Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Idt. 11,1 

Tunc Holophernis dixit ei : Equo animo esto et noli pavere in corde tuo, quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi.
Numérotation du verset Idt. 11,2 

Populus autem tuus si non contempsisset me, non elevassem1 lanceam meam super eum2.
1 elevassem Rusch , levassem Clementina ] allevassem Weber |
2 eum ΩSM Rusch Clementina ] illum Weber |
Numérotation du verset Idt. 11,3 

Nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos ?
Numérotation du verset Idt. 11,4 

Et dixit illi Iudith : Sume verba ancille tue, quoniam si secutus fueris verba ancille tue perfectam rem faciet Dominus tecum.
Numérotation du verset Idt. 11,5 

Vivit enim Nabuchodonosor rex terre et vivit virtus eius que est in te ad correptionem omnium animarum errantium, quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestie agri obtemperant illi.
Numérotation du verset Idt. 11,6 

Nuntiatur enim animi tui industria3 universis gentibus et indicatum est omni seculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis predicatur.
3 animi tui – industria ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 11,7 

Nec hoc latet quod locutus est Achior, nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire.
Numérotation du verset Idt. 11,8 

Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis.
Numérotation du verset Idt. 11,9 

Et quoniam sciunt se offendisse
Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est.
Numérotation du verset Idt. 11,10 

Insuper etiam fames invasit eos
et ab ariditate aque
iam inter mortuos computantur.
Numérotation du verset Idt. 11,11 

Denique hoc ordinant, ut interficiant pecora sua et bibant sanguinem eorum4
4 bibant - sanguinem eorum Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 11,12 

et sancta Domini sui que precepit Deus non contingi in frumento, vino et oleo hec cogitaverunt impendere et volunt consumere que nec manibus deberent contingere, ergo quoniam hec faciunt, certum est quod in perditione dabuntur.
Numérotation du verset Idt. 11,13 

Quia5 ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis
5 Quia] Quod Weber
et misit me Dominus hec ipsa nuntiare tibi.
Numérotation du verset Idt. 11,14 

Ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et adorabo6 Deum
6 adorabo] orabo Weber
Numérotation du verset Idt. 11,15 

et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te,
Numérotation du verset Idt. 11,16 

quoniam hec mihi dicta sunt per providentiam Dei
Numérotation du verset Idt. 11,17 

et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi.
Numérotation du verset Idt. 11,18 

Placuerunt autem omnia verba hec coram Holopherne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum :
Numérotation du verset Idt. 11,19 

Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine et in sensu verborum.
Numérotation du verset Idt. 11,20 

Et dixit ad illam Holophernis : Bene fecit Deus qui misit te ante populum, ut des
illum tu in manibus nostris
Numérotation du verset Idt. 11,21 

et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra.

Capitulum 11

Numérotation du verset Idt. 11,1 
marg.| Tunc Holophernes] etc. {p}   Qui voluit servire] Sic mundus numquam, vel raro nocet servientibus Diabolo. Unde Ier. 9.a. Confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Super hoc autem miratur Ier. 12.a. Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui prevaricantur, et inique agunt ? Respondet Dominus. Io. 15.c. Si de mundo fuissetis, mundus, quod suum erat, diligeret : Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
marg.| {q} Si non contempsisset] Sic Diabolus non tentat nisi illos, qui eum contemnunt.
marg.| {r} Sume] id est accepta habe.
marg.| {s} Perfectam rem] etc. Simile dixit Aioth, Eglon, Idc. 3.c. Nec Iudith est mentita, quia prophetice locuta est, ut intelligatur, quod populus gentilis, sive Ecclesia de gentibus expulsura erat Iudeos. Et ita excusatur hic in multis locis a mendacio ipsa Iudith, per modum loquendi prophetice, vel mystice, licet audiens aliter intelligat. Sicut Iacob excusatur a mendacio, et multi alii. Unde GLOSSA Apud Holophernem Iudith de adventu suo, et Iudeorum casu futuro loquitur, non adulatorie mentiendo, sed futura prophetice predicando.
marg.| {t} Vivit enim Nabuchodonosor Rex terre] Species iura, menti est. Simile Gn. 42.c. dixit Ioseph. Per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, etc. Nec peccaverunt, sic iurando, quia ad Deum referebant iuramentum, qui hanc potestatem dederat regibus.
marg.| {u} Sed et Bestie agri] quasi dicat, non solum mites obtemperabunt tibi, sed etiam {1. 387ra} feroces. a   Tradat] GLOSSA Tempore Titi, et Vespasiani.
marg.| {b} Quoniam sciunt se] Iam timent mali, nondum audent, nec sentiunt, intentati vincuntur, Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit. Item 12.c. Non contristabit iustum quicquid acciderit ei.
marg.| {c} Offendisse] GLOSSA morte Christi.
marg.| {d} Fames] Qui carent pane verbi Dei, et aqua sacre doctrine, quasi fame, et siti morientes, inter mortuos computantur, Amos 8.d. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem non panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei.
marg.| {e} Bibant] GLOSSA Hoc quoque tunc factum est. Sed Lv. 7.c. hoc prohibetur.
marg.| {f} Que nec manibus deberent contingere. Ergo quoniam hec faciunt] ipsi (ut dicit Iudith) proposuerant de sanctificatis in usus proprios assumere, que non licebat manibus contingere, nisi Sacerdotibus, et in hoc dicit eos Iudith peccare. Sed nonne Dominus excusat David, et Sacerdotes, qui dederunt ei panes sanctos, propter urgentem necessitatem ? Mt. 12.a. ergo cum isti urgerentur magna necessitate, excusabiles erant, quare ergo inducit hoc Iudith quasi damnabile eis ? Solutio. Isti transgrederentur, si contingerent sanctificandum, cum adhuc aliud haberent, quo possent sustentari, et ob hoc inducit hoc Iudith.
marg.| {g} Exiet] in agros de tentorio.
marg.| {h} Ancilla tua] id est ego.
marg.| {i} Peccatum] id est pena pro peccato.
marg.| {k} Per providentiam Dei] GLOSSA id est spiritu, scilicet prophetico. Et ita patet hic per textum, et per GLOSSA quod mystice, et prophetice loquitur Iudith. Vel omnia intelligi debent sub conditione, scilicet nisi Deus liberaverit eos, et ita non mentitur.
marg.| {l} In aspectu] faciei.
marg.| {m} In pulchritudine] morum, et gestuum.
marg.| {n} In sensu verborum] Ct. 2.d. Ostende mihi faciem tuam, Ecce aspectus : sonet vox tua in auribus meis, Ecce sensus verborum : facies tua decora, Ecce pulchritudo.
marg.| {o} Erit, et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra] id est inter Deos meos adorabo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_11)

Notes :