Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Idt. 9,1 

Quibus ascendentibus1,
1 ascendentibus] abscedentibus Weber
Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio,
posuit cinerem super caput suum
et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens :
Numérotation du verset Idt. 9,2 

Domine Deus patris mei Simeon,
qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
Numérotation du verset Idt. 9,3 

et dedisti mulieres eorum in predam et filias eorum in captivitatem et omnem predam in divisionem servis tuisa
0 Cf. Gn. 34, 29.
qui zelaverunt zelum tuum, subveni queso te Domine Deus meus, mihi vidue.
Numérotation du verset Idt. 9,4 

Tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti
et hoc factum est quod ipse voluisti.
Numérotation du verset Idt. 9,5 

Omnes enim vie tue parate sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti.
Numérotation du verset Idt. 9,6 

Respice castra Assyriorum nunc,
sicut tunc castra Egyptiorum videre2 dignatus es, quando post servos tuos armati currebantb confidentes in quadrigis
0 Cf. Ex. 14, 9.
2 Egyptiorum videre ΩSJ Rusch Clementina ] inv. Weber
et in equitatu suo et in multitudine bellatorum.
Numérotation du verset Idt. 9,7 

Sed aspexisti super castra eorum et tenebre fatigaverunt eos.
Numérotation du verset Idt. 9,8 

Tenuit pedes eorum abyssus
et aque
operuerunt eosc.
0 Cf. Ex. 15, 5.
Numérotation du verset Idt. 9,9 

Sic fiant
et isti, Domine,
qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
Numérotation du verset Idt. 9,10 

et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi.
Numérotation du verset Idt. 9,11 

Erige brachium tuum
sicut ab initio et allide virtutem eorum in virtute tua, cadat virtus eorum in iracundia tua3 qui promittunt
3 iracundia tua ΩJ Rusch Clementina ] iracundiam tuam Weber
se violare sancta tua et polluere tabernaculum nominis4 tui et deicere gladio suo cornu altaris tui.
4 nominis Ω Rusch Clementina ] honoris Weber
Numérotation du verset Idt. 9,12 

Fac, Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur,
Numérotation du verset Idt. 9,13 

capiatur laqueo oculorum suorum in me,
et percuties eum ex labiis caritatis mee.
Numérotation du verset Idt. 9,14 

Da mihi in animo constantiam ut contemnem5 illum et virtutem ut evertam illum.
5 contemnem ΩS Rusch ] contemnam Weber
Numérotation du verset Idt. 9,15 

Erit enim memoriale nominis tui,
cum manus feminea
deiecerit eum.
Numérotation du verset Idt. 9,16 

Non enim in multitudine est virtus tua, Domine,
neque in equorum viribus voluntas tua,
nec superbi ab initio placuerunt tibi
sed humilium et mansuetorum semper tibi6 placuit deprecatio.
6 semper tibi ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 9,17 

Deus celorum,
creator aquarum
et dominus totius creature
exaudi me miseram
deprecantem et de tua misericordia presumentem.
Numérotation du verset Idt. 9,18 

Memento, Domine, testamenti tui
et da verbum in ore meo
et in corde meo
consilium corrobora, ut domus tua
in tua sanctificatione permaneat
Numérotation du verset Idt. 9,19 

et omnes gentes
agnoscant quoniam tu es Deus
et non est alius preter te.

