Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset Idt. 7,1 

Holophernes1
1 Holophernes] Holofernis Weber
autem altera die precepit exercitibus suis
ut ascenderent contra Bethuliam.
Numérotation du verset Idt. 7,2 

Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia et equites viginti duo millia preter preparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universe iuventutis.
Numérotation du verset Idt. 7,3 

Omnes paraverunt se pariter2 ad pugnam contra filios Israel et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothaim a loco qui dicitur Belina3 usque Chelmon4 qui est contra Hesdrelon.
2 paraverunt - se – pariter Rusch Clementina ] inv. Weber |
3 Belina] Belma Weber |
4 Chelmon Rusch Clementina ] Chelmo Weber |
Numérotation du verset Idt. 7,4 

Filii autem Israel,
ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram,
mittentes cinerem super capita sua,
unanimes5 orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum
5 unanimes Rusch Edmaior. ] unianimes Weber
Numérotation du verset Idt. 7,5 

et assumentes arma sua bellica,
sederunt per loca
que angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die
et nocte.
Numérotation du verset Idt. 7,6 

Porro Holophernes6 dum circuit per gyrum,
6 Holophernes] Holophernis Weber
reperit quod fons
qui influebat,
aqueductum illorum a parte australi
extra civitatem dirigeret et7 incidi precepit aqueductum illorum8.
7 et] om. Weber |
8 illorum ΩM Rusch Clementina ] eorum Weber |
Numérotation du verset Idt. 7,7 

Erant tamen non longe a muris fontes,
ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum.
Numérotation du verset Idt. 7,8 

Sed filii
Ammon et Moab
accesserunt ad Holophernem dicentes : filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in precipitio constituti.
Numérotation du verset Idt. 7,9 

Ut ergo sine congressione pugne possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem in9 montibus positam superari non posse.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,10 

Et placuerunt verba hec coram Holopherne et coram omnibus satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.
Numérotation du verset Idt. 7,11 

Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisterne et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
Numérotation du verset Idt. 7,12 

Tunc ad Oziam congregati omnes viri femineque iuvenes et parvuli simul omnes una voce
Numérotation du verset Idt. 7,13 

dixerunt : Iudicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala nolens10, loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
10 nolens Ω Rusch Clementina ] nolentes Weber
Numérotation du verset Idt. 7,14 

Et ideo non est qui adiuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti et in11 perditione magna.
11 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,15 

Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos12 omnes populo Holophernis.
12 tradamus nos ΩS Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,16 

Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum13 viventes, quam moriamur et simus opprobrium omni carni, cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros.
13 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Idt. 7,17 

Contestamur hodie celum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut iam tradatis civitatem in manu militie Holophernis ut14 sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis.
14 ut Rusch ] et Weber
Numérotation du verset Idt. 7,18 

Et cum hec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in Ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes :
Numérotation du verset Idt. 7,19 

Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Numérotation du verset Idt. 7,20 

Tu, quia pius es, miserere nostri, et15 in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,
15 et Ω Rusch ] aut Weber
Numérotation du verset Idt. 7,21 

ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum ?
Numérotation du verset Idt. 7,22 

Et cum fatigati his clamoribus
et his fletibus lassati siluissent,
Numérotation du verset Idt. 7,23 

exsurgens Ozias infusus lacrimis
dixit : Equo animo estote, fratres, et hos quinque dies exspectemus a Domino misericordiam.
Numérotation du verset Idt. 7,24 

Forsitan enim indignationem suam abscidet et dabit16 gloriam nomini suo.
16 dabit Ω Rusch Clementina ] dat Weber
Numérotation du verset Idt. 7,25 

Si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus hec verba que locuti estis.

