Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Idt. 16,1 

Tunc cantavit
canticum hoc Domino Iudith
dicens :
Numérotation du verset Idt. 16,2 

Incipite Domino in tympanis
cantate Deo in cymbalis
modulamini illi psalmum novum.
Exultate1
1 Exultate Ω Rusch ] Exaltate Weber
et invocate
nomen eius.
Numérotation du verset Idt. 16,3 

Dominus conterens bella,
Dominus nomen est illi.
Numérotation du verset Idt. 16,4 

Qui posuit castra sua
in medio populi sui,
ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
Numérotation du verset Idt. 16,5 

Venit Assur
ex montibus
ab aquilone
in multitudine fortitudinis sue
cuius multitudo
obturavit
torrentes
et equi eorum
cooperuerunt valles.
Numérotation du verset Idt. 16,6 

Dixit se incensurum
fines meos
et iuvenes meos occisurum gladio,
infantes meos dare in predam
et virgines
in captivitatem.
Numérotation du verset Idt. 16,7 

Dominus autem
omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus femine
et confudit eum.
Numérotation du verset Idt. 16,8 

Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus,
nec filii Titan percusserunt eum
nec excelsi gigantes imposuerunt se illi, sed Iudith
filia Merari
in specie
faciei sue
dissolvit eum.
Numérotation du verset Idt. 16,9 

Exuit enim se vestimenta viduitatis
et induit se vestimenta letitie
in exultatione filiorum Israel.
Numérotation du verset Idt. 16,10 

Unxit faciem suam
unguento
colligavit cincinnos suos mitra
ad decipiendum illum.
Numérotation du verset Idt. 16,11 

Sandalia eius rapuerunt oculos eius,
pulchritudo
eius captivam fecit animam
eius, amputavit pugione cervicem eius.
Numérotation du verset Idt. 16,12 

Horruerunt Perse
constantiam eius et Medi
audaciam
eius.
Numérotation du verset Idt. 16,13 

Tunc ululaverunt
castra Assyriorum,
quando apparuerunt humiles mei
arescentes in siti.
Numérotation du verset Idt. 16,14 

Filii puellarum
compunxerunt eos
et sicut pueros
fugientes occiderunt eos
perierunt in prelio a facie Domini mei.
Numérotation du verset Idt. 16,15 

Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus
Deo nostro.
Numérotation du verset Idt. 16,16 

Adonai Domine, magnus es tu
et preclarus in virtute et quem superare nemo potest.
Numérotation du verset Idt. 16,17 

Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti
et facta sunt,
misisti spiritum tuum
et creata sunt et non est qui resistat voci tue.
Numérotation du verset Idt. 16,18 

Montes
a fundamentis
movebuntur
cum aquis,
petre
sicut cera liquescent ante faciem tuam.
Numérotation du verset Idt. 16,19 

Qui autem timent te,
magni erunt
apud te per2 omnia.
2 per Ω Rusch Clementina ] pre Weber
Numérotation du verset Idt. 16,20 

Ve genti insurgenti super genus meum,
Dominus enim omnipotens
vindicabit in eis,
in die iudicii
visitabit illos.
Numérotation du verset Idt. 16,21 

Dabit enim ignem et vermes
in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
Numérotation du verset Idt. 16,22 

Et factum est post hec,
omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem
adorare Dominum et mox ut purificati sunt,
obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas.
Numérotation du verset Idt. 16,23 

Porro Iudith
universa vasa bellica Holophernis,
que dedit illi populus
et canopeum3 quod ipsa sustulerat in anathema
3 canopeum Ω Rusch ] conopeum Weber
oblivionis.
Numérotation du verset Idt. 16,24 

Erat autem populus iocundus
secundum faciem sanctorum
et per tres menses
gaudium huius victorie celebratum est cum Iudith.
Numérotation du verset Idt. 16,25 

Post dies autem illos,
unusquisque rediit in sua
et Iudith magna facta est in Bethulia
et preclarior erat universe terre Israel.
Numérotation du verset Idt. 16,26 

Erat etiam virtuti castitatis adiuncta,
ita ut non cognosceret virum
omnibus diebus vite sue, ex quo defunctus est Manasses vir eius.
Numérotation du verset Idt. 16,27 

Erat autem diebus festis
procedens cum gloria magna.
Numérotation du verset Idt. 16,28 

Mansit
autem in domo
viri sui
annos centum quinque
et dimisit abram
suam liberam
et defuncta est
ac sepulta cum viro suo in Bethuliam.
Numérotation du verset Idt. 16,29 

Luxitque illam omnis populus diebus septem.
Numérotation du verset Idt. 16,30 

In omni autem spatio vite eius non fuit qui perturbaret Israel
et post mortem
eius annis multis.
Numérotation du verset Idt. 16,31 

Dies autem victorie huius festivitatem ab Hebreis
in numero dierum sanctorum accipitur4 et colitur a Iudeis
4 accipitur Ω Rusch Clementina ] accepit Weber
ex illo tempore
usque in presentem diem.
Explicit liber Iudith.

