Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset Idt. 11,1 

Tunc Holophernis dixit ei : Equo animo esto et noli pavere in corde tuo, quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi.
Numérotation du verset Idt. 11,2 

Populus autem tuus si non contempsisset me, non elevassem1 lanceam meam super eum2.
1 elevassem Rusch , levassem Clementina ] allevassem Weber |
2 eum ΩSM Rusch Clementina ] illum Weber |
Numérotation du verset Idt. 11,3 

Nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos ?
Numérotation du verset Idt. 11,4 

Et dixit illi Iudith : Sume verba ancille tue, quoniam si secutus fueris verba ancille tue perfectam rem faciet Dominus tecum.
Numérotation du verset Idt. 11,5 

Vivit enim Nabuchodonosor rex terre et vivit virtus eius que est in te ad correptionem omnium animarum errantium, quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestie agri obtemperant illi.
Numérotation du verset Idt. 11,6 

Nuntiatur enim animi tui industria3 universis gentibus et indicatum est omni seculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis predicatur.
3 animi tui – industria ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 11,7 

Nec hoc latet quod locutus est Achior, nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire.
Numérotation du verset Idt. 11,8 

Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis.
Numérotation du verset Idt. 11,9 

Et quoniam sciunt se offendisse
Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est.
Numérotation du verset Idt. 11,10 

Insuper etiam fames invasit eos
et ab ariditate aque
iam inter mortuos computantur.
Numérotation du verset Idt. 11,11 

Denique hoc ordinant, ut interficiant pecora sua et bibant sanguinem eorum4
4 bibant - sanguinem eorum Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 11,12 

et sancta Domini sui que precepit Deus non contingi in frumento, vino et oleo hec cogitaverunt impendere et volunt consumere que nec manibus deberent contingere, ergo quoniam hec faciunt, certum est quod in perditione dabuntur.
Numérotation du verset Idt. 11,13 

Quia5 ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis
5 Quia] Quod Weber
et misit me Dominus hec ipsa nuntiare tibi.
Numérotation du verset Idt. 11,14 

Ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et adorabo6 Deum
6 adorabo] orabo Weber
Numérotation du verset Idt. 11,15 

et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te,
Numérotation du verset Idt. 11,16 

quoniam hec mihi dicta sunt per providentiam Dei
Numérotation du verset Idt. 11,17 

et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi.
Numérotation du verset Idt. 11,18 

Placuerunt autem omnia verba hec coram Holopherne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum :
Numérotation du verset Idt. 11,19 

Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine et in sensu verborum.
Numérotation du verset Idt. 11,20 

Et dixit ad illam Holophernis : Bene fecit Deus qui misit te ante populum, ut des
illum tu in manibus nostris
Numérotation du verset Idt. 11,21 

et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra.