Capitulum 7

Numérotation du verset Idt. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2569} Holophernes autem altera die. Hic consequenter describitur Holophernis indignatio populum Israel crudeliter persequendo : ubi primo ponitur superba oppugnatio urbis, secundo dura coarctatio sitis, ibi : Porro Holophernes. tertio pavida obiurgatio plebis, ibi : Tunc ad Oziam. quarto indiscreta conventio ducis, ibi : Et cum fatigati. Circa primum dicitur.
prol.| {2.2570}
marg.| .1. Holophernes autem altera die, etc id est in crastino traditionis Achior, ut citius impleret crudelitatem quam predixerat.
marg.| .2. Precepit exercitibus fuis. Ut ostenderet magnitudinem sue potestatis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Et venerunt per crepidinem montis id est concavitatem ipsius precipitem.
marg.| .4. Filii autem Israel ut viderunt multitudinem. tantam, et sic armatam.
marg.| .5. Prostraverunt se super terram. humiliter, et devote petentes divinum {2.2571}auxilium.
Numérotation du verset Idt. 7,ad litteram 
marg.| .1. Et assumentes arma sua bellica, etc. ne omittentes quod facere poterant humana via, Deum tentare viderentur.
marg.| .2. Porro Holophernes. Hic consequenter ponitur dura coartatio sitis, cum dicitur, Porro Holophernes dum circumit per gyrum aqueductum illorum id est existentium in Bethulia.
marg.| .3. A parte australi extra civitatem dirigeret scilicet cursum suum. Erat enim fons ille extra civitatem, ex quo per aqueductum fluebat aqua intra civitatem.
marg.| .4. Et incidi precepit aqueductum. ut aqua declinaret alibi.
marg.| .5. Ex quibus furtim videbantur haurire aquam. propter timorem Assyriorum existentium in obsidione.
marg.| .6. Sed filii Ammon et Moab. Isti enim odiebant Iudeos, ut patet ex libris Iudicum, et Regum, ideo dederunt contra eos consilium.
marg.| .7. Filii Israel non in lancea, nec in sagitta confidunt quasi d<icat> non habent arma nec exercitum preliandi, propter quod non venient contra nos in campum, et ideo si ponentur custodes fontium, morientur siti, vel ad se reddendum erunt compulsi.
prol.| {2.2572}
marg.| .8. Et placuerunt hec verba coram Holopherne. quia videbantur sibi utilia esse. Cetera patent usque ibi :
marg.| .9. Ita ut non esset intra civitatem unde. si quilibet biberet pro sua voluntate, verumtamen poterant aque sufficere per quinque dies positis in arcta necessitate, propter quod talis terminus fuit positus, ut habetur infra c.
marg.| .10. Tunc ad Oziam simul. Hic consequenter ponitur querulosa murmuratio plebis dicentis ad Oziam principem civitatis.
marg.| .11. Iudicet dominus inter nos, et te quoniam. multitudo enim afflicta siti volebat, quod civitas redderetur, quod Ozias, et sacerdotes impediebant, propter quod multitudo Oziam principem ad divinum iudicium advocabat, imputans superbie defensionem civitatis, ideo subditur :
marg.| .12.  Et propter hoc id est propter talem rebellionem.
marg.| .13. Vendidit nos id est totaliter tradidit subtrahendo nobis suum auxilium, ideo concluditur civitatis traditio, cum dicitur, Et nunc congregare universos et subditur huius traditionis ratio cum dicitur.
marg.| .14. Melius est enim ut captivi benedicamus dominum id est minus malum, quod comparatum ad maius habet rationem boni.
prol.| {2.2573}
Numérotation du verset Idt. 7,ad litteram 
marg.| .1. Contestamur hodie celum et terram etc id est contra te, et sacerdotes adducimus in testimonium, quod inique agitis nisi tradatis civitatem, cum sit minus malum.
marg.| .2. Qui ulciscitur nos id est punit secundum peccata nostra. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Tu qui pius es miserere nostri, etc.  vindica iniquitates nostras id est flagella nos quantum tibi placuerit, dum tamen non tradamur in manus infidelium. Et simili modo David preelegit a Deo flagellari quam ab {2.2574}hominibus 2Rg. ul. istud ultimo dictum videtur processisse a sacerdotibus, et ab aliquibus iustis, magis timentibus de destructione divini cultus, quam de propriis corporibus.
marg.| .4. Et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati siluissent. Hic ultimo ponitur indiscreta conventio ducit, qui promisit civitatem reddere nisi infra quinque dies veniret eis auxilium. Et patet littera ex dictis. Sciendum tamen, quod licet iste Ozias bene fecerit differendo traditionem civitatis, et inducendo ad expectationem divine misericordie tamen prefigendo terminum quinque dierum male fecit, propter quod de hoc reprehenditur c. seq. ut videbitur.
Numérotation du verset Idt. 7,moraliter 
marg.| marg.| {2.2569} .1. Holophernes autem etc. Per hoc quod iste totum {2.2570}exercitum congregavit ad filios Israel invadendum, eo quod {2.2571}sibi resistebant, significatur quod diabolus ultimum de potentia facit ad debellandum illos, qui student sibi resistere vigorose.
Numérotation du verset Idt. 7,moraliter 
marg.| .2. Porro Holophernes dum circumit per gyrum, etc. Per fontem qui influebat aqueductum in Bethulia, significatur Christus qui fons est gratie, a quo aqueductus gratie fluit in ecclesia, hunc autem fontem diabolus non potest tangere, sed gratie fluxum prout recipitur in hominibus frequenter intercidit per peccatum mortale.
marg.| .5. Erant tamen longe a muris fontes. per quos significantur sacre {2.2572}scripture, quarum potu refocillantur existentes in cordis amaritudine, propter quod diabolus nititur eos ab hoc potu simpliciter arcere, ut sic valeat eos superare.
marg.| .10. Tunc ad Oziam congregati omnes viri femineque. Per istos significantur querulosi de defectu victualium, et potissime religiosi, qui non sunt contenti de his que ministrantur sibi, et eorum querimonia aliquando superiorem inducit ad concedendum aliqua inconvenientia per que leditur ordinis disciplina. Unde dicit Gregorius, in Moralibus. Pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut sepe pro malo gregis etiam veri boni delinquat vita pastoris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_7)

Notes :