Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Idt. 16,1 

Tunc cantavit
canticum hoc Domino Iudith
dicens :
Numérotation du verset Idt. 16,2 

Incipite Domino in tympanis
cantate Deo in cymbalis
modulamini illi psalmum novum.
Exultate1
1 Exultate Ω Rusch ] Exaltate Weber
et invocate
nomen eius.
Numérotation du verset Idt. 16,3 

Dominus conterens bella,
Dominus nomen est illi.
Numérotation du verset Idt. 16,4 

Qui posuit castra sua
in medio populi sui,
ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
Numérotation du verset Idt. 16,5 

Venit Assur
ex montibus
ab aquilone
in multitudine fortitudinis sue
cuius multitudo
obturavit
torrentes
et equi eorum
cooperuerunt valles.
Numérotation du verset Idt. 16,6 

Dixit se incensurum
fines meos
et iuvenes meos occisurum gladio,
infantes meos dare in predam
et virgines
in captivitatem.
Numérotation du verset Idt. 16,7 

Dominus autem
omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus femine
et confudit eum.
Numérotation du verset Idt. 16,8 

Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus,
nec filii Titan percusserunt eum
nec excelsi gigantes imposuerunt se illi, sed Iudith
filia Merari
in specie
faciei sue
dissolvit eum.
Numérotation du verset Idt. 16,9 

Exuit enim se vestimenta viduitatis
et induit se vestimenta letitie
in exultatione filiorum Israel.
Numérotation du verset Idt. 16,10 

Unxit faciem suam
unguento
colligavit cincinnos suos mitra
ad decipiendum illum.
Numérotation du verset Idt. 16,11 

Sandalia eius rapuerunt oculos eius,
pulchritudo
eius captivam fecit animam
eius, amputavit pugione cervicem eius.
Numérotation du verset Idt. 16,12 

Horruerunt Perse
constantiam eius et Medi
audaciam
eius.
Numérotation du verset Idt. 16,13 

Tunc ululaverunt
castra Assyriorum,
quando apparuerunt humiles mei
arescentes in siti.
Numérotation du verset Idt. 16,14 

Filii puellarum
compunxerunt eos
et sicut pueros
fugientes occiderunt eos
perierunt in prelio a facie Domini mei.
Numérotation du verset Idt. 16,15 

Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus
Deo nostro.
Numérotation du verset Idt. 16,16 

Adonai Domine, magnus es tu
et preclarus in virtute et quem superare nemo potest.
Numérotation du verset Idt. 16,17 

Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti
et facta sunt,
misisti spiritum tuum
et creata sunt et non est qui resistat voci tue.
Numérotation du verset Idt. 16,18 

Montes
a fundamentis
movebuntur
cum aquis,
petre
sicut cera liquescent ante faciem tuam.
Numérotation du verset Idt. 16,19 

Qui autem timent te,
magni erunt
apud te per2 omnia.
2 per Ω Rusch Clementina ] pre Weber
Numérotation du verset Idt. 16,20 

Ve genti insurgenti super genus meum,
Dominus enim omnipotens
vindicabit in eis,
in die iudicii
visitabit illos.
Numérotation du verset Idt. 16,21 

Dabit enim ignem et vermes
in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
Numérotation du verset Idt. 16,22 

Et factum est post hec,
omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem
adorare Dominum et mox ut purificati sunt,
obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas.
Numérotation du verset Idt. 16,23 

Porro Iudith
universa vasa bellica Holophernis,
que dedit illi populus
et canopeum3 quod ipsa sustulerat in anathema
3 canopeum Ω Rusch ] conopeum Weber
oblivionis.
Numérotation du verset Idt. 16,24 

Erat autem populus iocundus
secundum faciem sanctorum
et per tres menses
gaudium huius victorie celebratum est cum Iudith.
Numérotation du verset Idt. 16,25 

Post dies autem illos,
unusquisque rediit in sua
et Iudith magna facta est in Bethulia
et preclarior erat universe terre Israel.
Numérotation du verset Idt. 16,26 

Erat etiam virtuti castitatis adiuncta,
ita ut non cognosceret virum
omnibus diebus vite sue, ex quo defunctus est Manasses vir eius.
Numérotation du verset Idt. 16,27 

Erat autem diebus festis
procedens cum gloria magna.
Numérotation du verset Idt. 16,28 

Mansit
autem in domo
viri sui
annos centum quinque
et dimisit abram
suam liberam
et defuncta est
ac sepulta cum viro suo in Bethuliam.
Numérotation du verset Idt. 16,29 

Luxitque illam omnis populus diebus septem.
Numérotation du verset Idt. 16,30 

In omni autem spatio vite eius non fuit qui perturbaret Israel
et post mortem
eius annis multis.
Numérotation du verset Idt. 16,31 

Dies autem victorie huius festivitatem ab Hebreis
in numero dierum sanctorum accipitur4 et colitur a Iudeis
4 accipitur Ω Rusch Clementina ] accepit Weber
ex illo tempore
usque in presentem diem.
Explicit liber Iudith.

