Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Idt. 1,1 

Arphaxat
itaque rex Medorum
subiugaverat multas gentes imperio suo,
et ipse edificavit
civitatem potentissimam quam appellavit Egbathanis1
1 Egbathanis ΩJ Rusch , Egbtanis ] Iebbathanis ΩS, Ecbatanis Clementina , Igbathanis Weber
Numérotation du verset Idt. 1,2 

ex lapidibus
quadratis
et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta,
turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum.
Numérotation du verset Idt. 1,3 

Per quadrum
vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium
Numérotation du verset Idt. 1,4 

et gloriabatur
quasi potens
in potentia exercitus sui
et in gloria quadrigarum suarum.
Numérotation du verset Idt. 1,5 

Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor
Rex Assyriorum
qui regnabat in Ninive2 civitatem magnam,
2 Ninive] Nineven Weber
pugnavit contra Arphaxat et obtinuit eum
Numérotation du verset Idt. 1,6 

in campo magno qui appellatur Ragau,
circa Euphraten et Tigrim3 et Iasodon4 in campo Erioch regis Elicorum.
3 Tigrim ΩJM Rusch ] Tigrin Weber |
4 Iasodon Rusch , Iasadon ΩM ] Hyadas Weber |
Numérotation du verset Idt. 1,7 

Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor
et cor eius elevatum5 est et misit ad omnes
5 elevatum] elatum Weber
qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano
Numérotation du verset Idt. 1,8 

et ad gentes que sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdrelon
Numérotation du verset Idt. 1,9 

et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem
usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Ethiopie.
Numérotation du verset Idt. 1,10 

Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
Numérotation du verset Idt. 1,11 

qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos
vacuos ac sine honore abiecerunt.
Numérotation du verset Idt. 1,12 

Tunc indignatus6 Nabuchodonosor rex
6 indignatus] + est Weber
ad omnem terram illam7. Iuravit per thronum et regnum8 suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
7 illam] + et Weber |
8 thronum - et regnum Rusch Clementina , thronum suum et regnum ΩS ] inv. Weber |

