacogr. ) |
Numérotation du verset Idt. 8,19 

pro quo scelere32* dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus preter ipsum.
32 quo scelere ΩFS Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,20 

Exspectemus humiles consolationem eius
et exquiret
sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quecumque insurgunt contra nos et faciet33 illas sine honore Dominus Deus noster.
33 faciet ΩS Rusch Weber ] faciant ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,21 

Et nunc fratres,
quoniam vos qui34 estis presbyteri in populo Dei35*
34 qui ΩFS Rusch Weber] om. Clementina |
35 Dei ΩFS Weber ] + et Rusch Clementina |
ex vobis pendet anima illorum,
ad eloquium vestrum36
36 ad eloquium vestrum ΩFS (nostrum) Rusch Clementina ] alloquio vestro Weber
corda illorum37* erigite ut memores sint
37 illorum ΩF S Grima ( Toulouse, BM, 402, f. 1ra : Synodal de Pamiers, 1326-1336 c.) ] eorum Rusch Weber
quia temptati sunt
patres nostri,
ut probarentur si vere colerent Deum suum.
Numérotation du verset Idt. 8,22 

Memores esse debent quomodo38 pater noster Abraham temptatus est39
38 quomodo ΩS Rusch Weber ] quoniam ΩF |
39 temptatus est ΩS Rusch Weber ] inv. F |
et per multas tribulationes probatus amicus Dei40* effectus est.
40 amicus Dei ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,23 

Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
Numérotation du verset Idt. 8,24 

Illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini
et impatientiam suam et41 improperium42 murmurationis sue contra Dominum protulerunt,
41 impatientiam suam et ΩFSJ Rusch Clementina ] patientia sua Weber |
42 improperium ΩS Rusch Weber ] + suum ΩS |
Numérotation du verset Idt. 8,25 

exterminati sunt ab exterminatore
et a serpentibus
perierunt.
Numérotation du verset Idt. 8,26 

Et nos ergo non ulciscamur nos
pro his que patimur,
Numérotation du verset Idt. 8,27 

sed reputantes peccatis nostris
hec ipsa supplicia minora esse43
43 supplicia - minora - esse ΩMFS Rusch Clementina ] inv. Weber
flagella Domini, quasi44 servi Domini45* qui corripimur ad emendationem et46 non ad perditionem nostram evenisse credamus.
44 quasi ΩS Rusch Weber ] quia ΩF |
45 Domini ΩFS ] servi Rusch Weber |
46 et ΩMFS Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,28 

Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia que locuta es, vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Numérotation du verset Idt. 8,29 

Nunc ergo ora pro nobis quoniam tu47* mulier sancta es et timens Deum48.
47 tu ΩF S ] om. Rusch Weber |
48 Deum ΩFSRusch Clementina ] Dominum Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,30 

Et dixit illis Iudith :
Sicut quod loqui potui49* Dei esse cognoscitis,
49 loqui potui ΩFS Weber ] inv. Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,31 

ita quod facere disposui,
probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus50*.
50 consilium meum - Deus ΩFS Weber ] inv. Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,32 

Stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus51 populum suum Israel.
51 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,33 

Vos autem nolo ut52 scrutemini
52 ut Ω ΩF S Rusch Clementina ] om. Weber
actum meum et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 8,34 

Et dixit ad eam Ozias princeps Iudee : Vade in pace et Dominus53
53 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF
sit tecum in ultione inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.