Capitulum 16

Numérotation du verset Idt. 16,1 
marg.| {n} Tunc cantavit] more antiquo Iudeorum, Iudith pro triumpho de hoste habito, canticum cecinit Domino, confitens, et laudans Dominum, qui populum suum liberaverat, invitans alios ad laudem Domini. In fine cantici prophetavit Iudith de die iudicii. Post hec ascendit Iudith in Hierusalem cum omni populo, et obtulerunt Domino vota sua. Deinde rediit Iudith in Bethuliam manens in viduitate sua, et completis centum quinque annis, mortua est, et sepulta cum viro suo Manasse, et dimisit Abram suam liberam, et planxit eam omnis populus, septem diebus. Porro Cambyses ingressus Egyptum, vastavit eam, et abominatus ceremonias eius in templo, deposuit alas, scilicet cultum idolorum {1. 388vb} in templo Egypti, et Edificavit Babylonem in Egypto. Et cum reverteretur inde, egrotavit, et ferebatur super cervicibus regum, et mortuus est in Damasco.
marg.| {o} Canticum] confitens, et laudans.
marg.| {p} In tympanis] mortificatione carnis, quod primum debet esse. In cymbalis cantat, qui alios, cum quibus concorditer vivit, exemplis, et verbis ad Dei laudem provocat. Psalmum novum modulatur, qui quod predicat, operatur.
marg.| {q} Novum] quod facit, qui in novitate vite ambulat.
marg.| {r} Exultate] corde.
marg.| {s} Invocate] mente.
marg.| {t} Conterens bella] unde Io. 16.g. Confidite, ego vici mundum. Ps. 23. Dominus potens in prelio.
marg.| {u} Venit Assur] id est Holophernes.
marg.| {x} Torrentes] GLOSSA predicatores ad horam inundantes.
marg.| {y} Equi eorum] superbia.
marg.| {z} Valles] humiles.
marg.| {a} Incensurum] mala libidine.
marg.| {b} Fines meos] possessiones Ecclesie.
marg.| {c} Iuvenes] fide, et opere robustos.
marg.| {d} Gladio] persecutionis.
marg.| {e} Infantes] De quibus : Ex ore infantium, etc. Et 1Cor. 14.d. Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, 1Io. 2.b. Scribo vobis infantes, quia cognovistis patrem ?
marg.| {f} Virgines] id est pudicas animas : De quibus Za. 9.d. Quid est bonum eius, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, et virum germinans virgines ?
marg.| {g} In captivitatem] vitiorum.
marg.| {h} Femine] id est Ecclesie.
marg.| {i} Confudit eum] Iob. 11.d. Numquid illudes ei quasi avi, ligabis eum ancillis tuis ?
marg.| {k} Potens] scilicet Holophernes.
marg.| {l} A iuvenibus] id est robore carnis.
marg.| {m} Nec filii Titan percusserunt] etc. GLOSSA Sagacitas humani ingenii, aut fortitudo terreni imperii. Unde 1Cor. 1. Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed que stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea que non sunt, ut ea, que sunt, destrueret.
marg.| {n} Merari] id est amaritudinis.
marg.| {o} In specie faciei sue] id est alacritate virtutum.
marg.| {p} Exuit enim se vestimento] actu veteris hominis. Col. 3.b. Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius, qui creavit eum, etc.
marg.| {q} Unguento] Chrismatis.
marg.| {r} Cincinnos] fluentes motus cogitationis.
marg.| {s} Mitra] divino timore, et firma spe.
marg.| {t} Perse] illi homines : Et interpretatur, tentantes.
marg.| {u} Castra] id est persecutores.
marg.| {1. 389ra} a Humiles] fideles.
marg.| {b} In siti] beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam : Mt. 5.a.
marg.| {c} Puellarum] id est Ecclesiarum.
marg.| {d} Compunxerunt] sagittis scripture.
marg.| {e} Pueros] debiles.
marg.| {f} Occiderunt] gladio verbi Dei : Eph. ultim. c.