Capitulum 9

Numérotation du verset Idt. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {1579} .1. Quibus abscedentibus. Hic consequenter Iudith munit se armis orationis, et quoniam oratio est petitio decentium a Deo, ideo ad petendum primo se disponit, cum dicitur.
marg.| .2. In gressa est oratorium. quod erat in superioribus domus sue, ut dictum est c. prec.
marg.| .3. Et induens se cilicio. Licet enim semper haberet cilicium ad carnem interius, ut dictum est capitulo preced. tamen etiam tunc induit se cilicio exterius.
marg.| .4. Posuit cinerem. et utrumque fecit ad humiliationem sui, sciens quod oratio humiliantis se nubes penetrat. Eccl. 35 capitulo
marg.| .5. Domine Deus. Hic secundo suam petitionem proponit, in qua primo petit superbos hostes humiliari, Secundo constantiam sibi dari, ibi : Da mihi in animo constantiam. Circa primum ad obtinendum quod petit, tria proponit ex Dei iustitia facta. Primum est occisio Sichimitarum, propter Dine filie Iacob violationem, Gn. 34. et hoc est quod dicitur. Domine Deus patris mei Simeonpatriarche. Sed contra hoc videtur, quod in principio c. prec. genealogia Iudith reducitur ad Ruben. Propter quod dicunt aliqui, quod ex parte patris fuit de tribu Ruben, ut ibi dicitur, ex parte vero matris ex tribu Simeon, ut dicitur hic. Sed melius videtur dicendum quod simpliciter fuerit de tribu Simeon ex parte patris, et matris, quia mulieres non debebant coniungi viris alterius tribus, Numer. 26. nec ille Ruben ad quem reducitur genealogia Iudith capit precedent. videtur fuisse Ruben patriarcha, nam ibi dicitur, Filii Simeon, filii Ruben, Gn. vero, 46. et 1. Par. 5. ubi numerantur filii Ruben, non ponitur ibi aliquis qui vocetur Simeon. Item quia plures generationes videntur fuisse inter Ruben, et Iudith quam ponantur cap. preced. nam a nativitate Isaac usque ad exitum de Egypto, fluxerunt anni quadringenti, ut dictum fuit Gene. 15. item ab exitu de Egypto usque ad fundationem templi per Salomonem, fluxerunt anni {1580} quadringenti octoginta, 3. Regum 6. et inde usque ad eius destructionem per Nabuchodonosor, fluxerunt anni quadringenti decem, secundum Hebreos, et posset probari per tempora regum qui regnaverunt a tempore Salomonis usque ad 11. annum Sedechie in quo fuit templum destructum, sed propter prolixitatem omitto. Et inde usque ad quartum annum Cyri, in quo fundatum fuit secundum templum fuerunt, 70. anni secundum minorem computationem, et inde 9. usque ad Cambysem, sub quo contigit historia Iudith, ut dictum est supra in princ. huius libri. Anni vero predicti simul iuncti sunt mille, 368. a quibus oportet subtrahere annos centum, et octo qui fluxerunt a nativitate Isaac, usque ad nativitatem Ruben, nam anno 60. Isaac nati sunt Iacob, et Esau, Gn. 35. Esau vero anno quadragesimo etatis sue uxores duas accepit, Gn. 26. et per consequens Iacob tunc quadragenarius fuit, qui cito post de voluntate parentum ivit ab Laban avunculum suum Gn. 27. ubi completis, 7. annis sue servitutis accepit Liam uxorem, huius primogenitus fuit Ruben, et sic Iacob videtur fuisse 48. annorum, vel circiter in nativitate Ruben, igitur a nativitate Isaac usque ad nativitatem Ruben fluxerunt anni centum octo, vel circiter, quibus subtractis de numero annorum supraposito remanent anni mille. 270. qui faciunt 30. generationes, et amplius, nam homines illius temporis iam generabant existentes, 40. annorum, et minoris temporis, hoc etiam patet per genealogiam salvatoris Mat. 1. ubi ab Abraham qui genuit Isaac usque ad transmigrationem Babylonis ponuntur generationes 28 et tamen omittuntur ibi tres generationes regum Iuda, ut probat Ier. In hom. et etiam sub nomine Booz ponuntur ibi tres generationes pro una, ut ibidem ostensum fuit, et iterum a transmigratione Babylonis usque ad tempus Cambysis, sub quo contigit historia Iudith, fluxerunt anni 68. ut patet ex predictis, qui bene faciunt duas generationes, et sic patet quod iste Ruben ad quem resolvitur genealogia Iudith non fuit Ruben patriarcha filius Iacob. Propter quod dicendum quod fuit alius eiusdem nominis de tribu Simeon ad quem resolvitur genealogia Iudith eo quod fuit in illa tribu vir notabilis.
