<23.2> In prologum Hieronymi super Iudith expositio
marg.|
{b}
Iudicatur]
scilicet Iudith, id est liber eius.
marg.|
{c}
Conscriptus]
scilicet liber Iudith.
marg.|
{d}
Historias]
id est libros historiales.
marg.|
{e}
Computasse]
ad informationem morum.
marg.|
{f}
Postulationi vestre]
O Paula et Eustochium. Dicitur, quod Paula fuit mulier Romana, non natione, sed habitatione, habens duas filias. Accidit autem, quod omnes orientales vocarentur Rome ad concilium, receptus est Epiphanius vir sapiens, et religiosus, in domo Paule. Et cum Epiphanius commendaret Hierusalem, et vicina loca ob Christi, et Apostolorum eius conversationem, Paula mota amore terre sancte, transfretavit cum Eustochio filia sua virgine, alia filia tradita marito. Et edificavit in Bethleem cenobium, in quo ipsa cum Eustochio facte moniales, Domino servierunt. Harum petitione Hieronymus multos libros transtulit, inter quos fuit liber iste.
marg.|
{g}
Exactioni]
id est instanti petitioni. Nota, postulat qui simpliciter petit, exigit qui instanter petit. Vel postulat, qui gratis sibi aliquid petit ; exigit, qui tamquam a debitore petit. Et HIERONYMUS se debitorem illarum fatetur in multis locis.
marg.|
{h}
Sepositis]
id est dimissis.
marg.|
{i}
Huic]
occupationi.
marg.|
{k}
Lucubratiunculam]
sive lucubrationem, id est unius noctis vigiliam, quasi dicat, breve tempus expendi in hoc.
marg.|
{l}
Quam ex verbo verbum]
propter vitiosos codices.
marg.|
{m}
Que intelligentia integra]
id est solum ea, que integre consonabant cum Chaldeo.
marg.|
{n}
Accipite]
O Paula, et Eustochium.
marg.|
{o}
Virtutem talem tribuit]
1Cor. 1.d. Que stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Stulta, id est ignaros humane sapientie, id est piscatores. Infirma, id est mulieres, et in Veteri Testamento, et in novo, qualis fuit Delbora. Idc. 4.a. Iael, Iudith, Esther. Et alie, quas HIERONYMUS in quadam Epistola sua ponit in catalogo Sanctorum.
marg.|
{p}
Invictum]
scilicet. Holophernem.
marg.|
{q}
Insuperabilem]
ab hominibus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. In prologum Hieronymi super Iudith expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_Prol.2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. In prologum Hieronymi super Iudith expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_Prol.2)
Notes :