Capitulum 1

Numérotation du verset Idt. 1,1 
marg.| marg.| {1551} Arphaxat itaque. Post historias Susenne, Belis, et draconis que contigerunt captivitatis tempore, ut supra dictum est sequitur historia libri Iudith, que contigit tempore Cambysis filii Cyri secundum historiographos et lectores nostros, de quo constat quod regnavit post patrem, et per consequens post captivitatis Babylonice relaxationem. Nam Cyrus dedit licentiam Hebreis redeundi.
marg.| In hoc igitur libro describitur liberatio Israel a persecutione Holofernis. Et dividitur in tres partes : nam primo describitur huius persecutionis occasio. secundo ipsa persecutio. capitulo 5. tertio populi liberatio cap. 8. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur occasio persecutionis multarum gentium generaliter. secundo filiorum Israel specialiter 3. cap. Circa primum ponitur duplex occasio. secunda ibi : Tunc exaltatum est. Circa primum sciendum quod regnum Assyriorum incepit ab antiquo Belo, cuius filius Ninus condidit Ninivem civitatem magnam ex nomine suo appellans eam, et hoc imperium duravit usque ad Sardanapalum inclusive, quem interfecit Arbatus prefectus Medorum, et regnavit pro eo, et transtulit regnum ad Medos. et sic permansit usque ad Astyagem, ex cuius filia ortus fuit Cyrus rex Persarum, qui iuvante Dario avunculo suo vicit Balthasar regem Babylonis. Dan. 5. et mortuo Dario tenuit monarchiam. cui successit Cambyses filius eius, qui alio nomine dictus est Nabuc. secundus, quia sicut primus templum destruxit sic iste reedificationem eius impedivit, ut dictum est 1. Esd. 4. hic autem Cambyses adhuc vivente patre regnavit super Assyrios in Ninive, post mortem vero patris voluit monarchiam tenere, sed econtra quidam Medus Arphaxat nomine voluit apud Medos regnare, propter quod inter ipsum {1552}et Cambysem dissensio fuit orta, que fuit sequentium occasio prima. Circa quam primo ponitur huius Arphaxat elevatio, secundo eius debellatio. ibi :   Anno igitur 12 . Circa primum dicitur.
marg.| .1. Arphaxat itaque. volens regnare per violentiam.
marg.| .2. Subiugare multas gentes. per bellatores sibi adherentes.
marg.| .3. Et ipse edificavit. ad munimentum sui contra Cambysem.
marg.| .4. Quam appellavit. quod nomen interpretatur solenne mandatum, eo quod ad eius edificium gentes sibi subiectas compulit per solenne mandatum, et quia fecit eam metropolim, et sic ex ea derivabantur mandata regis ad alia loca.
marg.| .5. Ex lapidibus quadratis. ad civitatis fortitudinem.
marg.| .6. Et sectis. ad eius pulchritudinem.
marg.| .7. In altitudine cubitorum. In quo apparet fortitudo civitatis maxima.
marg.| .8. Turres vero eius. que erant disposite per murum.
marg.| .9. Posuit in altitudine. et sic excedebant altitudinem murorum triginta cubitis.
marg.| .10. Per quadrum vero. Erant autem iste turres quadrate ad angulos equales, et ultra murum civitatis protendebantur extra per spatium viginti pedum, et tantum ex opposito intra murum.
marg.| .11. Posuitque portas eius id est civitatis.
marg.| .12. In altitudine turrium id est iuxta turrium altitudinem. Ex utraque enim parte cuiuslibet porte erant turres edificate altiores ceteris turribus, ad facilius prohibendum accessum ad portas.
marg.| .13. Et gloriabatur quasi potens. singulariter.
marg.| .14. In potentia exercitus sui id est bellatorum suorum.
marg.| .15. Et in gloria id est curruum suorum ; nam antiquitus in curribus pugnabant, ut habetur in libris Iosue, Iudicum, et etiam Regum.
Numérotation du verset Idt. 1,ad litteram 
marg.| marg.| { 1553 } .1. Anno igitur. Hic consequenter describitur huius Arphaxat debellatio, cum dicitur : Anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor. Hic annus duodecimus non refertur ad tempus regni Arphaxat, sed ad tempus regni Cambysis, qui dicitur hic Nabuchodonosor ratione supradicta, sicut patebit in principio c. 2. Sed contra hoc videtur, quia Cambyses regnavit tantum octo annis, sicut dixi supra in epistola Ieremie et in Daniele, et pluribus aliis locis, Dicendum quod ibi numerantur tantum anni, quibus regnavit post mortem patris, hoc autem incipit numeratio a tempore quo cepit regnare super Assyrios in Ninive vivente adhuc patre.
marg.| .2. Pugnavit contra Arphaxat id est totaliter debellavit.
marg.| .3. In campo. et sic erat locus aptus ad capiendum tantos exercitus.
marg.| .4. Circa Euphraten id est iuxta : et sicut Tobie ulti. dicitur : Sed quacumque die sepelieris matrem, circa me id est iuxta me.
marg.| .5. In campo. Erat autem iste quidam regulus, in cuius terra convenerunt duo reges magni ad pugnandum.