marg.| .6. Qui dedisti etc.  defensionem alienigenarum id est in defensionem sui ab alienigenis. Et accipitur {1581} hic defensio pro occisione Sichimitarum pro violenta oppressione Dine filie Iacob, in qua quidem occisione Simeon fuit principalis, Genes. 34. Potest etiam ibi accipi defensio proprie ; quia Gentiles de aliis civitatibus propinquis non fuerunt ausi persequi Iacob, et filios eius recedentes, territi a Deo, et ex facto Simeon, et fratrum suorum, Genes. 35.
Numérotation du verset Idt. 9,ad litteram 
marg.| .1. Qui zelaverunt, etc. Hoc videtur falsum : nam Iacob reprehendit illud factum, tanquam malum, Genes. 34. et similiter Genes. 49.d. Simeon, et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia etc. ut expositum fuit ibidem. Dicendum quod in facto illo duo fuerunt, scilicet zelus ulciscendi stuprum, et illud fuit licitum, et iustum : quia non habebant iudicem qui vellet factum punire, cuius autor erat princeps civitatis, et populus eius fautor, et sic loquitur hic Iudith. Aliud quod fuit ibi : fuit modus ulciscendi, qui fuit malus, et proditorius, inquantum filii Iacob fregerunt pactum habitum cum Sichimitis, et sic reprehendit illud Iacob.
marg.| .2. Tu enim. In creatione mundi.
marg.| .3. Et illa post. Non sic intelligendo, quod sit prius, et posterius in cogitatione Dei, que mensuratur nunc eternitatis : sed in rebus factis, quarum alie sunt posteriores aliis.
marg.| .4. Respice castra. Hic allegatur secundum ex ultione divina factum, quod est submersio Egyptiorum, cum dicitur : Respice oculo tuo iustitie.
marg.| .5. Castra Assyriorum. Ipsa puniendo.
marg.| .6. Sicut tunc castra. Ex. 14. Respiciens Dominus super castra Egyptiorum per columnam ignis, et nubis interfecit exercitum eorum, etc.
marg.| .7. Et tenebre fatigaverunt. Ex. 14.e. Erat nubes tenebrosa ex parte Egyptiorum, et illuminans noctem ex parte Hebreorum, impediens Egyptios, ne possent accedere ad Hebreos.
marg.| .8. Tenuit pedes eorum Abyssus, et aque operuerunt id est maris fundus in eorum submersione.
marg.| .9. Et in contis id est fustibus ad pugnandum dispositis.
marg.| .10. Et nesciunt, quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio id est ab antiquis temporibus, sicut patet de Amalec contra filios Israel pugnante, Ex. 17. et de Og rege Basan, et Sehon Amorrheorum, Numeri 21. et de regibus contra Iosue pugnantibus ; Iosue 10. Et in pluribus aliis locis.
prol.| {1582}
marg.| .11. Erige brachium tuum. Hic ponitur tertium a Iudith allegatum scilicet destructio divini cultus, cuius observatio erat conveniens Deo. Ideo dicit : Erige brachium tuum id est potentiam tuam.
marg.| .12. Sicut ab initio id est ab exitu filiorum Israel de Egypto, ut predictum est.
marg.| .13. Et allide virtutem eorum in id est prosterne.
marg.| .14. Qui promittunt se violare sancta tua. Sic enim promiserant Nabuchodonosor regi, ut ipse solus nominaretur Deus in terra, ut dictum est supra cap. 3.
marg.| .15. Fac Domine, ut gladio proprio eius superbia id est caput Holophernis, de cuius potestate totus exercitus gloriabatur, et videtur hic prophetice loqui ; quia sic factum fuit postea, ut videbitur 13. cap.
marg.| .16. Capiatur laqueo id est sic capiatur in aspectu mee pulchritudinis, quod fiam ei sic familiaris, quod possim eum iugulare.
marg.| .17. Et percuties eum ex labiis charitatis id est ex verbis meis dulcibus, et amorem pretendentibus. Ad intellectum huius, et etiam sequentium sciendum quod dicunt aliqui, quod in Iudith duo fuerunt, scilicet affectio magna ad liberandum populum de manu Holophernis, et istud fuit licitum, et sanctum. Et aliud quod ex hac affectione secutum est, scilicet executio huius affectionis, in qua petivit, et fecit, et dixit aliqua illicita : et sic petivit ardorem libidinis excitari in Holopherne, et ad hoc ornavit se, et plura mendacia dixit in sequentibus Holopherni, et suis satellitibus. Propter primum tamen commendatur in Scriptura, et oratio eius fuit exaudita, et pulchritudo eius divinitus augmentata, sicut Ex. 1. Obstetrices commendantur de bona affectione quam habuerunt ad servandum pueros