Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Idt. 15,1 

Cumque omnis exercitus decollatum Holophernem audisset, fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fuge presidium sumunt,
Numérotation du verset Idt. 15,2 

ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus evadere Hebreos quos armatos venire super se audierant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
Numérotation du verset Idt. 15,3 

Videntes itaque filii Israel
fugientes illos
descenderunt clangentes tubis
et ululantes
post ipsos.
Numérotation du verset Idt. 15,4 

Et quoniam Assyrii non adunati,
in fuga ibant precipites,
filii autem Israel uno agmine
persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent.
Numérotation du verset Idt. 15,5 

Misitque Ozias nuntios1 per omnes civitates et regiones Israel.
1 nuntios] scrips. nuncos cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 15,6 

Omnis itaque regio
omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii,
quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum2.
2 suorum Ω Rusch Clementina ] suarum Weber
Numérotation du verset Idt. 15,7 

Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum et predam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et onustati3 sunt valde.
3 onustati ΩJM Rusch Clementina ] honestati Weber
Numérotation du verset Idt. 15,8 

Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia que4 erant illorum abstulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de predationibus eorum.
4 que ΩJM Rusch Clementina ] queque Weber
Numérotation du verset Idt. 15,9 

Ioachim
autem summus pontifex
de Hierusalem venit
in Bethuliam
cum universis presbyteris suis
ut videret Iudith.
Numérotation du verset Idt. 15,10 

Que cum exisset ad illum,
benedixerunt illam omnes
una voce dicentes : Tu gloria Hierusalem, tu letitia Israel, tu honorificentia populi nostri,
Numérotation du verset Idt. 15,11 

quia fecisti viriliter
et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris
et post virum tuum
alterum
non scieris, ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in eternum.
Numérotation du verset Idt. 15,12 

Et dixit omnis populus : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 15,13 

Per dies autem triginta, vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israel.
Numérotation du verset Idt. 15,14 

Porro autem universa que Holophernis peculiaria fuisse probata sunt,
dederunt Iudith in auro
et argento
et vestibus
et gemmis
et omni supellectili5 et tradita sunt omnia illi6 a populo.
5 supellectili ΩJM Rusch Clementina ] supellectile Weber |
6 omnia illi Ω Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Idt. 15,15 

Et omnes populi
gaudebant
cum mulieribus et virginibus et iuvenibus
in organis et citharis.

Capitulum 15

Numérotation du verset Idt. 15,1 
marg.| {1. 388rb} Cumque omnis] etc. {q}   Fuge presidium] Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente.
marg.| {r} Uno agmine] GLOSSA   [Mul   titudinis credentium erat] etc. Act. 4.f.
marg.| {s} Electam iuventutem] hoc pro fratribus, qui iuvenes mittuntur in predicationem quibus dicitur, 1Io. 2.b. Scribo vobis iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum.
marg.| {t} Armatam] non armis Saulis, que sunt carnalia, sed spiritualibus. 2Cor. 10.b. Arma militie nostre sunt carnalia, sed potentia Deo. Eph. ult. c. Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
marg.| {u} Quousque] etc. GLOSSA Non debet Christi miles otiosus esse, hoste intra patriam manente.
marg.| {x} Finium suorum] GLOSSA Conversationis, cogitationis, locutionis, et actionis. {1. 388va} Et bene dicit : Non enim sufficit exire de peccato, sed oportet exire de finibus peccati, que sunt, locus, societas, gestus, habitus, locutio, nutus, risus, potus, cibus, et huiusmodi. Unde et Loth exeunti de Sodomis dictum est Gn. 19.d. Salva animam tuam, noli respicere post tergum, neque stes in omni circa regione. Item Mt. 15.b. Egressus Iesus secessit in partes Tyri, et Sidonis, et ecce mulier Chananea a finibus, id est a peccato, et circunstantiis illius, egressa clamabat, dicens ei, Miserere mei, fili David. Item Is. 14.f. Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et progeniem, et germen, dicit Dominus.
marg.| {a} Que erant illorum] scilicet Assyriorum.
marg.| {b} In pecoribus] GLOSSA Que Moyses de Egypto vult educere, Pharao retinere, Ex. 9.f.
marg.| {c} Ioachim] qui supra dictus est Eliachim, et significat Christum.
marg.| {d} De Hierusalem] GLOSSA Qui de celo descendit, Io. 3.b.
marg.| {e} In Bethuliam] GLOSSA In uterum Virginis, que est domus Dei, unde carnem assumpsit.
marg.| {f} Tu honorificentia] etc. Thema de B. Virgine, vel de qualibet virgine.
marg.| {g} Castitatem] GLOSSA Sinceritatem fidei. Unde : Despondi vos uni viro virginem castam, etc. 2Cor. 11.a.
marg.| {h} Alterum] GLOSSA Hereticorum corruptionem.
marg.| {i} Peculiaria] id est proprie possessiones.
marg.| {k} Illi] scilicet Iudith.
marg.| {l} Omnes populi] id est omnia membra Christi, GLOSSA Hoc perficietur in fine Mundi, quando plenarie exultabunt Sancti triumphato principe mundi.
marg.| {m} Virginibus, et iuvenibus] GLOSSA quia tunc neque nubent, neque nubentur : Mt. 22.c. Quia resurgent omnes in virum perfectum, in mensuram etatis plenitudinis Christi : Unde in resurrectione Domini, iuvenis coopertus stola candida apparuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_15)

Notes :