Capitulum 11

Numérotation du verset Idt. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {1589} .1. Tunc Holophernes. Hic consequenter Holophernes decipitur Iudith affatu, quam primo consolatur dicens : Equo animo. Et subditur ratio.
marg.| .2. Quoniam ego. Ipse dicebat falsum : quia sicut dicitur supra 3. cap. quantumcumque homines sibi subiecti erant, tamen ferocitatem pectoris eius mitigare non poterant, quin eis inferret multa mala. Secundo Iudith interrogatur, cum dicitur ; Nunc autem. Et patet.
marg.| .3. Sume verba. Hic consequenter Iudith respondet ad interrogata. ubi primo ponitur eius responsio. Secundo responsionis approbatio, ibi ; Placuerunt autem. Circa primum Iudith, ut fallat fallacem, et illudat illusorem, primo magnificat eius potentiam. Secundo approbat eius sententiam, ibi ; Nec hoc latet. Tertio allegat divinam providentiam, ibi ; Quod ego ancilla. Circa primum dicit ; Sume verba. Non solum aure corporis, sed et mentis.
marg.| .4. Quoniam si. Eis assentiendo, et secundum ea faciendo.
marg.| .5. Perfectam rem id est te faciet pertingere ad intentum.
marg.| .6. Vivit id est sicut verum est, quod Nabuchodonosor vivit, et tu similiter ; ita vera sunt que sequuntur, nec est hoc iuramentum, ut dicunt aliqui ; quia non excusaretur Iudith a iuramento falso, quod est peccatum mortale, sed est simplex assertio falsi, ad fallendum fallacem, ut dictum est.
marg.| .7. Nuntiatur enim animi tui industria id est prudentia bellica que bene est in malis hominibus, et in hoc dicit verum ; nam Holophernes erat famosus in armis.
marg.| .8. Et indicatum est omni seculo id est multis valde, et est hic hyperbole.
marg.| .9. Quoniam tu solus bonus, et potens es in omni regno eius, etc id est valde excellens in regis militibus, et hec bonitas est aliquando in malis hominibus ; nam sicut dicitur 5. Metaphys. Bonum ad mala transferimus, sicut dicitur bonus latro, qui vias accommodas adinvenit ad faciendum latrocinia.
marg.| .10. Et disciplina tua. Qua subiecisti multas gentes Nabuchodonosor regi.
marg.| .11. Omnibus provinciis predicatur id est multis provinciis.
marg.| .12. Nec hoc latet. Hic consequenter approbat Holophernis sententiam {1590} de Achior, quantum ad hoc quod debeat occidi cum filiis Israel propter offensam Dei contra eos. Et patet littera usque ibi :
marg.| .13. Ut mandaverit per prophetas suos, etc. Hoc apparet esse falsum ad litteram ; nam sic Iudith contra mandatum Dei scienter fecisset impediendo traditionem civitatis Holopherni, sup. 8 capitulo
marg.| .14. In super etiam fames, etc. Hec erant vera saltem in parte magna.
marg.| .15. Denique hoc ordinavit. Nota quod non sequitur hic ut videtur quod dicit ; quia per sanguinem, et sanctorum pollutionem intellexit civitatis traditionem quam conceperant priori die complevisse, et sic quantum in eis erat, sanguinem bibissent occisorum et sancta polluissent, quia ipsi fuissent crapulati, qui velit inspiciat ; cum omnis actio eius ex virtute pendebat, que non dicit falsum, vel facit, sed virtualiter oculos falsorum verbis, et per sententiam veritatis intrinsecam claudit, et eruit, ne veritatem considerent. Et sic videtur hic metaphorice, vel rhetorice loqui quod patet. Quomodo enim posset homo sanguinem bibere : quia si crudum sumeret moreretur, et adhuc non videtur posse extinguere sitim, si decoqueret, non valeret potationi. Sed adversarii ideo, ut dixi, in mysterio verborum fuerunt decepti, eo quod non considerabant huius rei impossibilitatem, etc. Et superiora qui vellet considerare, forte inveniret quod nullum vitium quantumcumque minimum fecisset, vel in aliquo defectuosa posset iudicari. Hoc videtur etiam esse falsum ; quia bibere sanguinem erat eis maxime prohibitum.
marg.| .16. Et sancta. Non vocantur hic sancta vasa consecrata ad sacrificandum Domino, seu oblationes, et sacrificia, ut dicunt aliqui : nam talia non erant, nec fiebant extra Hierusalem. Sed sancta dicuntur hic primitie, et decime que debebantur sacerdotibus, et Levitis : in necessitate tamen poterant comedi ab aliis, sicut David, et viri eius comederunt panes propositionis, et de voluntate summi sacerdotis, ut habetur 1. Regum 21. Et ideo Iudith videtur hic simpliciter falsum dixisse cum subditur ; Et volunt consumere quod nec manibus deberent contingere. Et si sancta intelligantur hic vasa sacra, similiter falsum dicit ; quia non erant in Bethulia.
marg.| .17. Quod ego. Hic consequenter ad suum propositum allegat divinam providentiam dicens.
marg.| .18. Et me misit Dominus. Quod enim venit ad liberationem populi, fuit a Domino ; sed quod ad hoc dixit mendacia, non fuit ab eo, sed a muliebri malitia. Non enim indiget Deus mendaciis hominum ad perficiendum opera sua.
prol.| { 1591 }
Numérotation du verset Idt. 11,ad litteram 
marg.| .1. Placuerunt autem. Hic consequenter ponitur responsionis Iudith approbatio : et primo, verbo : secundo, facto. cap. 12. Circa primum dicitur : Placuerunt autem, etc. Quia pretendebant Holopherni, et eius exercitui prospera.
marg.| .2. Et dicebant alter. Mirantes eius pulchritudinem, et sapientiam .
prol.| {1592}
marg.| .3. Non est talis mulier, etc. Ex hoc videbantur innuere, quod esset aptissima coniungi suo principi vinculo matrimonii, et hoc idem videntur sonare verba Holophernis, que sequuntur.
marg.| .4. Si fecerit mihi, etc. Per hoc enim quod consentiebat colere Deum Iudith, videtur quod eam cogitabat accipere in coniugem. unde et subditur :
marg.| .5. Et tu in domo, etc. Sicut Holophernes erat maior post regem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_11)

Notes :