Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Idt. 14,1 

Dixit autem Iudith ad omnem populum :
Audite me fratres,
suspendite caput hoc super muros nostros
Numérotation du verset Idt. 14,2 

et erit cum exierit
sol,
accipiat unusquisque arma sua
et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes.
Numérotation du verset Idt. 14,3 

Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
Numérotation du verset Idt. 14,4 

Cumque duces eorum concurrerint1 ad tabernaculum Holophernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor.
1 concurrerint Ω Rusch ] cucurrerint Weber
Numérotation du verset Idt. 14,5 

Cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris.
Numérotation du verset Idt. 14,6 

Tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo et circumcidit carnem preputii sui et appositus est ad populum Israel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset Idt. 14,7 

Mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holophernis
accepitque unusquisque vir arma sua et egressi
sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Numérotation du verset Idt. 14,8 

Quod videntes
exploratores
ad tabernaculum
cucurrerunt.
Numérotation du verset Idt. 14,9 

Porro hi qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holophernis evigilaret.
Numérotation du verset Idt. 14,10 

Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire,
Numérotation du verset Idt. 14,11 

sed cum venissent duces eius
et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum
dixerunt cubiculariis :
Numérotation du verset Idt. 14,12 

Intrate et excitate illum,
quoniam egressi mures
de cavernis suis
ausi sunt provocare nos2 ad prelium.
2 nos Ω Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 14,13 

Tunc ingressus Vagao3
3 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.
Numérotation du verset Idt. 14,14 

Sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam et elevans eam, vidensque4 cadaver5 absque capite Holophernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram exclamavit6 voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua.
4 vidensque Ω Rusch Clementina ] videns Weber |
5 cadaver] praem. iacens Weber |
6 exclamavit Ω Rusch Clementina ] et clamavit Weber |
Numérotation du verset Idt. 14,15 

Et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum
Numérotation du verset Idt. 14,16 

et dixit : Una mulier Hebrea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Ecce enim Holophernis iacet in terra et caput eius7 non est in illo.
7 eius ΩSM Rusch Clementina ] ipsius Weber
Numérotation du verset Idt. 14,17 

Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde.
Numérotation du verset Idt. 14,18 

Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum8 eorum.
8 medio castrorum Rusch Clementina ] media castra Weber

Capitulum 14

Numérotation du verset Idt. 14,1 
marg.| {m} Dixit autem Iudith, etc. Arma sua] GLOSSA Scutum fidei, loricam iustitie, galeam salutis, gladium spiritus, quod est verbum Dei : Eph. c. ult.
marg.| {n} Appositus] etc. id est factus est proselytus.
marg.| {o} Timor] animi.
marg.| {p} Tremor] corporis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_14)

Notes :