Capitulum 16

Numérotation du verset Idt. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {1603} .1. Tunc cantavit. Adversarii deiectione et fidelis populi liberatione descripta, hic consequenter ponitur ratione predictorum laudatio divina. Et dividitur in tres partes, quia primo ponitur ipsius Iudith de cantatio, secundo populi et ipsius oblatio, ibi :   Et   factum   est post hec. tertio Iudith felix consummatio, ibi :   Et Iudith magni. Canticum vero Iudith in duas partes dividitur, nam primo ponitur excitatio mentis, secundo ratio laudis, ibi :   Venit Assur. Circa primum dicit Iudith excitans se et alios ad divinam laudem.
marg.| .2. Incipite. Varia namque instrumenta musicalia et etiam harmonie mentem excitant ad diversa. Alique enim harmonie excitant ad audaciam, quibus utuntur homines in bellis, et alique ad lasciviam quibus utuntur in choreis, et alique ad devotionem, quibus utuntur in officiis ecclesiasticis, et hoc modo dixit Iudith. In  cipite   . Est autem instrumentum musicum tympanum quo mulieres utebantur, et hoc modo Maria soror Mosi sumpsit tympanum ad excitandum se et alias mulieres ad Deum laudandum dicendo : « Cantemus Domino » etc. (Ex. 15)
marg.| .3. Modulamini. propter novam materiam laudandi Deum.
marg.| .4. Exultate. corde.
prol.| {1604}
marg.| .5. Et invocate nomen eius. corde.
marg.| .6. Dominus conterens. contra suum populum excitata, ut patet in Pharaone Ex. 17. et in Amalec Ex. 17. et in regibus Chananeorum, lib. Iosue quasi per totum.
marg.| .7. Qui posuit castra sua id est Angelorum custodiam, unde Gn. 32. dixit Iacob de angelis sibi obviantibus. Castra Dei sunt hec.
marg.| .8. Venit Assur. Hic consequenter ponitur ratio laudis, et primo ex adversariorum deiectione, cum dicitur. Venit Assur, etc id est princeps militie et exercitus Assyriorum.
marg.| .9. In multitudine fortitudinis sue. totaliter confidens.
marg.| .10. Cuius multitudo obturavit torrentes. id est siccavit ex potu animalium et hominum.
marg.| .11. Dixit se incensurum fines meos id est terram Iudee.
marg.| .12. Et iuvenes meos. populi mei.
marg.| .13. Occisurum gladio. De hoc enim et aliis malis Holophernes se iactavit, sed non adimplevit. ideo sequitur :
marg.| .14. Dominus autem omnipotens. cui nullus potest resistere.
marg.| .15. Nocuit eum. occidendo eum per manum femine, quod fuit valde confusibile, ut dictum est supra c. 14.
marg.| .16. Non enim cecidit, etc. Holophernes.
prol.| { 1605 }
Numérotation du verset Idt. 16,ad litteram 
marg.| .1. A iuvenibus. qui solent facere probitates.
marg.| .2. Nec filii Titan percusserunt eum id est gigantis, et ponitur hic singulare pro plurali id est gigantum, sicut Ex. 8.f. “Venit musca gravissima id est multitudo.
marg.| .3. Sed Iudith filia Merari. dissolvit eum per ardorem concupiscentie in eam per modum superius dictum 9 capitulo et 10.
marg.| .4. Exuit enim. sicut dictum est supra in principio 10c.
marg.| .5. Et induit se vestimento letitie id est quo utebatur marito suo vivente.
marg.| .6. In exultatione filiorum Israel. quasi dicat, non fecit hoc ad dissolutionem, sed ad populi sui liberationem.
marg.| .7. Unxit faciem suam unguento. id est lachryma arboris aromatice, que facit ad decorem vultus, et suavem odorem.
marg.| .8. Colligavit cincinnos suos mitra id est capillorum suorum floccellos ad decipiendum illum, non quod intenderet inducere eum ad mortale peccatum, sed ut desideraret eam habere uxorum, et per hoc Iudith haberet ad eum familiarem accessum, per quem eum occidere posset, ut dictum est supra c. 9. et 10.
marg.| .9. Sandalia eius rapuerunt oculos eius. Quia per respectum intravit concupiscentia animum. Cetera patent ex supradictis.
marg.| .10. Horruerunt Perse constantiam eius. Quia nullus erat in eis qui auderet se sibi opponere ad certamen singulare.
marg.| .11. Tunc ululaverunt castra Assyriorum. Hic secundo resumitur ratio divine laudis ex filiorum Israel exultatione, cum dicitur. Tunc ululaverunt castra Assyriorum. ut habetur supra in fi. cap. 14.
