Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Idt. 10,1 

Factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in1 quo iacuerat prostrata ad Dominum2.
1 in Ω Rusch Clementina ] om. Weber |
2 ad Dominum ΩS Rusch Clementina ] Domino Weber |
Numérotation du verset Idt. 10,2 

Vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium
et exuit se vestimentis viduitatis sue
Numérotation du verset Idt. 10,3 

et lavit
corpus suum
et unxit se myro optimo
et discriminavit crinem capitis sui
et imposuit mitram
super caput suum
et induit se vestimentis
iocunditatis sue
induitque sandalia pedibus suis
assumpsitque dexteraliola et lilia
et inaures et annulos
et omnibus ornamentis suis ornavit se.
Numérotation du verset Idt. 10,4 

Cui etiam Dominus
contulit splendorem,
quoniam omnis ista compositio non ex libidine,
sed ex virtute
pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
Numérotation du verset Idt. 10,5 

Imposuit itaque abre sue
ascopam vini et vas olei et polentam3 et lapaces4
3 polentam Ω Rusch Clementina ] polentum Amiatinus Weber (K), pulenta Weber |
4 lapaces ΩJM, lapates ] palatas Weber |
et panes et caseum
et profecta est.
Numérotation du verset Idt. 10,6 

Cumque venisset ad portas civitatis, invenerunt exspectantem Oziam et presbyteros civitatis.
Numérotation du verset Idt. 10,7 

Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius.
Numérotation du verset Idt. 10,8 

Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, et5 glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum.
5 et] ut Weber
Numérotation du verset Idt. 10,9 

Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 10,10 

Iudith vero orans Dominum, transiit per6 portas ipsa et abra eius.
6 per Ω Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,11 

Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum
et tenuerunt eam7
7 eam Ω Rusch Clementina ] illam Weber
dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ?
Numérotation du verset Idt. 10,12 

Que respondit : Filia sum Hebreorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depredationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
Numérotation du verset Idt. 10,13 

Hac de causa cogitavi mecum dicens : Vadam ad faciem principis Holophernis, ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat unus vir de exercitu eius.
Numérotation du verset Idt. 10,14 

Et cum audissent viri illi8 verba eius, considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam pulchritudinem eius mirabantur9 nimium10.
8 illi Ω Rusch Clementina ] om. Weber |
9 pulchritudinem eius – mirabantur Ω Rusch Clementina ] inv. Weber |
10 nimium] corr. nimiu cacogr. Rusch , nimis Weber |
Numérotation du verset Idt. 10,15 

Et dixerunt ad eam :
Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 10,16 

Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu eius, bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holophernis11 nuntiantes eam.
11 Holophernis] + et Weber
Numérotation du verset Idt. 10,17 

Cumque intrasset ante faciem eius, statim captus est in suis oculis Holophernis.
Numérotation du verset Idt. 10,18 

Dixeruntque ad eum satellites eius : Quis contemnat populum Hebreorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?
Numérotation du verset Idt. 10,19 

Videns itaque Iudith Holophernem12 sedentem in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosis intextum
12 Iudith Holophernem Ω Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,20 

et cum in faciem eius intendisset, adoravit eum,
prosternens se super terram et elevaverunt13 eam14 servi Holophernis iubente domino suo.
13 elevaverunt Rusch Clementina ] levaverunt Weber |
14 eam ΩSM Rusch Clementina ] illam Weber |