marg.| .6. Tunc exaltatum. Hic consequenter ponitur generalis persecutionis occasio secunda. et secundo subditur persecutio ipsa c. 2. Circa primum dicitur : Tunc exaltatum est regnum ex illa notabili victoria.
marg.| .7. Et cor eius elevatum. In superbiam : propter quod voluit dilatare suam potentiam, ideo subditur :
marg.| marg.| {1554} .8. Et misit. que est metropolis Syrie. Is. 6.b. “Caput Syrie Damascus”.
marg.| .9. Et Libano, et ad gentes. qui est in confinio terre sancte, etc.
marg.| .10. Quousque perveniatur. qui sunt in occidentalis parte. volebat enim dilatare suam monarchiam ab Oriente usque ad Occidentem.
marg.| .11. Ad hos omnes misit. ut se subiicerent illi voluntarie.
marg.| .12. Qui omnes uno. nolentes ei subiici. Sed contra hoc videtur quod habetur 1. Is. 4.s. quod habitantes in Samaria, erant nati de regno Assyriorum, et obedientes illi regi, hic autem inter civitates rebellantes ponitur Samaria. Propter hoc et multa alia que non videntur scripturis canonicis bene consonare, liber iste apud Hebreos habet tanquam omnino apocryphus. Potest tamen ad hoc dici quod Samaria aliquando accipitur stricte pro civitate illa que fuit metropolis in regno decem tribuum, et locis ei propinquis, in quibus habitabant Gentiles dicti. aliquando magis large pro toto regno decem tribuum, eo quod illa civitas erat metropolis, et sic accipitur hic : quia in partibus a civitate remotis redierunt aliqui fugitivi de Israel ibidem habitantes, scilicet in Samaria extenso nomine dicta.
marg.| .13. Remiserunt eos. muneribus, et tributis.
marg.| .14.  Tunc. quia pre superbia putabant omnis gentes illas eius obedire mandatis sine contradictione.
marg.| .15. Iuravit per thronum. ad maiorem assertionem.
marg.| .16. Quod defenderet. minus dicendo plus signat.  Quod defenderet se id est invaderet omnes regiones illas et est quedam figura que liptote vocatur.
Numérotation du verset Idt. 1,moraliter 
marg.| marg.| {1551} .1. Arphaxat itaque rex. Per istum qui multas gentes superaverat, et civitatem fortem edificaverat, et de hoc gloriabatur {1552}hoc attribuens proprie potestati : propter quod debellatus fuit a Nabuchodonosor rege, sicut subditur :
Numérotation du verset Idt. 1,moraliter 
marg.| marg.| {1553} .1. Anno igitur duodecimo. Significatur quod qui plures tentationes diaboli superavit, et etiam edificium bonorum operum fecit, de quibus tamen instigante diabolo per superbiam intumescit, et sic a diabolo qui per Nabuchodonosor significatur debellatur, et sic victoria qua tentationes diaboli prius superaverat vertitur in luctum, sicut dicitur 2Rg. 19.a. “Et versa est victoria in die illa in luctum”; unde dicit Bernardus. Super missus est : “Quid dicis virgo superba ? Expedit tibi magis virginem, non esse, quam de virginitate insolescere”. Et Luce 8 c. dicit salvator de Phariseo de suis operibus gloriante, et Publicano sua peccata confitente : “Descendit hic iustificatus ab illo” id est publicanus, magis quam Phariseus.
marg.| .6. Tunc exaltatum est regnum. Quia diabolus magis gloriatur de deiectione unius qui multa fecerat bona, quam multorum mediocriter viventium. Unde refert Gregorius 3. dialogorum, quod quidam Iudeus de partibus Campanie ibat Romam, qui ad Fundanum clivum perveniens et nox superveniret, intravit quoddam templum Apollinis, non habens locum alium ad declinandum, qui pertimescens licet fidem Christi non haberet, signo {1554}tamen crucis se munivit. media vero nocte pervigil iacens vidit turbam malorum spirituum uni principali obsequentium. Et cum inquireret quid mali singuli fecissent, unus in medio prosiliit, dicens se Andream, Fundane civitatis episcopum de quadam sanctimoniali in suo episcopatu manente intantum tentasse, quod de ipsa turpia cogitaret, et vespere precedenti ad hoc eum induxisse, quod blandiens eam in tergo palma percusserat : et tunc ille malignus qui preerat incepit eum laudare, et dicere quod perficeret quod inceperat, nam ex hoc inter ceteros palmam victorie obtineret.
marg.| .8. Et misit ad omnes qui. Quia quando malignus spiritus aliquem sanctitatis excellentie deiecit, sperat multos alios sibi subiicere. propter quod de ipso dicitur Iob. quadraginta c. Absorbebit fluvium et non mirabatur, et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
marg.| .12. Qui omnes uno animo. Multi enim sunt boni qui resistunt demoni, et possunt omnes dici per figuram hyperbole. sicut aliquando dicitur, tota civitas vadit ad tale spectaculum, ad designandum multitudinem euntium, licet aliquando non sit quinta vel sexta pars civitatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_1)

Notes :