Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Idt. 2,1 

Anno tertio decimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum
in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
Numérotation du verset Idt. 2,2 

Vocavitque omnes maiores natu1
1 natu Ω Rusch Clementina etc.] om. Weber
omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium
consilii sui.
Numérotation du verset Idt. 2,3 

Dixitque
cogitationem suam in eo esse ut omnem terram
suo subiugaret imperio.
Numérotation du verset Idt. 2,4 

Quod dictum cum placuisset omnibus,
vocavit Nabuchodonosor rex Holophernem principem militie sue
Numérotation du verset Idt. 2,5 

et dixit : Egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos precipue qui contempserunt imperium meum.
Numérotation du verset Idt. 2,6 

Non parcet oculus tuus2 ulli regno,
2 tuus] meus Weber
omnemque urbem munitam subiugabis mihi.
Numérotation du verset Idt. 2,7 

Tunc Holophernes3
3 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum
et dinumeravit viros in expeditione sicut precepit ei rex : centum viginti millia peditum pugnatorum et equites sagittarios triginta duo4 millia.
4 triginta duo] duodecim Weber
Numérotation du verset Idt. 2,8 

Omnemque expeditionem suam fecit preire in5 multitudinem innumerabilium camelorum, cum his que exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus.
5 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 2,9 

Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
Numérotation du verset Idt. 2,10 

Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Numérotation du verset Idt. 2,11 

Et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terre sicut locuste.
Numérotation du verset Idt. 2,12 

Cumque pertransisset fines Assyriorum
venit ad magnos montes Ange qui sunt a sinistro Cilicie ascenditque omnia castella eorum
et obtinuit omnem munitionem.
Numérotation du verset Idt. 2,13 

Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi6 predavitque omnes filios Tharsis et filios Israel7 qui erant contra faciem deserti et ad austrum terre Celeon.
6 Melothi Ω Rusch Clementina ] Meluthi Weber |
7 Israel] Ismael ΩJ Clementina , Ysmahel , Ismael Weber |
Numérotation du verset Idt. 2,14 

Et transivit Euphraten et venit in8 Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas
8 in Ω Rusch Clementina ] ad Weber
que erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare
Numérotation du verset Idt. 2,15 

et occupavit terminos eius, a Cilicia usque ad fines Iaphet qui sunt ad austrum.
Numérotation du verset Idt. 2,16 

Adduxitque omnes filios Madian et9 predavit omnem locupletationem eorum
9 et] ac Weber
omnesque resistentes sibi
occidit in ore gladii.
Numérotation du verset Idt. 2,17 

Et post hec
descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit
omnia sata
omnesque arbores
ac vineas
fecit incidi
Numérotation du verset Idt. 2,18 

et
cecidit
timor illius super omnes inhabitantes terram.