Capitulum 10

Numérotation du verset Idt. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2583} Factum est autem, etc. Postquam Iudith se munivit armis orationis, hic consequenter offert se periculo mortis. Et primo se preparat ornamento : Secundo sibi providet de alimento, ibi : Imposuit itaque. Tertio se tradit hostium cuneo, ibi : Factum est autem. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Factum est autem cum cessasset clamare ad dominum. oratione sua perfecta.
marg.| .2. Surrexit. de Dei adiutorio confisa.
prol.| {2.2584}
marg.| .3. Vocavit Abram suam id est ancillam libertam, et dicitur ab hac prepositione ab et ara are : nam antiquitus iuxta aram libertas servis donabatur.
marg.| .4. Et descendens. de loco orationis sue, qui erat in superioribus domus sue, ut dictum est supra 8 capitulo
marg.| .5. Abstulit a se cilicium id est vestimenta lugubria.
marg.| .6. Et lavit corpus. ut melius reciperet unguentum. Ideo subditur :
marg.| .7. Et unxit se myrto id est unguento ex myrrha pro magna parte composito.
marg.| .8. Et imposuit mitram id est cucufam, ad sui capitis ornamentum.
prol.| {2.2585}
Numérotation du verset Idt. 10,ad litteram 
marg.| .1. Et induit se vestimentis iucunditatis id est quibus utebatur ad iucunditatem viro suo vivente.
marg.| .2. In duitque sandalia pedibus id est calceamenta estivalia corium desuper non habentia.
marg.| .3. Assumpsitque dextraliola id est ornamenta dextre partis.
marg.| .4. Et lilia. Ornamenta sunt a capite dependentia ad modum lilii facta.
marg.| .5. Et inaures id est ornamenta aurium, quibus utuntur mulieres Orientales maxime.
marg.| .6. Et annulos. Qui sunt ornamenta digitorum.
marg.| .7. Et omnibus ornamentis. Hoc dicitur ad ostendendum, quod nihil omisit de contingentibus ad decentem ornatum.
marg.| .8. Cui etiam Dominus contulit splendorem. Augendo eius pulchritudinem.
marg.| .9. Quoniam omnis, etc. per modum precedentis capituli dictum.
marg.| .10. Imposuit. Hic consequenter sibi providet de alimento dicens :   Imposuit {2.2586}etc.   ascopam id est utrem, et est nomen Grecum, ἄσκός enim Grece, ‘uter’ est Latine.
marg.| .11. Et vas, etc. pro condimento potagii.
marg.| .12. Et polentam id est cibum de farina factum.
marg.| .13. Et lapates id est ficus siccas secundum Hug. De talibus enim cibis providit : quia nolebat uti cibis Gentilium lege Mosaica prohibitis.
marg.| .14. Cumque venissent ad portam civitatis. sicut dixerat eis Iudith supra in fine capit. 8.
marg.| .15. Nihil tamen interrogantes eam. Dixerat enim eis quod non scrutarentur suum consilium. Cetera patent.
marg.| .16. Factum est autem. Hic consequenter se tradit manibus hostium, cum dicitur : Factum est autem cum descenderet montem s. Bethulie.
marg.| .17. Circa ortum diei. ut videretur fugere populo civitatis ignorante : nam illa hora vigiles vadunt ad dormiendum, et sic fugientes habent tempus magis opportunum.
marg.| .18. Occurrerunt ei exploratores Assyriorum. Qui erant in circumitu civitatis, ne aliquis exiens posset effugere manus eorum.
prol.| {2.2587}
Numérotation du verset Idt. 10,ad litteram 
marg.| .1. Ideo ego. Hec autem verba Iudith, et sequentia nituntur aliqui verificare duplici via. Una est per conditionalem subintellectam, ut sit sensus, quod Hebrei sint in tali dispositione positi, quod tradantur Holopherni, et eius exercitui, nisi cito veniat eis auxilium a Deo. Alia est, ut eius verba mystice, seu prophetice intelligantur de spoliatione, et destructione Iudeorum, que futura erant tempore Titi per exercitum Romanorum. Sed prima via non videtur conveniens : nam seq. cap. Iudith affirmat divinum auxilium ab Hebreis sublatum, et quod per divinam providentiam missa erat ad hoc nuntiandum. Similiter nec secunda. Nam Iudith non videtur loqui prophetice de tempore tam longinquo : sed magis historice loqui de casu Heb. imminenti de propinquo. Item quia preter sensum mysticum, et figurativum oportet habere aliquem sensum litteralem verum : quia quod nihil est, non potest aliquid figurare. Nec Holophernes turpiter deiectus ab Heb. potest convenienter dici figura Titi victoriose Iudeos debellantis, et captivantis : nam figura, et figuratum, inquantum huiusmodi correspondent. Propter quod salvo meliori iudicio videtur mihi, quod hec verba Iudith, et sequentia saltem in pluribus sunt mendacia conficta ad liberationem populi Deum colentis, et ad deiectionem superbi cultum divinum destruere intendentis : et tale mendacium est officiosum, et per consequens non est mortale peccatum, sed veniale tantum, a quo non oportet excusare Iudith : quia nec Apostoli longe perfectiores, et maxime post receptionem Spiritus Sancti, non dicuntur immunes a peccato veniali. 1. Ioan. 1.d. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Et Galat. 2. dicit Paulus de Petro, quod erat vere reprehensibilis, scilicet in modo observandi legalia.