marg.| {g} Cantemus] aliis predicando GLOSSA Novum Testamentum, quod ideo dicitur novum, quia Deum incarnatum, corporis oculis nulla etas ante conspexit.
marg.| {h} Domino] non nobis.
marg.| {i} Adonai] GLOSSA Adonai, id est Dominus, unum de decem nominibus apud Hebreos, significans, quod omni creature dominetur. Et notandum quod ubicumque bis ponitur Dominus, Dominus, primum nomen tetragrammaton est, et proprie ad Deum pertinet, et ineffabile dicitur. Secundum commune, quod etiam convenit hominibus : Et bene Adonai Dominus, filius Dei dicitur, quia Deus, et homo Dominus, et Deus, quod omnibus dominetur, vel ab omnibus timeatur.
marg.| {k} Dixisti]
marg.| {o} pater.
marg.| {l} Facta] per filium, quia verbo Domini celi firmati sunt.
marg.| {m} Montes] superbia persecutorum : Fundamenta iniqua consilia sunt.
marg.| {n} Aquis] id est subditis. Aque multe, populi multi. Apocalyp. 17.d.
marg.| {o} Petre] duritia cordis.
marg.| {p} Ante faciem tuam] id est adventum in iudicio. Is. 64.a. Utinam dirumperes celos, et descenderes, etc.
marg.| {q} Timens] filialiter. Ecclesiastic. 1.b. Timenti Deum, bene erit in extremis, et in die defunctionis sue benedicetur.
marg.| {r} Magni erunt] GLOSSA sicut negligentes minorantur.
marg.| {s} Ve] GLOSSA in perpetuum.
marg.| {t} Genti] GLOSSA Generationi prave, et perverse, de qua : Venient hec omnia super generationem istam. Mt. 23.d.
marg.| {u} Genus meum] de quo Ps. Hereditas mea preclara est mihi.
marg.| {x} Omnipotens] cui nemo resistere potest Iob. 9.b. et Rm. 9.d.
marg.| {y} Vindicabit] GLOSSA iniquitatem.
marg.| {z} In die Iudicii] GLOSSA quando reddet unicuique iuxta opera sua.
marg.| {a} Visitabit] in virga.
marg.| {b} Ignem] exterius.
marg.| {c} Vermes] interius Isaie ult. g. Ignis eorum non extinguetur, et vermis eorum non morietur.
marg.| {d} Urantur] igne.
marg.| {e} Sentiant] vermes conscientie mordacis.
marg.| {f} Porro Iudith] GLOSSA obtulit Domino.
marg.| {g} Et conopeum] supple, obtulit.
marg.| {h} In anathema oblivionis] id est in divisionem, ut non veniret ulterius in usus communes hominum. Erat autem duplex Anathema. Unum, quod totum destruebatur, ne deinceps repararetur, ut Anathema Iericho. Aliud, quod a communi usu separabatur, et in templo, vel tabernaculo suspendebatur, ut tale factum semper in memoria haberetur, ut gladius Golie.
marg.| {1. 389rb} {i} Iucundus] hic spe, in futuro ipsa re.
marg.| {k} Secundum faciem Sanctorum] GLOSSA id est sicut decet Sanctos.
marg.| {l} Per tres menses] GLOSSA Cogitationis, locutionis, operationis. Item GLOSSA Fidei, spei, caritatis, quibus gaudent Sancti in incolatu huius mundi.
marg.| {m} Rediit] de Hierusalem.
marg.| {n} In sua] GLOSSA Percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi Mt. 25.d.
marg.| {o} Preclarior] fulgebunt iusti sicut Sol : Mt. 13.f.
marg.| {p} Virtuti] animi.
marg.| {q} Castitas] corporis.
marg.| {r} Defunctus] mundus ei crucifixus, et oblivioni traditus. Gal. 6.d.
marg.| {s} Sepulta] consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vite ambulemus. Rm. 6.a.
marg.| {t} Luxitque illam] GLOSSA Electi Dei per omne tempus, quod septem diebus evolvitur, propter peregrinationem presentis Ecclesie in dolore, et gemitu affliguntur, non ex desperatione, sed future vite recordatione : Iuxta illud : Flevimus dum recordaremur tui Sion. <Explicit postilla super librum Iudith>
prol.|



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_16)

Notes :