marg.| .12. Quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti. Venientes {1606}super Assyrios armati.
marg.| .13. Perierunt in prelio a facie, etc. quasi d<icat> Hec victoria soli Deo est attribuenda.
marg.| .14. Hymnum novum cantemus. Hic tertio sumitur ratio divine laudis ex eius virtute et magnificentia cum dicitur.
marg.| .15. Adonai domine. Duo sunt nomina idem significantia, primum Hebraicum, secundum Latinum, et fit hec duplicatio ad maiorem expressionem dominationis divine.
marg.| .16. Et preclarus in virtute tua. Quia “lucem habitat in accessibilem” (1Tim.)
marg.| .17. Montes a fundamentis movebuntur cum aquis. imminente adventu tuo ad iudicium.
marg.| .18. Petre sicut cera liquescent. per ignem conflagrationis precedentem adventum iudicis.
marg.| .19. Qui autem timent te, magni erunt, etc. Quia tecum erunt in gloria.
marg.| .20. Ve insurgenti super genus meum. In iuste.
marg.| .21. Dominus enim omnipotens vindicabit in eis. In ferendo penam eternam. ideo subditur :
marg.| .22. Ut urantur et sentiant usque in sempiternum. Sicut prophetavit Esaias in fine libri sui.
marg.| .23. Et factum est post hec. Hic consequenter describitur ipsius Iudith et populi oblatio, et primo populi, cum dicitur.
marg.| .24. Omnis populus post victoriam venit in Hierusalem adorare dominum. reddendo sibi gratias de tanto beneficio.
marg.| .25. Et mox ut purificati sunt. aqua lustrationis secundum formam que habetur Nm. 19
marg.| .26. Obtulerunt omnes holocausta, et vota et repromissiones suas id est sacrificia totaliter incensa ad honorem divinum, secundo ponitur oblatio Iudith, cum dicitur.
Numérotation du verset Idt. 16,ad litteram 
marg.| marg.| { 1607 } .1. Porro Iudith, etc.  obtulit in anathema scilicet sacerdotibus, ut de cetero nullus uteretur eis, sed servarentur in loco cultus divini ad memoriam beneficii divini.
marg.| .2. Erat autem, etc. Hoc additur ad ostendendum, quod hec iucunditas non erat dissolutionis, sed magis devotionis. Cetera patent.
marg.| .3. Et Iudith magna facta est. Hec est ultima pars huius libri, in qua ponitur ipsius Iudith felix consummatio , cum dicitur :   Et Iudith magna facta est. (alias magnificata) in bonis spiritualibus et temporalibus.
marg.| .4. Et preclarior erat. In vita et fama.
prol.| {1608}
marg.| .5. Universe terre Israel scilicet mulieribus.
marg.| .6. Erat etiam virtuti id est constantie qua deiecerat Holophernem.
marg.| .7. Castitas adiuncta scilicet vidualis, ideo subditur :   Ita ut non cognosceret virum, etc.
marg.| .8. Erat autem diebus festis, etc id est in decenti apparatu et bonorum comitiva. Cetera patent usque ibi :
marg.| .9. In omni. Hoc additur ad ostendendum, quod bonum pacis in populo redundavit per longum tempus ex meritis ipsius.
marg.| .10. Dies autem victorie huius festivitatis. Colitur ad laudem Dei, cuius virtute facta fuit hoc victoria. Cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Idt. 16,moraliter 
marg.| marg.| {1603} .1. Tunc cantavit. Gratiarum actio de suo processu ad populi {1604}sui liberationem per Holophernis interfectionem, per quod significatur quod ecclesia de beneficiis sibi collatis a Domino debet ei reddere gratiarum actionem.
Numérotation du verset Idt. 16,moraliter 
marg.| marg.| {1607} .1. Porro Iudith universa vasa etc.  obtulit id est Deo dedicavit. Dicitur enim anathema ab ana-, quod est sursum, et -thesisquod est positio. Nam illa que Deo dedicabantur, ab usu hominum {1608}separabantur. Per hoc autem docemur attribuere Deo victoriam cum de mundo, carne, vel diabolo triumphamus Prime Corinthiorum 15.g.a “Deo autem gratias ago qui dedit nobis victoriam per Iesum Christum dominum nostrum : cui est honor et gloria, in secula seculorum. Amen”.
a 1Cor. 15.
prol.|



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_16)

Notes :