marg.| .2. Et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, etc. Hoc verificari non potest ad litteram, nec verificatio videtur conveniens in sensu mystico, ut predictum est.
marg.| .3. Et eris gratissima in corde eius, etc. Sciebant enim quod erat luxuriosus.
marg.| .4. Cumque intrasset. Postquam descripta est superius Hebreorum persecutio, hic consequenter ponitur persequentis deiectio. Et primo {2.2588}quantum ad eius mentem. Secundo quantum ad eius vitam corporalem, in medio cap. 12. Et factum est quarto die. Prima in duas. Nam Holophernes primo capitur in Iudith aspectu. Secundo decipitur in eius affatu, 11. cap. Circa primum dicitur : Cumque intrasset scilicet Iudith.
marg.| .5. Ante faciem eius scilicet Holophernis.
marg.| .6. Statim captus est in suis oculis Holophernes, etc id est accensus immoderata concupiscentia eius, verumtamen si concupierit eam pro concubitu fornicario tantum, vel coniugali secundum intentionem Iudith, ut dictum est sup. cap. 9. non habetur clare : nam littera sequens aliquando pro uno sensu, aliquando pro altero videtur sonare, prout in sequentibus apparebit. Quicquid tamen fuerit ex parte Holophernis, intentio Iudith in orando, et se ornando fuit bona, ut dictum est supra excusando eam a peccato mortali. In mendaciis vero sequentibus non oportet eam excusare a peccato veniali, sicut si aliquis querit placere mulieri propter bonum, si illa exardescat in eius concupiscentiam, non propter hoc eius bona intentio deterioratur, pro quibus tamen non commendatur in Scriptura, sed pro affectione bona ad populi sui liberationem, et adversarii divini cultus deiectionem, multum in Scriptura commendatur, sicut dictum est supra de obstetricibus Hebreorum, capitul. nono.
marg.| .7. Ut non. habendis ad libitum.
marg.| .8. Merito pugnare. Nam pulchritudo mulieris magis allicit, quam aurum, et argentum.
marg.| .9. Videns itaque Iudith Holophernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et bysso, et auro, et smaragdo, etc id est in cathedra supra quam appensum erat conopeum, ad magnificentiam sedis, et decorem. Est autem conopeum cortina inferius rotunda, et tendens superius in acutum, ideo dicitur conopeum a cono, in quo superius terminatur, secundum alios vero dicitur a Conopo Egypti oppido, in quo primo fuit inventum.
marg.| .10. Adoravit eum prosternens se super terram, et elevaverunt eam servi Holophernis, etc. Adoratione dulie, propter reverentiam magnitudinis, et potestatis sue, que a Deo erat, quamvis Holophernes abuteretur, sicut homines mali communiter abutuntur gratiis a Domino sibi datis.
Numérotation du verset Idt. 10,moraliter 
marg.| marg.| {2.2583} .1. Factum est autem, etc. Hic post orationem ecclesie describitur eius ornatus, quo sponso suo debeat placere, cum dicitur.
marg.| .6. Et lavit corpus suum. Quod est congregatio fidelium aquis contritionis et devotionis.
marg.| .7. Et unxit se myrto optimo id est unguento de myrrha optima facto, per quod significatur virtus castitatis, eo quod conservat carnem{2.2584}a putrefactione luxurie et dissolutionis.
marg.| Et discriminavit crimen capitis sui. Caput ecclesie Christus est : et eius crines sunt ecclesie ministri, qui debent adherere capiti, et esse discriminati id est per ordines debite distincti, et officiis suis intenti.
marg.| .8. Et imposuit mitram super caput suum. Attribuendo Christo quicquid est in ea virtutis et boni.
prol.| {2.2585}
Numérotation du verset Idt. 10,moraliter 
marg.| .1. Et induit se vestimentis iucunditatis sue. Virtutibus sanctis, que disponunt ad iucunditatem patrie celestis. Rom. 13.d. Induamur arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus.
marg.| .2. In duitque sandalia pedibus suis. Affectiones suas sacris meditationibus muniendo.
marg.| .3. Assumpsitque dextraliola. Sponsum suum dulciter amplexando.
marg.| .4. Lilia. Gestus, et motus castissimos observando.
marg.| .5. In aures. Eius verba devote audiendo.
marg.| .6. Et annulos. Eius mandata operibus adimplendo. Nam annuli sunt ornamenta digitorum, quibus manualiter operamur.
marg.| .7. Et omnibus ornamentis suis ornavit se. Hoc additur, quia nihil est omittendum {2.2586}de spiritualibus ornamentis.
marg.| .8. Cui etiam Dominus contulit splendorem id est spiritualem decorem, qui a solo Deo datur.
marg.| .10. Imposuit itaque Abre, etc. Per hoc designatur, quod Ecclesia non incorporat sibi aliquid de doctrina perversa.
marg.| .16. Factum est autem cum descenderet de montem etc. Littera sequens aliqua mendacia, et adulatoria videtur continere secundum sensum litteralem : sicut dictum fuit in expositione litterali. Sensus autem mysticus litterali contrarius non videtur bene conveniens scilicet ut per perniciosa significentur virtuosa, propter quod talem modum exponendi mystice in precedentibus evitavi, et ex eadem causa transeo usque ad 13. cap.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_10)

Notes :