Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Idt. 12,1 

Tunc iussit
eam introire ubi repositi erant thesauri eius
et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo.
Numérotation du verset Idt. 12,2 

Cui respondens Iudith dixit : Nunc non potero manducare ex his que mihi precipis tribui ne veniat super me offensio, ex his autem que mihi detuli manducabo.
Numérotation du verset Idt. 12,3 

Cui Holophernis
ait : Si defecerint tibi ista que tecum detulisti quid faciemus tibi ?
Numérotation du verset Idt. 12,4 

Et dixit Iudith : Vivit anima tua, domine meus,
quoniam non expendet omnia hec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hec que cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo preceperat.
Numérotation du verset Idt. 12,5 

Et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte
et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum.
Numérotation du verset Idt. 12,6 

Et precepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum
Numérotation du verset Idt. 12,7 

et exibat1 noctibus in vallem Bethulie et baptizabat se in fontem aque.
1 exibat Ω Rusch Clementina ] exiebat Weber
Numérotation du verset Idt. 12,8 

Et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
Numérotation du verset Idt. 12,9 

et introiens munda manebat in tabernaculo2 usque dum acciperet escam suam in vesperum3.
2 tabernaculo] tabernaculum Weber |
3 vesperum ΩJ Rusch ] vesperam Weber |
Numérotation du verset Idt. 12,10 

Et factum est quarto die Holophernes4 fecit cenam servis suis
4 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
et dixit ad Vagao5 eunuchum : Vade et suade Hebream illam ut sponte consentiat habitare mecum.
5 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 12,11 

Fedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut immunis transeat ab eo.
Numérotation du verset Idt. 12,12 

Tunc introivit Vagao6 ad Iudith et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum,
6 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iocunditate.
Numérotation du verset Idt. 12,13 

Cui Iudith respondit :
Que ego sum ut contradicam domino
meo ?
Numérotation du verset Idt. 12,14 

Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam.
Quicquid autem illi placuerit
hoc mihi erit optimum omnibus diebus vite mee.
Numérotation du verset Idt. 12,15 

Et surrexit et ornavit se vestimento suo
et ingressa stetit ante faciem eius7.
7 eius] corr. eiius cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 12,16 

Cor autem Holophernis concussum est,
erat enim ardens in concupiscentia eius
Numérotation du verset Idt. 12,17 

et dixit ad eam Holophernes8 : Bibe nunc et accumbe in iocunditate, quoniam invenisti gratiam9 coram me.
8 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber |
9 invenisti gratiam ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Idt. 12,18 

Et dixit Iudith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie pre omnibus diebus meis.
Numérotation du verset Idt. 12,19 

Et accepit et manducavit
et bibit coram ipso ea que paraverat illi ancilla eius.
Numérotation du verset Idt. 12,20 

Et iocundus factus est Holophernes10 ad eam11 bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua.
10 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber |
11 eam Ω Rusch Clementina ] illam Weber |

Capitulum 12

Numérotation du verset Idt. 12,1 
marg.| {1. 387rb} Tunc iussit] Holophernes scilicet.
marg.| {p} De convivio suo] Convivium Holophernis, sunt delitie, et divitie mundi. De quo convivio non potest Iudith, id est Ecclesia manducare, potius eligens hic ad tempus lugere, ut in eternum consoletur. Unde Io. 16.d. Amen, amen, dico vobis, quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Hbr. 11.e. Fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium filie Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores divitias estimans thesauro Egyptiorum improperium Christi. Sed quidam utrumque volunt habere, et gaudium hic cum mundo, et postea gloriam cum Christo. Quibus dicit HIERONYMUS Nimis es delicatus miles Christi, si vis hic gaudere cum mundo, et in eternum gloriari cum Christo.
marg.| {q} Donec faciat Deus] Simile, 3Rg. 17. dixit Elias : Hydria farine, et lecythus olei non deficient usque ad diem, quo daturus est Dominus pluviam super faciem terre.
marg.| {r} Quo preceperat] Vel quo petiit, scilicet Iudith.
marg.| {s} Ante lucem egrediendi] Non sit vobis vanum surgere ante lucem, surgite, etc.
marg.| {t} Precepit] Holophernes.
marg.| {u} Baptizabat se in fonte aque] etc. id est lavabat aqua lacrymarum. Unde Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum, etc. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum ?
marg.| {x} Introiens, munda manebat in tabernaculo] tabernaculum Holophernis.
marg.| {y} Usque dum acciperet escam suam in vespere] inclusive.
marg.| {z} Quarto die, Holophernes] Sunt autem quatuor dies Iudith : contritio, confessio, satisfactio, perseverantia. In hac quarta die occiditur Holophernes, quia nonnunquam cessat diabolus usque ad finem vite, sed tunc victus est omnino, quia non potuit deiicere, quem tentavit.
marg.| {a} Vagao eunuchum suum : Vade et suade Hebream illam, ut sponte consentiat habitare mecum. Fedum est enim apud Assyrios] etc. qui interpretatur vallis estuans.
marg.| {1. 387va} a Non vereatur] GLOSSA Que Vagao hortatur, ad illicitas voluptates pertinent.
marg.| {b} Cui Iudith] Que Iudith respondit, constantis animi ostendunt virtutes.
marg.| {c} Domino] GLOSSA id est Deo. Item GLOSSA Ambigue illusorem illudit, Vagao intelligebat de Holopherne, et Iudith de Deo. Et erat bonus dolus, sicut Cantuariensis decipiebat mundum, sub serico gerens monachum, id est sub pretioso habitu, cilicio utensa.
a Cf. Herbertus de Bosham , Vita Thomae Cantuariensis archiepiscopus, d. 6, c. 15, ms. Arras, BM, ms. 649, f. 111rb -va et passim.
marg.| {d} Concussum est] id est ardore libidinis commotum.
marg.| {e} Bibam] sed de vino, quod secum tulerat.
marg.| {f} Bibit] scilicet Holophernes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_12)

Notes :