Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Idt. 13,1 

Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Vagao1 ostia cubiculi et abiit.
1 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 13,2 

Erant autem omnes fatigati a vino
Numérotation du verset Idt. 13,3 

eratque Iudith sola in cubiculo2.
2 cubiculo] corr. , cucbiculo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,4 

Porro Holophernes3 iacebat in lecto,
3 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
nimia ebrietate sopitus.
Numérotation du verset Idt. 13,5 

Dixitque Iudith
puelle sue
ut staret foris4
4 foris ΩSJ Rusch Clementina ] foras Weber
ante cubiculum et observaret.
Numérotation du verset Idt. 13,6 

Stetitque Iudith
ante lectum, orans cum lacrimis
et labiorum motu
in silentio
Numérotation du verset Idt. 13,7 

dicens : Confirma me,
Domine Deus Israel
et respice
in hac hora
ad opera manuum mearum, ut sicut promisisti, Hierusalem
civitatem tuam erigas
et hoc quod credens per te
posse fieri cogitavi
perficiam.
Numérotation du verset Idt. 13,8 

Et cum hec5 dixisset accessit ad columnam
5 cum hec Ω Rusch Clementina ] inv. Weber
que erat ad caput lectuli eius et pugionem eius
qui in ea ligatus pendebat exsolvit.
Numérotation du verset Idt. 13,9 

Cumque evaginasset illud, apprehendit comam capitis eius
et ait : Confirma me, Domine Deus Israel in hac hora.
Numérotation du verset Idt. 13,10 

Et percussit bis in cervicem eius
et abscidit caput eius
et
abstulit conopeum eius a columnis
et evolvit corpus eius truncum.
Numérotation du verset Idt. 13,11 

Et post pusillum exivit
et tradidit caput Holophernis ancille sue
et iussit ut mitteret illud in peram suam.
Numérotation du verset Idt. 13,12 

Et exierunt due
secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis.
Numérotation du verset Idt. 13,13 

Et dixit Iudith
a longe custodibus murorum :
Aperite
portas,
quoniam nobiscum
est Deus
qui fecit virtutem in Israel.
Numérotation du verset Idt. 13,14 

Et factum est cum audissent viri vocem
eius
vocaverunt presbyteros6 civitatis.
6 presbyteros] corr. , prespiteros cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,15 

Et occurrerunt7 ad eam omnes,
7 occurrerunt] concurrerunt Weber
a minimo
usque ad maximum,
quoniam speraverunt eam8 non esse venturam.
8 eam] + iam Weber
Numérotation du verset Idt. 13,16 

Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi,
illa autem ascendens in eminentiorem locum9
9 eminentiorem locum Ω Rusch Clementina ] eminentiori loco Weber
iussit fieri silentium.
Cumque omnes
tacuissent
Numérotation du verset Idt. 13,17 

dixit Iudith : Laudate Dominum Deum nostrum
qui non deseruit sperantes in se
Numérotation du verset Idt. 13,18 

et in me ancillam suam
adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel et interfecit in manu mea
hostem
populi sui in hac nocte.
Numérotation du verset Idt. 13,19 

Et proferens de pera caput Holophernis
ostendit illis dicens : Ecce caput
Holophernis principis militie Assyriorum et ecce canopeum10 illius
10 canopeum ΩSJ Rusch ] conopeum Weber
in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi et per manum femine percussit illum Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Idt. 13,20 

Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me Dominus ancillam suam11 coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua,
11 Dominus - ancillam suam ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
in evasione mea,
in liberatione vestra.
Numérotation du verset Idt. 13,21 

Confiteamur illi omnes,
quoniam bonus,
quoniam in seculum misericordia eius.
Numérotation du verset Idt. 13,22 

Universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redigit12 inimicos nostros.
12 redigit] redegit Weber
Numérotation du verset Idt. 13,23 

Porro Ozias princeps populi Israel dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso
pre omnibus mulieribus super terram.
Numérotation du verset Idt. 13,24 

Benedictus Dominus qui creavit celum et terram qui te direxit in vulnera13 capitis principis inimicorum nostrorum,
13 vulnera Ω Rusch Clementina ] vulnere Weber
Numérotation du verset Idt. 13,25 

quia hodie nomen tuum ita magnificavit,
ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in eternum, pro quibus non pepercisti anime tue propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruine ante conspectum Dei nostri.
Numérotation du verset Idt. 13,26 

Et dixit omnis populus : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 13,27 

Porro Achior vocatus venit et dixit ei Iudith14 : Deus Israel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte
14 Iudith ΩSJ Rusch Clementina ] om. Weber
in manu mea.
Numérotation du verset Idt. 13,28 

Et15 ut probes quia ita est, ecce caput Holophernis qui in contemptu superbie sue Deum Israel contempsit et tibi interitum minabatur dicens : Cum captus fuerit populus Israel gladio perforari precipiam latera tua.
15 Et ΩSJ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,29 

Videns autem Achior
caput Holophernis, angustiatus est16 pre pavore cecidit in faciem suam super terram et estuavit anima eius.
16 est] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,30 

Postea vero quam resumptio17 spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit :
17 resumptio ΩS Rusch Clementina ] resumpto Weber
Numérotation du verset Idt. 13,31 

Benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente que audierit nomen tuum, magnificabitur18 super te Deus Israel19.
18 magnificabitur Ω Rusch Clementina ] magnificabit Weber |
19 super te Deus Israel] Deum Israel super te Weber |

