Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Idt. 4,1 

Tunc
audientes hec filii Israel
qui habitabant terram Iuda1
1 terram Iuda] in terra Iudee Weber
timuerunt valde a facie eius.
Numérotation du verset Idt. 4,2 

Tremor
etiam et horror
invasit sensus
eorum, ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini
quod fecerat ceteris civitatibus
et templis eorum2.
2 eorum ΩM Rusch ] earum Weber
Numérotation du verset Idt. 4,3 

Et miserunt
in omnem Samariam
per circuitum
usque Hiericho
et preoccupaverunt
omnes vertices montium
Numérotation du verset Idt. 4,4 

et muris circumdederunt
vicos suos
et congregaverunt frumenta in preparatione pugne.
Numérotation du verset Idt. 4,5 

Sacerdos etiam Eliachim
scripsit ad universos qui erant contra Hesdrelon que est contra faciem campi magni iuxta Dothaim3
3 Dot(h)aim Ω Rusch etc.] Dot(h)ain Clementina Weber etc.
et universis per quos transitus esse poterat,
Numérotation du verset Idt. 4,6 

ut obtinerent ascensus montium
per quos via esse poterat ad Hierusalem,
et4 illic custodirent ubi angustum
4 et Ω Rusch Clementina ] ut Weber
iter esse poterat inter montes.
Numérotation du verset Idt. 4,7 

Et fecerunt
filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
Numérotation du verset Idt. 4,8 

Et clamavit
omnis populus
ad Dominum instantia magna
et humiliaverunt
animas suas in ieiuniis et orationibus5 ipsi et mulieres eorum.
5 et orationibus Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 4,9 

Et induerunt se sacerdotes ciliciis
et infantes
prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini
operuerunt cilicio
Numérotation du verset Idt. 4,10 

Et
clamaverunt
ad Deum Israel
unianimiter,
ne darentur
in predam
infantes eorum
et uxores eorum in divisionem
et civitates eorum
in exterminium et sancta eorum
in pollutionem6
6 pollutionem Ω Rusch Clementina ] pollutionibus Weber
et fierent in opprobrium gentibus7.
7 et fierent in opprobrium gentibus Rusch ] et inproperium et obprobrium gentibus restituit cum LXX et antiq. vers. lat. Edmaior. , et fierent opprobrium gentibus Sixtina Clementina , om. Weber
Numérotation du verset Idt. 4,11 

Tunc Eliachim
sacerdos
Domini magnus
circuivit omnem Israel
allocutusque est eos
Numérotation du verset Idt. 4,12 

dicens : Scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras
si manentes
permanseritis
in ieiuniis
et orationibus in conspectu Domini.
Numérotation du verset Idt. 4,13 

Memores estote Moysi servi Domini
qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clipeis suis et in curribus suis et in equitibus suis, non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit.
Numérotation du verset Idt. 4,14 

Sic erunt
universi hostes Israel si perseveraveritis
in hoc opere quod8 cepistis.
8 quod] quo Weber
Numérotation du verset Idt. 4,15 

Ad hanc igitur exhortationem
eius deprecantes
Dominum permanebant
in conspectu Domini,
Numérotation du verset Idt. 4,16 

ita ut etiam hi
qui offerebant Domino holocausta9,
9 offerebant - Domino - holocausta] inv. Weber
precincti ciliciis, offerrent sacrificia Domino et erat cinis
super capita
eoruma.
0 Cf. Ios. 7, 16.
Numérotation du verset Idt. 4,17 

Et ex toto corde suo
omnes orabant Deum
ut visitaret populum suum Israel.