Capitulum 8

Numérotation du verset Idt. 8,1 
marg.| {1. 384vb} {x} Et factum est, cum audisset hec verba Iudith vidua, que] etc. Iudith significat Ecclesiam, et interpretatur confitens, vel glorificans. Et per has interpretationes duas notantur duo status Ecclesie. Per confitentem, status penitentium, per glorificantem, status innocentium. Omnes enim qui sunt in Ecclesia, sunt penitentes, aut merito, aut innocentes.
marg.| {y} Filia Merari] id est amaritudinis. Per amaritudinem enim tribulationum, quas sustinuit Ecclesia in presenti, ad future vite gaudia generatur. Maria enim genuit Iesum. Unde Ruth. 2.d. Nolite me vocare Noemi, id est pulchram, sed mera, quia amaritudine replevit me omnipotens Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et computatur hic generatio Iudith, in qua quindecim persone nominantur, per quas intelliguntur quindecim Psalmi, qui vocantur numerus graduum, quod secundum Hebdomadem legis, et Ogdoadem Evangelii, quasi quibusdam gradibus est Ecclesia ad celestem gloriam ascensura. Unde in fine illorum quindecim Psalmorum proprietates confessionis, que per nominum interpretationes hic positorum congrue colliguntur. Confessio enim debet esse amara, ecce Merari : Voluntaria, ecce Idox : frequens, ecce Ioseph : Firma, sive fortis, ecce Ozias : Accusatoria, ecce Elai : Detestans, ecce Iamnor : Humilis, ecce Gedeon : Distincta, ecce Raphaim : Devota, ecce Achitob : Integra, ecce Melchias : Aperta, ecce Enan : Verecunda, ecce Nathanie : Recta, ecce Salachiel : Obediens, ecce Simeon : Sperans, ecce Ruben. Has proprietates confessionis tangit. Is. 23.d. ubi dicit : Sume tibi citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : Bene cane frequenta canticum, ut memoria tui sit.
marg.| {z} Merari] interpretatur amaritudo.
marg.| {a} Idox] dilectus voluntarie.
marg.| {b} Ioseph] augmentum.
marg.| {c} Ozia] fortitudo.
marg.| {d} Elai] maledictus.
marg.| {e} Iamnor] dextera iracundie.
marg.| {f} Gedeon] tentatio humilitatis.
marg.| {g} Raphaim] medicina doloris
marg.| {h} Achitob] fratris mei bonitas.
marg.| {i} Melchias] regnum Domini.
marg.| {k} Enam] oculi eorum.
marg.| {l} Nathanias] donatio.
marg.| {1. 385ra} a Salathiel] petitio mea, vel petens Deum.
marg.| {b} Simeon] audiens merorem.
marg.| {c} Ruben] filius visionis.
marg.| {d} Hordeacee] sive Hordeicee.
marg.| {e} Instabat enim] Ostendit quando, et quomodo mortuus est Manasses vir Iudith.
marg.| {f} Super caput] Simile de filio Sunamites. 4Rg. 4.c.
marg.| {g} In superioribus] ut secretior esset, et difficilior haberetur accessus ad eam.
marg.| {h} Preter sabbata] Argumentum, quod in magnis festis non est ieiunandum.
marg.| {i} In omnibus famosissima] GLOSSA In timore Domini. Unde. Mulier timens Dominum laudabitur, et laudent eam in portis opera eius. Prv. ult. d.
marg.| {k} Verbum malum] quia ab omni specie mali se abstinuit, ut docet Paulus 1. ad Thess. 5.d.
marg.| {l} Chabri, et Charmi] Hi duo presbyteri magne auctoritatis erant, et propter hoc potius misit ad eos.
marg.| {m} Hoc verbum] id est res digna verbo.
marg.| {n} Qui tentatis Dominum] quia terminum misericordie eius imponebant, GLOSSA Cum afflicti sumus, nec tempus, nec modum Domino prescribere debemus, sed magis arbitrio eius cuncta relinquamus. Unde quidam Patrum in oratione dixisse legitur : Fili Dei, fili Dei, sicut scis, et sicut vis, miserere mei. Regnum tantum Dei querere debemus, et cetera adiicientur. Presens vita sit fidelibus in usu, futura in fructu : Sit res temporalis in itinere, eterna desideretur in perventione. Oculi mei semper ad Dominum, etc.
marg.| {o} Lacrymis postulemus] que pondera vocis habent, que impetrant, non supplicant : Ita est in GLOSSA
marg.| {p} Quasi homo Deus sic comminabitur] Homo comminatur alicui, persistit in comminatione, et mavult se ulcisci quam parcere : Dominus
marg.| {e} converso magis vult parcere, quam ulcisci. Unde Ier. 18.a. Repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et destruam illud : Si penitentiam egerit gens illa a malo suo, agam et ego penitentiam super malo, quod locutus sum, ut facerem ei, et subito loquar de gente, et regno, ut edificem, et plantem illud. Contrarium videtur Nm. 23.c. ubi dixit Balaam : Non est Deus, ut filii hominum, ut mutetur : Dixit ergo, et non faciet, locutus est, et non implebit ? quasi dicat, immo sic ; Et ita videtur, quod persistat in comminatione sua, quod est contra predicta. Item 1Rg. 15.f. Porro triumphator in Israel non parcet, et penitudine non flectetur. Neque enim homo est, ut agat penitentiam. Solutio : Deus non mutat consilium, quod ab eterno previdit, sed sententiam, id est quod {1. 385rb} videbatur facturus secundum merita hominum.