Hebr. non autem de mendacio, quod consequenter ad hoc dixerunt se excusando. alii vero dicunt, quod non peccavit in oratione predicta, nec in sui compositione, nec etiam in verbis, que videntur mendacia in sequentibus. Dicunt enim, quod Iudith aliud intendebat, aliud previdebat, intendebat enim se sic fieri gratam Holopherni, ut cum eo posset esse familiariter ad eius interitum perpetrandum, quod erat licitum, et bonum, cum esset Dei adversarius, ut patet ex precedentibus, sed previdebat amorem illicitum Holophernis circa se ; non tamen debebat propter hoc bonum predictum dimittere, sicut nec Deus dimittit peccatorem punire, licet prevideat ipsum ex hoc deteriorari, sicut patet de Pharaone quem previdebat ex flagellis indurari. Sed hoc non videtur bene dictum ; nam eadem est intentio finis, et eorum que sunt ad finem, quando apprehenduntur , ut ad finem ordinata, sicut mobile eodem motu monetur in medium, et terminum. Iudith autem {1583} intendebat mortem Holophernis, tanquam finem intentum, ad quem tendebat pertingere per privatam familiaritatem cum ipso, et hanc familiaritatem adipisci per ardorem concupiscentie Holophernis in ipsam. unde dicebat    : Capiatur laqueo. propter quod super hoc cadebat intentio Iudith, cum esset de mediis ad finem intentum ordinatis. Et ideo concupiscentia Holophernis fuit peccatum, ut ipsi dicunt, et per consequens peccatum mortale, et cum sit tale de genere, oportet consequenter concedere , quod petitio Iudith quantum ad hoc, et eius ornatus fuerit mortale peccatum , licet minus grave quam peccatum Holophernis, propter affectionem adiunctam de populi liberatione. Sed quia hoc nullo modo consonat ei quod infra dicitur c. seq. quod eius compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat, et ideo dominus hanc in illa pulchritudinem ampliavit. Ideo per aliam viam potest dici quod non fuit intentio Iudith Holophernem allicere ad aliquod peccatum, sed intendebat sic apparere gratiosa coram ipso, quod vellet eam uxorem habere, quod non erat illicitum Holopherni, quamvis Iudith nullo modo vellet sibi in coniugium copulari ; sed per hoc intendebat cum ipso talem familiaritatem habere, quod posset ipsum interficere. Nec talis interfectio insidiosa peccatum erat ; nam in bello iusto licitum est insidiis uti, sicut patet Iosue 8. ubi de precepto Domini Iosue posuit insidias post urbem Hai. bellum autem filiorum Israel contra Holophernem {1584} erat iustissimum ; quia intendebat totaliter destruere cultum divinum, ut patet ex supradictis, de verbis autem Iudith utrum debeat excusari a mendacio, dicetur infra in loco suo.
Numérotation du verset Idt. 9,ad litteram 
marg.| .1. Da mihi in animo constantiam, ut contemnam. Hic consequenter Iudith petit constantiam sibi dari. nam invadere tantum tyrannum , et per mulierem, videbatur valde magnum. Ideo dicit ; Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum, et virtutem eius, ut evertam illum id est ut non timeam, nec horream occidere illum.
marg.| .2. Erit enim hoc memoriale nominis. Cum hoc non poterit imputari virtuti humane, sed divine.
marg.| .3. Non enim in multitudine est virtus tua domine. quia solo nutu potes subvertere omnia.
marg.| .4. Nec superbi ab initio. nam angelos superbientes deiecit de celo.
marg.| .5. Deus celorum, creator. Per hoc intelliguntur omnes alie creature.
marg.| .6. Exaudi me miseram. Afflictionem enim, et miseriam sui populi reputabat suam.
marg.| .7. Et de tua misericordia presumentem id est confidentem ultra modum muliebrem.
marg.| .8. Memento domine testamenti tui id est si pro nobis non parcis, saltem parcas pro tuo cultu, qui viget in nobis.
marg.| .9. Omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus, et non. Per factum sic mirabile, quod non potest fieri, nisi tua virtute.
Numérotation du verset Idt. 9,moraliter 
marg.| marg.| {1579} .1. Quibus abscedentibus etc. Per hoc ostenditur quod ecclesia tribulationis {1580}tempore debet Deum devotius exorare, et ieiuniis, et asperitatibus penitentie se magis solito coram Deo humiliare, ut eius auxilium impetretur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_9)

Notes :