Capitulum 13

Numérotation du verset Idt. 13,1 
marg.| Ut autem sero] {g}   Fatigati] id est delitiis mundi, que fatigant. Eccles. 10.c. Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere, Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et Dt. 32.e. Fel draconum vinum eorum.
marg.| {h} In lecto] GLOSSA Nefande securitatis, qua se impune peccare confidit. Unde impius cum in profundum vitiorum venerit, contemnit. Prv. 19.a.
marg.| {i} Stetitque] constanti animo.
marg.| {k} Cum lacrymis] intima devotione mentis.
marg.| {l} Labiorum] GLOSSA interiorum.
marg.| {m} In silentio] Sic Anna legitur orasse, et vox eius penitus non audiebatur, 1Rg. 1.b. Sic Moyses clamavit ad Dominum : Ex. 14.d. Sic Susanna, Dn. 13.e.
marg.| {n} Confirma me] infirmam confidentem in te.
marg.| {o} Deus Israel] id est videntium te.
marg.| {p} In hac hora] in qua necesse est.
marg.| {q} Cogitavi] deliberatione animi.
marg.| {r} Columnam] pravi cordis duritiam.
marg.| {s} Pugionem] malitiam inique intentionis.
marg.| {t} Comam] elationem superbe mentis.
marg.| {u} In hac hora] in qua volo interficere gloriam mundi.
marg.| {x} Bis] Gloriam mundi bis percutimus, quando eam corde, et opere relinquimus.
marg.| {y} Caput] GLOSSA occasionem proterve tentationis.
marg.| {z} Abstulit] ut melius crederetur ei. Est autem conopeum, rete muscarum, et significat voluptates huius seculi, in quibus immundi homines capiuntur. Columne a quibus dependet, {1. 387vb} sunt potentia, et opulentia. a   Ad portam] GLOSSA Introitum regni, Christi, scilicet qui dicit. Ego sum ostium, per me, si quis introierit, salvabitur. Io. 10.b. Et alibi. Venito ad me omnes, qui laboratis, etc. Mt. 11.d.
marg.| {b} Custodibus] GLOSSA id est doctoribus, qui verbo, et exemplo Ecclesiam muniunt, et ad vitam eternam introducunt. De quibus dicitur. Super muros tuos Hierusalem constitui, etc.
marg.| {c} Aperite portam] GLOSSA id est devotionem cordis. Unde dicitur : Qui habet aures audiendi, audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis, Apc. 2.e. Secundum illud : Beatus qui causam suam loquitur in aure auditoris, Sir. 25.b. Beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti.
marg.| {d} Ad eam] audiendam.
marg.| {e} Non esse venturam] tribulationibus oppressam.
marg.| {f} Illa autem ascendens] GLOSSA Ad celestia dogmata sermonem convertens, et ad laudandum Deum pro beneficiis suis auditores attollens.
marg.| {g} Silentium] Nota : Est silentium a laude, et gratiarum actione : De quo Sir. 41.d. Erubesce a salutantibus de silentio. Item est silentium a strepitu mundi : De quo Eccles. 9.d. Verba sapientium audiuntur in silentio, Lam. 3.c. Bonum est prestolari cum silentio salutare Dei. Item est silentium a confessione peccati, Ps. 196. Iniquitas oppilabit os suum. Primum, et ultimum silentium mala sunt ; medium bonum, de quo Sap. 18.c. Dum medium silentium tenerent omnia, etc.
marg.| {h} Tacuissent] a strepitu mundi.
marg.| {i} Dominum] non dicit me, vel hominem.
marg.| {k} In hac nocte] Notabile est hoc, quod in nocte tribulationis, et tentationis interficitur Holophernes, id est diabolus, etiam cum timet homo se succubuisse, sepe occisus est Holophernes.
marg.| {l} Caput Holophernis ostendit] GLOSSA de quo : Ipsa conteret caput tuum, Gn. 3.c. Et Lc. 10.c. Dabo vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, etc.
marg.| {m} Femine] mei scilicet.
marg.| {n} Hinc euntem] Unde potest dici de ipsa. Dominus custodivit introitum tuum, et exitum tuum ex hoc nunc, etc.
marg.| {1. 388ra} a Sua] non mea.
marg.| {b} In evasione mea] qua exposita fui periculo.
marg.| {c} In liberatione vestra] qui eratis obsessi.
marg.| {d} Omnes] unanimiter.
marg.| {e} Bonus] et solus, ut dicitur March. 10.c.
marg.| {f} In seculum] id est in eternum.
marg.| {g} Pre omnibus mulieribus] multe filie congregaverunt divitias, etc. Prv. ult. d. Et potest hoc intelligi de Ecclesia, vel etiam de beata Virgine.
marg.| {h} Celum, et terram] et contenta in eis.
marg.| {i} Pro quibus] scilicet hominibus. Et legitur simile de Esther. 4.d. Ego, inquit, cum ancillis meis ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens non vocata, tradens me morti, et periculo.
marg.| {k} In hac nocte] Miser est, qui expectat incidere caput Holophernis post noctem huius seculi : Tunc certe non poterit incidi, tunc enim non erit tempus pugne, sed perpetue palme, aut captivitatis.
marg.| {l} Postea vero quam] id est postquam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_13)

Notes :