Capitulum 2

Numérotation du verset Idt. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {1555} Anno tertiodecimo. Positis occasionibus persecutionis gentium multarum. hic consequenter describitur persecutio ipsarum. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur hec per secutio. secundo multorum humiliatio. capitulo 3. Prima adhuc in duas. quia primo ponitur dispositio exercitus. secundo ipsius progressus, ibi : Et profectus est. Prima adhuc in duas : quia primo ponitur preceptum regis. secundo obedientia ducis, ibi : Tunc Holophernes. Circa primam notatur tempus, cum dicitur.
marg.| .1. Anno tertiodecimo. ex hoc patet verum quod predictum est scilicet quod annus 12. erat regni Nabuchodonosor, nam anno 12. habuit victoriam, ex qua elevatus misit nuntios ad dilatandum suam potentiam, quibus repulsis posuit se anno 13. ad hoc obtinendum per violentiam.
marg.| .2.  Vicesima et. qui est Martius apud Hebreos sicut plenius declaravi Gn. 7. et Ex. 12. finis autem huius mensis in quo est principium veris, est tempus aptum ad disponendum de bellis, maxime in terris calidis, cuiusmodi sunt prenominate.
marg.| .3.  Factum est verbum id est divulgatum.
marg.| .4. Ut defenderet. Exponatur ut supra
marg.| .5.  Vocavitque ad se. ut melius fieret persecutio negotii inchoati de eorum consensu.
marg.| .6.  Et habuit cum id est secretum.
marg.| .7.  Consilii sui. tractando cum eis de hoc quod cogitaverat. Cetera patent usque ibi :
marg.| .8.  Vocavit Nabuchodonosor. ut rex ad custodiam regni remaneret, et Holophernes ad eius dilatationem procederet.
marg.| .9.  Egredere adversus omne. Omnes enim terre supradicte erant ad plagam occidentalem respectu regni Assyriorum.
marg.| .10.  Et contra eos precipue. Licet enim omnes renuissent dare tributum, aliqui tamen fecerant specialem contemptum, eiiciendo nuntios Nabuchodonosor sine honore, ut predictum est scilicet cum vituperio, quia minus dicendo plus signat.
prol.| {1556}
marg.| .11. Tunc Holophernes vocavit. Hic consequenter ponitur obedientia ducis, cum dicitur : Tunc Holophernes vocavit duces id est illos qui essent necessarii ad regimen exercitus sub eo.
marg.| .12. Et dinumeravit viros in expeditione. pro tanto negotio necessarios.
marg.| .13. Centum viginti. Nam in peditibus consistit robur exercitus, ut dicit Vegetius lib. de re militari.
marg.| .14. Et equites. Equites enim tunc pugnabant sagittando, et maxime in aggressu belli, sicut modo faciunt Tartari habitantes in partibus illis.
marg.| .15. Omnemque expeditionem id est illos qui providebant necessaria exercitui. ideo subditur :
marg.| .16. Cum his. Nam in castris magis timenda est fames quam gladius, ut dicit Vegetius lib. de re militari.
marg.| .17. Frumentum ex omni id est ex locis Syrie magis abundantibus.
marg.| .18. In transitu suo parari id est deduci ad loca per que debebat transire.
marg.| .19. Aurum vero et argentum. ad solvendum bellatorum stipendia.
marg.| .20. Et profectus est. De scripto exercitus apparatu, hic consequenter describitur eius progressus, cum dicitur : Et profectus est ipse et omnis exercitus etc. portantibus tentoria, machinas, et alia exercitus necessaria.
marg.| .21. Qui cooperuerunt. Hyperbole est ad exprimendum magnam populi multitudinem.
marg.| .22. Cumque pertransisset fines. ubi erat invadendum.
marg.| .23. Ascenditque omnia. ita quod fortitudo situs non poterat eos defendere contra eum.
marg.| .24. Effregit autem id est famosissimam nomine Melothi. ad quam conveniebant mercatores de diversis partibus orbis, et sic eius famam deportabant ad partes remotas. Aliqui libri habent, opimatissimam id est optimam : et redit in eamdem sententiam : ex hoc enim quod erat optima frequentabatur a mercatoribus diversis.
prol.| {1557}
Numérotation du verset Idt. 2,ad litteram 
marg.| .1. Et filios Ismahel. antiqui libri habent : Et filios Ismahel, etc. et est verior littera, quia Agareni descendentes ab Ismahele habitabant tunc in deserto.
marg.| .2. Et transivit Euphraten. Qui est unus de quatuor fluminibus Paradisi, Gn. 2.
prol.| {1558}
marg.| .3. Usquequo perveniatur scilicet mediterraneum.
marg.| .4. Abduxit omnes id est homines Madianitas ad augmentum sui exercitus.
marg.| .5. Et post hoc. ut magis posset habitatoribus nocere. Ideo subditur : Et succendit omnia sata, omnesque arbores, etc.
marg.| .6. Et cecidit timor. propter crebras illius victorias, et crudelitates magnas.
Numérotation du verset Idt. 2,moraliter 
marg.| marg.| {1555} .1. Anno tertiodecimo Nabuchodonosor. Sequitur :
marg.| .5. Vocavitque omnes. Secundum quod dicit Dionys. naturalia remanserunt in demonibus integra, propter quod inter eos sunt aliqui maiores aliis sub uno principe tenebrarum, qui figuratur per Nabuchodonosor ut predictum est, qui alios incitat ad malefaciendum. et similiter alii faciunt sibi subiectis, sicut {1556}dictum est capitulo precedenti.
marg.| Boum quoque. Per ista significantur illa de quibus demones utuntur ad homines sibi subiiciendum.
marg.| .23. Ascenditque omnia. Per que significantur doctores et prelati, qui debent aliis esse loca refugii, quos diabolus querit principaliter subvertere.
marg.| .24. Effregit autem civitatem opinatissimam id est famosissimam, per quam {1557}intelligi potest Hierusalem ab antiquis temporibus famosissima. a qua catholicos eiecit : et ibi Saracenos collocavit, et succendit omnia sata, et omnes arbores, etc. Per incendium satorum tollitur sementis, et per consequens spes renovationis bladorum, et per abscisionem arborum et vinearum, spes renovationis fructuum et vinorum et ideo per hec significatur spes renovationis ad {1558}gratiam post lapsum in culpam. Et hoc maxime querit diabolus, scilicet ut inducat peccantes ad desperationem : quia tunc peccant sine freno, quia iam quasi unum pedem habent in inferno, Prov. 18a. Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, et sequitur cum ignominia. Pro nihilo nam que habet peccare : et sic eum sequitur ignominia gehenne.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_2)

Notes :