Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Idt. 7,1 

Holophernes1
1 Holophernes] Holofernis Weber
autem altera die precepit exercitibus suis
ut ascenderent contra Bethuliam.
Numérotation du verset Idt. 7,2 

Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia et equites viginti duo millia preter preparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universe iuventutis.
Numérotation du verset Idt. 7,3 

Omnes paraverunt se pariter2 ad pugnam contra filios Israel et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothaim a loco qui dicitur Belina3 usque Chelmon4 qui est contra Hesdrelon.
2 paraverunt - se – pariter Rusch Clementina ] inv. Weber |
3 Belina] Belma Weber |
4 Chelmon Rusch Clementina ] Chelmo Weber |
Numérotation du verset Idt. 7,4 

Filii autem Israel,
ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram,
mittentes cinerem super capita sua,
unanimes5 orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum
5 unanimes Rusch Edmaior. ] unianimes Weber
Numérotation du verset Idt. 7,5 

et assumentes arma sua bellica,
sederunt per loca
que angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die
et nocte.
Numérotation du verset Idt. 7,6 

Porro Holophernes6 dum circuit per gyrum,
6 Holophernes] Holophernis Weber
reperit quod fons
qui influebat,
aqueductum illorum a parte australi
extra civitatem dirigeret et7 incidi precepit aqueductum illorum8.
7 et] om. Weber |
8 illorum ΩM Rusch Clementina ] eorum Weber |
Numérotation du verset Idt. 7,7 

Erant tamen non longe a muris fontes,
ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum.
Numérotation du verset Idt. 7,8 

Sed filii
Ammon et Moab
accesserunt ad Holophernem dicentes : filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in precipitio constituti.
Numérotation du verset Idt. 7,9 

Ut ergo sine congressione pugne possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem in9 montibus positam superari non posse.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,10 

Et placuerunt verba hec coram Holopherne et coram omnibus satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.
Numérotation du verset Idt. 7,11 

Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisterne et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
Numérotation du verset Idt. 7,12 

Tunc ad Oziam congregati omnes viri femineque iuvenes et parvuli simul omnes una voce
Numérotation du verset Idt. 7,13 

dixerunt : Iudicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala nolens10, loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
10 nolens Ω Rusch Clementina ] nolentes Weber
Numérotation du verset Idt. 7,14 

Et ideo non est qui adiuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti et in11 perditione magna.
11 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,15 

Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos12 omnes populo Holophernis.
12 tradamus nos ΩS Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,16 

Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum13 viventes, quam moriamur et simus opprobrium omni carni, cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros.
13 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Idt. 7,17 

Contestamur hodie celum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut iam tradatis civitatem in manu militie Holophernis ut14 sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis.
14 ut Rusch ] et Weber
Numérotation du verset Idt. 7,18 

Et cum hec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in Ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes :
Numérotation du verset Idt. 7,19 

Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Numérotation du verset Idt. 7,20 

Tu, quia pius es, miserere nostri, et15 in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,
15 et Ω Rusch ] aut Weber
Numérotation du verset Idt. 7,21 

ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum ?
Numérotation du verset Idt. 7,22 

Et cum fatigati his clamoribus
et his fletibus lassati siluissent,
Numérotation du verset Idt. 7,23 

exsurgens Ozias infusus lacrimis
dixit : Equo animo estote, fratres, et hos quinque dies exspectemus a Domino misericordiam.
Numérotation du verset Idt. 7,24 

Forsitan enim indignationem suam abscidet et dabit16 gloriam nomini suo.
16 dabit Ω Rusch Clementina ] dat Weber
Numérotation du verset Idt. 7,25 

Si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus hec verba que locuti estis.

Capitulum 7

Numérotation du verset Idt. 7,1 
marg.| Holophernes autem] etc. {y}   Contra Bethuliam] scilicet Ecclesiam, que est domus Dei.
marg.| {z} Quos occupaverat] scilicet qui se ei reddiderant, et sequebantur eum.
marg.| {a} Per crepidinem] id est per marginem. Et dicitur a crepon, quod est dubium.
marg.| {b} Ad apicem] id est cacumen.
marg.| {c} Super capita] GLOSSA memoriam fragilitatis habentes. Unde. Memento, quia cinis es, et in cinerem reverteris. Gn. 3.d.
marg.| {d} Arma] virtutum studia.
marg.| {e} Circuit] querens quem devoret. 1Pt. 5.c.
marg.| {f} Aqueductum] hec est aqua saliens in vitam eternam. Io. 4.c. Cuius aqueductus inciditur, cum os predicantis a Diabolo per peccatum clauditur. Unde Gn. 26.d. legitur, quod Allophyli tres puteos, quos foderant servi Abrahe, obstruxerunt. Et Actorum 4.d. denunciaverunt Apostolis, ut non predicarent in nomine Christi. Et 1Rg. 13.d. legitur, quod Faber ferrarius non erat in Israel. Fons ergo est doctrina, vel predicatio. Aqueductus est os predicatoris. Civitas Ecclesia.
marg.| {1. 384va} a Dirigeret] scilicet rivulos suos : Vel sic, directe iret.
marg.| {b} Fontes, ex quibus] etc. GLOSSA dogmata Philosophorum, que scientie et honestatis aliquod conferunt solatium.
marg.| {c} Videbantur] Assyri videbant illos de Bethulia haurire aquam de fontibus illis.
marg.| {d} Sed montes defendunt illos] etc. Duo montes defendunt filios Israel, scilicet mons sancte conversationis, et mons, sive eminentia pure contemplationis.
marg.| {e} Colles in] etc. exempla sunt Sanctorum, que eis proponuntur imitanda.
marg.| {f} Iudicet Deus] hoc dicebant, quia volebant se tradere Holopherni, sed Ozias desuaserat eis. Simile dixerunt filii Israel Moysi, et Aaron. Ex. 5.c.
marg.| {g} Nolens loqui pacifice cum] etc. Sic planum est : aliqui habent volentes, aliqui nolentes, quia quidam propter exhortationem Ozie voluerunt acquiescere Holopherni, quidam vero nolebant.
marg.| {h} Vendidit nos Deus] etc. id est ex toto quasi venditos exposuit.
marg.| {i} Melius] etc. Multoties, idem dixerunt filii Israel Moysi, cupientes redire in Egyptum ad ollas carnium, et huiusmodi.
marg.| {k} Contestamur] id est adiuramus per Creatorem, et creaturam eius. Et loquitur populus ad seniores.
marg.| {l} Qui ulciscitur nos] etc. id est ultionem de nobis sumit, iuxta meritum peccatorum nostrorum.
marg.| {m} Utinam] id est modo, statim.
marg.| {n} In ore] id est devoratione.
marg.| {o} In Ecclesia] id est in congregatione.
marg.| {p} Peccavimus] in nosipsos. Ecce quod dicit Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo intellectum dabit auditui. Et tunc verum est, quod dicit Salomon in Prv. 18.c. Iustus prior est accusator sui.
marg.| {q} Cum patribus nostris] id est sicut patres nostri.
marg.| {r} Iniuste egimus] in proximos.
marg.| {s} Iniquitatem fecimus] in Deum.
marg.| {t} In tuo flagello] non eorum, id est ista afflictio tua, sit satisfactio pro peccatis nostris.
marg.| {u} Faciemus hec verba] In hoc peccavit Ozias : Debuisset enim dixisse : Nisi habuerimus auxilium, tunc habebimus consilium, et faciemus, quod Deus voluerit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_7)

Notes :