marg.| {q} Inflammabitur] id est non turbabitur ita, sicut homines iracundi turbantur. Deus enim sine turbatione punit. Unde Sap. 12.c. Tu autem Dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos.
marg.| {r} Humiliemus] Luce 18.c. qui se humiliat, exaltabitur.
marg.| {s} Animas] Non tantum corpora, vel vestimenta. Ps. Cor contritum, et humiliatum. Dn. tertio d. In spiritu humiliatis, et in animo contrito suscipiamur a te, Domine.
marg.| {t} Suam] non nostram. Mt. 6.b. Fiat voluntas tua.
marg.| {u} Non sumus] etc. Videtur hoc falsum, et contrarium predictis. Supra enim dictum est. Peccavimus cum patribus nostris, supra septimo, d. Solutio : Sensus est. Licet peccaverimus, tamen in hoc sumus secuti patres nostros, ut derelinqueremus Deum nostrum sicut ipsi.
marg.| {x} Pro scelere] id est pro quo scelere.
marg.| {y} In gladium] occisionis.
marg.| {z} In rapinam] captivitatis.
marg.| {a} In confusionem] improperiorum.
marg.| {b} Alterum] Is. 45.c. Ego sum Deus, et non est alius.
marg.| {c} Expectemus] GLOSSA longanimiter. Unde, expecta Dominum, viriliter age, etc.
marg.| {d} Exquiret] vindicando.
marg.| {e} Et nunc fratres] GLOSSA Omnium nostrum unus est pater in celis. Unde : Patrem nolite vobis vocare super terram. Mt. 23.a.
marg.| {f} Presbyteri] GLOSSA Qui redditis rationem de ovibus.
marg.| {g} Ex vobis dependet anima illorum] Prv. sexto a. Fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui, captus propriis sermonibus, fac ergo, quod dico, fili mi, temetipsum libera, quia incidisti in manus proximi tui, discurre, festina, suscita amicum tuum, 2Tim. 4.a. Argue, increpa, obsecra. Ezechielis tertio, e. Si dicente me ad impium, morte morieris, non annunciaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
marg.| {h} Ad eloquium vestrum] GLOSSA id est exhortationem, et consolationem.
marg.| {i} Tentati sunt patres nostri] GLOSSA a Deo. Unde. Tentavit Deus Abraham. Gn. 22.a. Sed contra. Iac. 1.b. Nemo {1. 385va} cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : Ipse autem neminem tentat. Solutio : Deus tentat ad probationem, caro, mundus, diabolus, ad subversionem.
marg.| {a} Effectus est] plus quam prius.
marg.| {b} Illi autem] etc. sicut exemplo bonorum admonet, ita exemplo malorum exterret.
marg.| {c} Impatientiam suam] sicut filii Israel in deserto, Nm. 16.
marg.| {d} Ab exterminatore] ut dicitur 1Cor. 10.b.
marg.| {e} A serpentibus] Nm. 21.b.
marg.| {f} Et nos ergo] etc. id est non retorqueamus ultionem in Deum, quod fieret, si civitas redderetur expletis quinque diebus : ut dixerat Ozias.
marg.| {g} Minora] quam mereamur, GLOSSA Hec est via veritatis, ut in flagellis animas nostras humiliemus, et patientiam habere studeamus.
marg.| {h} Et non ad perditionem] Deus enim non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat, Ez. 18.g.
marg.| {i} Disposui] Omnia fac cum consilio, Sir. 32.d.
marg.| {k} Probate] etc. id est sicut probatis, et approbatis verba mea, ita probate, si laudabile sit, quod facere volo. Sed quomodo possent hoc probare, nisi ipsa revelasset eis propositum suum ? Quod non videtur per hoc, quod sequitur : Vos autem nolo, ut scrutemini actum meum. Solutio. Potest dici, quod Iudith eis aliquid de proposito suo revelaverit, sed non totum. Dixerat enim eis, quod volebat vindicare se de hostibus, sed qualiter hoc vellet facere, non dixerat. Vel potest dici, quod totum revelaverit. Et quod dicit postea. Nolo ut scrutemini, intelligitur, id est nolo, ut mittatis post me aliquos, qui videant factum meum, sed tantum expectate me ad portam.
marg.| {l} Stabitis vos ad portam] GLOSSA Iudith, id est Ecclesia commendat presbyteris portam, id est solicitudinem castrorum Dei, ut pervigili, et solerti cura hostium insidiis semper parati assistant, et orationibus muniant. Hoc est, quod dicitur 1Pt. 3.c. Parati reddere rationem, etc.
marg.| {m} Dominus sit] dux, et adiutor.
marg.| {n} Revertentes] in domos suas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_8)

Notes :