Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset Idt. 3,1 

Tunc miserunt
legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syrie scilicet Mesopotamie
et Syrie
Sobal
et Libye
atque Cilicie
qui venientes ad Holophernem dixerunt :
Numérotation du verset Idt. 3,2 

Desinat indignatio tua circa nos, melius est enim ut viventes
serviamus tibi1 Nabuchodonosor regi magno
1 tibi] om. Weber
et subditi simus tibi
quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostre damna patiamur2.
2 patiamur ΩJ Rusch Clementina ] patiamini Weber
Numérotation du verset Idt. 3,3 

Omnis civitas nostra omnisque possessio, omnes montes et colles3 et campi et4 armenta boum gregesque5 ovium et caprarum6 equorumque7 et camelorum8 et universe facultates nostre atque familie in conspectu tuo sunt,
3 montes - et - colles] inv. Weber |
4 et] om. Weber |
5 gregesque Ω Rusch Clementina ] greges Weber |
6 et caprarum Rusch Clementina ] caprarumque Weber |
7 equorumque Ω Rusch Clementina ] equorum Weber |
8 et camelorum ΩJ Rusch Clementina ] camelorumque Weber |
Numérotation du verset Idt. 3,4 

sint omnia sub lege tua.
Numérotation du verset Idt. 3,5 

Nos iam et filii nostri
servi tui sumus.
Numérotation du verset Idt. 3,6 

Veni nobis pacificus dominus
et utere servitia nostra sicut placuerit tibi.
Numérotation du verset Idt. 3,7 

Tunc
descendit de montibus
cum equitibus
in virtute magna
et obtinuit omnem civitatem
et omnem inhabitantem terram.
Numérotation du verset Idt. 3,8 

De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes
et electos ad bellum.
Numérotation du verset Idt. 3,9 

Tantusque
metus provinciis illis9 incubuit, ut universarum urbium habitatores
9 illis Ω Rusch Clementina ] illius Weber
Principes et honorati
simul cum populis
exirent in obviam venienti,
Numérotation du verset Idt. 3,10 

excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tympanis et tibiis10.
10 tympanis - et – tibiis Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 3,11 

Nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt.
Numérotation du verset Idt. 3,12 

Nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit.
Numérotation du verset Idt. 3,13 

Preceperat enim illi
Nabuchodonosor rex,
ut omnes deos terre exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus
que potuissent Holophernis potentia subiugari.
Numérotation du verset Idt. 3,14 

Pertransiens autem Syriam
Sobal11
11 Sobal Ω Rusch Clementina ] Subal Weber
et omnem Apamiam12 omnemque Mesopotamiam
12 Apamiam] scrips., Appamiam Rusch , Apameam Clementina
venit ad Idumeos
in terra Gabaa
Numérotation du verset Idt. 3,15 

accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari
precepit universum exercitum
virtutis sue.

Capitulum 3

Numérotation du verset Idt. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {1557} .1. Tunc miserunt. Hic consequenter describitur multarum gentium humiliatio. Et secundo subditur Holophernis dura dominatio, ibi :Tunc descendit. Circa primum dicitur. Tunc miserunt legatos. Ad evadendum maiora mala, et ideo sequitur :
marg.| .2. Melius est enim id est minus malum, quod comparatum ad maius habet rationem boni et eligibilis.
prol.| {1558}
marg.| .3. Ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi id est maiora damna sustineamus, quam sit servitus, quia servitus est mors civilis, que est mors secundum quid tantum, propter quod est minus malum quam mors corporalis, que est mors simpliciter.
marg.| .4. Omnis civitas id est omnia exteriora bona, et etiam propria corpora ponimus in obedientia tua.
marg.| .5. Tunc descendit. Hic consequenter describitur Holophernis dura dominatio. Et patet littera exceptis aliquibus que transcurrentur.
Numérotation du verset Idt. 3,ad litteram 
marg.| marg.| { 1559 } .1. Assumpsit, sibi auxiliarios. Ad reintegrandum numerum eorum, qui de suo exercitu mortui erant , et etiam ad fortificandum suum exercitum.
marg.| .2. Exirent in obviam. In signum reverentie.
marg.| .3. Excipientes eum. In plurali. In signum multiplicis victorie.
marg.| .4. Et lampadibus id est luminaribus.
marg.| .5. Ducentes. In signum letitie quamvis esset magis ficta quam vera.
marg.| .6. Nec ista tamen facientes. Ad impetrandum eius benevolentiam.
marg.| .7. Ferocitatem eius pectoris. ad plenum.
marg.| .8. Nam et. Muros interrumpendo , postquam fuerat receptus pacifice.
marg.| .9. Et lucos. In quibus vacabant idololatrie, et subditur ratio cum dicitur.
prol.| {1560}
marg.| .10. Preceperat enim. Volebat enim sibi divinum honorem arripere nimia elevatus superbia, propter quod Dei iudicio iusto perdidit regnum pro se et posteritate sua. Ille enim qui sibi successit secundum Latinos fuit Darius filius Hystaspis alienus a genere regio, secundum Heb. vero fuit Assuerus, qui similiter secundum eos non fuit de stirpe regia, quod dictum in superioribus sum secutus.
marg.| .11. Pertransiens autem. Erat enim Syrie in pluribus dominis divisa.
marg.| .12. Et sedit ibi : id est mansit, sicut Dt. 1.g. Sedistis in Cadesbarne tempore multo id est mansistis.
marg.| .13. Per triginta, Plures enim turme sui exercitus disperse fuerant ad capiendum et spoliandum parva loca et fortalitia : in quibus non erat necesse totum exercitum convenire.
Numérotation du verset Idt. 3,moraliter 
marg.| marg.| {1557} .1. Tunc miserunt. Per istos significantur pusillanimes, qui timore perdendi temporalia bona consentiunt diabolo ad faciendum mala, reputantes temporalia bona esse meliora sub servitio diaboli, {1558}quam eterna sub obsequio Dei. Ideo sequitur :
marg.| .2. Melius est enim scilicet in bonis temporalibus.
marg.| .3. Serviamus Nabuchodonosor. id est diabolo.
marg.| .5. Omnis civitatem. Nam qui dominatur personis dominatur temporalibus bonis.
prol.| { 1559 }
Numérotation du verset Idt. 3,moraliter 
marg.| De universis autem. nam quando diabolus aliquos homines superavit, illos ad subvertendum alios secum assumit.
marg.| .6. Nec ista facientes. Nam submittentes se diabolice servituti graviora sustinent, quam quando erant sub servitute Dei, non solum {1560}spiritualia, sed etiam corporalia, unus enim apostata de religione non solum sustinet excommunicationem et aculeum conscientie pungentem, sed etiam corporalem penam maiorem quam in religione : sicut expertum est per plurium confessionem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_3)

Notes :