Capitulum 4

Numérotation du verset Idt. 4,1 
marg.| {u} Tunc audientes] etc. hec que scilicet faciebat Holophernes aliis.
marg.| {x} In terra Iuda] Hoc dicitur ad differentiam {1. 382vb} illorum, qui dispersi erant in captivitates.
marg.| {y} A facie] id est instantia.
marg.| {z} Tremor] corporis.
marg.| {a} Horror] animi.
marg.| {b} Sensus] spirituales.
marg.| {c} Hierusalem et templo Domini] etc. Ecclesie, que Templum Dei est. 1Cor. 3.d.
marg.| {d} In omnem Samariam] GLOSSA in omnes eos, qui custodire debent. Samaria enim custos interpretatur.
marg.| {e} Per circuitum] GLOSSA ne alicubi sit aditus hosti. Sic debet quilibet civitatem cordis sui in circuitu custodibus scilicet virtutibus munire, ne alicubi pateat aditus hosti, scilicet Diabolo, vel vitiis capitalibus. Unde inf. eodem dicitur, quod sacerdos Domini circuivit omnem Israel. Item Nm. 3. legitur, quod Levite circa tabernaculum in circuitu excubabant. Et Mt. 4.d. dicitur Circuibat Iesus totam Galileam docens, etc. Ps. Circuivi, et immolavi in tabernaculo. Et alibi : Et circuibunt civitatem. Prv. 4.d. Omni custodia serva cor tuum. Quid enim prodest ex una parte castrum custodire, et ex alia parte relinquere immunitum ? Sic qui ab uno vitio se custodit, et aliis succumbit.
marg.| {f} Vertices] id est difficiles ascensus vel accessus. GLOSSA id est robustos viros, et studio virtutum excelsos.
marg.| {g} Muris] GLOSSA fidei virtutum. Item GLOSSA qui alios custodiunt.
marg.| {h} Vicos suos] villas scilicet non munitas. GLOSSA id est greges sibi commissos. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.
marg.| {i} Frumenta] GLOSSA scientiam Scripturarum, unde fideles vivunt Iob. 37.b. Frumentum desiderat nubes, id est viros spirituales.
marg.| {k} Scripsit] GLOSSA Scriptura commonuit.
marg.| {l} Campi magni] scilicet Ragau, ubi Arphaxad victus est a Cambyse sup. 1.c.
marg.| {m} Dothain] vallis est, vel civitas. 4Rg. 6.c.
marg.| {n} Fecerunt] admoniti.
marg.| {o} Instantia] Multum enim valet deprecatio iusti assidua. Iacob. ult. d.
marg.| {p} Et altare] GLOSSA seipsos, qui hostiam immolant Deo. Rm. 12.a. Obsecro vos, etc.
marg.| {q} Infantes] accusativi casus est, ut Dominus moveretur pietate super infantium afflictione. {1.383ra} Simile Ion. 3.c. ubi legitur, quod Rex Ninive homines, et iumenta ieiunare fecit.
marg.| {a} Cilicio] GLOSSA compunctione penitentie.
marg.| {b} Clamaverunt] GLOSSA Corde, ore, et opere.
marg.| {c} Ad Dominum Deum] qui solus salvare potest.
marg.| {d} Unanimiter] GLOSSA Quod caritatis unanimitate petitur, cito impetratur, Mt. 18.c. Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis.
marg.| {e} Eliachim Sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israel, allocutusque est eos dicens] etc. Hoc videtur falsum, quia in Nehemia 12.aa ubi numerantur summi Sacerdotes, a Iosedech usque ad Iaddum non ponitur Eliachim. Sic enim dicitur, ibi : Iosue genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasiph, Eliasiph genuit Ioiada, Ioiada genuit Ionathan, Ionatham genuit Iaddum, qui occurrit Alexandro, ut dicit IOSEPHUS. Solutio : Credo, quod Ioachim Filius Iesu ipse est Eliachim : Erat enim binomius, ut volunt historie.
a 2Esr. 12.
marg.| {f} Memores estote] GLOSSA Per exempla Sanctorum corroborat. Unde Iob. 10.c. Instauras testes tuos contra me. Et Paulus ad Hbr. 11.f. fidei veritatem laudans, patrum copiosa inducit exempla, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, etc.
marg.| {g} Precibus sanctis] Non dicit hoc, quia filii Israel armis pugnaverunt contra Amalech, sed quia magis confisi sunt in precibus Moysi, quam in armis suis. Amalec interpretatur lingens sanguinem, et significat Diabolum, qui vincitur in extentione brachiorum Moysi ; Que in tribus consistit, scilicet in bonorum operum elevatione, per rectam intentionem, in amicorum, et inimicorum amplexione, per caritatem, in carnis proprie crucifixione, per ieiunium, et vigilem orationem, Mt. 17.c. Hoc genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium.
marg.| {h} Deiecit. Sic erunt universi hostes] etc. Ex. 17.d.
marg.| {i} Si perseveraveritis in hoc opere, quod cepistis. Ad hanc igitur exhortationem eius] etc. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Mt. 10.c.
marg.| {k} Permanebant] in oratione,
marg.| {l} in conspectu Domini] beneplacentes.
marg.| {m} Holocausta, precincti ciliciis offerrent sacrificia Domino] etc. Gal. 5.d. Carnem suam cum vitiis, et concupiscentiis crucifixerunt.
marg.| {n} Ex toto corde suo] Ps. 5. Cor contritum, et humiliatum, etc.
marg.| {o} Omnes orabant Deum] etc. GLOSSA unanimes in oratione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_4)

Notes :