Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Idt. 13,1 

Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Vagao1 ostia cubiculi et abiit.
1 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 13,2 

Erant autem omnes fatigati a vino
Numérotation du verset Idt. 13,3 

eratque Iudith sola in cubiculo2.
2 cubiculo] corr. , cucbiculo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,4 

Porro Holophernes3 iacebat in lecto,
3 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
nimia ebrietate sopitus.
Numérotation du verset Idt. 13,5 

Dixitque Iudith
puelle sue
ut staret foris4
4 foris ΩSJ Rusch Clementina ] foras Weber
ante cubiculum et observaret.
Numérotation du verset Idt. 13,6 

Stetitque Iudith
ante lectum, orans cum lacrimis
et labiorum motu
in silentio
Numérotation du verset Idt. 13,7 

dicens : Confirma me,
Domine Deus Israel
et respice
in hac hora
ad opera manuum mearum, ut sicut promisisti, Hierusalem
civitatem tuam erigas
et hoc quod credens per te
posse fieri cogitavi
perficiam.
Numérotation du verset Idt. 13,8 

Et cum hec5 dixisset accessit ad columnam
5 cum hec Ω Rusch Clementina ] inv. Weber
que erat ad caput lectuli eius et pugionem eius
qui in ea ligatus pendebat exsolvit.
Numérotation du verset Idt. 13,9 

Cumque evaginasset illud, apprehendit comam capitis eius
et ait : Confirma me, Domine Deus Israel in hac hora.
Numérotation du verset Idt. 13,10 

Et percussit bis in cervicem eius
et abscidit caput eius
et
abstulit conopeum eius a columnis
et evolvit corpus eius truncum.
Numérotation du verset Idt. 13,11 

Et post pusillum exivit
et tradidit caput Holophernis ancille sue
et iussit ut mitteret illud in peram suam.
Numérotation du verset Idt. 13,12 

Et exierunt due
secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis.
Numérotation du verset Idt. 13,13 

Et dixit Iudith
a longe custodibus murorum :
Aperite
portas,
quoniam nobiscum
est Deus
qui fecit virtutem in Israel.
Numérotation du verset Idt. 13,14 

Et factum est cum audissent viri vocem
eius
vocaverunt presbyteros6 civitatis.
6 presbyteros] corr. , prespiteros cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,15 

Et occurrerunt7 ad eam omnes,
7 occurrerunt] concurrerunt Weber
a minimo
usque ad maximum,
quoniam speraverunt eam8 non esse venturam.
8 eam] + iam Weber
Numérotation du verset Idt. 13,16 

Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi,
illa autem ascendens in eminentiorem locum9
9 eminentiorem locum Ω Rusch Clementina ] eminentiori loco Weber
iussit fieri silentium.
Cumque omnes
tacuissent
Numérotation du verset Idt. 13,17 

dixit Iudith : Laudate Dominum Deum nostrum
qui non deseruit sperantes in se
Numérotation du verset Idt. 13,18 

et in me ancillam suam
adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel et interfecit in manu mea
hostem
populi sui in hac nocte.
Numérotation du verset Idt. 13,19 

Et proferens de pera caput Holophernis
ostendit illis dicens : Ecce caput
Holophernis principis militie Assyriorum et ecce canopeum10 illius
10 canopeum ΩSJ Rusch ] conopeum Weber
in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi et per manum femine percussit illum Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Idt. 13,20 

Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me Dominus ancillam suam11 coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua,
11 Dominus - ancillam suam ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
in evasione mea,
in liberatione vestra.
Numérotation du verset Idt. 13,21 

Confiteamur illi omnes,
quoniam bonus,
quoniam in seculum misericordia eius.
Numérotation du verset Idt. 13,22 

Universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redigit12 inimicos nostros.
12 redigit] redegit Weber
Numérotation du verset Idt. 13,23 

Porro Ozias princeps populi Israel dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso
pre omnibus mulieribus super terram.
Numérotation du verset Idt. 13,24 

Benedictus Dominus qui creavit celum et terram qui te direxit in vulnera13 capitis principis inimicorum nostrorum,
13 vulnera Ω Rusch Clementina ] vulnere Weber
Numérotation du verset Idt. 13,25 

quia hodie nomen tuum ita magnificavit,
ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in eternum, pro quibus non pepercisti anime tue propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruine ante conspectum Dei nostri.
Numérotation du verset Idt. 13,26 

Et dixit omnis populus : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 13,27 

Porro Achior vocatus venit et dixit ei Iudith14 : Deus Israel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte
14 Iudith ΩSJ Rusch Clementina ] om. Weber
in manu mea.
Numérotation du verset Idt. 13,28 

Et15 ut probes quia ita est, ecce caput Holophernis qui in contemptu superbie sue Deum Israel contempsit et tibi interitum minabatur dicens : Cum captus fuerit populus Israel gladio perforari precipiam latera tua.
15 Et ΩSJ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,29 

Videns autem Achior
caput Holophernis, angustiatus est16 pre pavore cecidit in faciem suam super terram et estuavit anima eius.
16 est] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,30 

Postea vero quam resumptio17 spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit :
17 resumptio ΩS Rusch Clementina ] resumpto Weber
Numérotation du verset Idt. 13,31 

Benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente que audierit nomen tuum, magnificabitur18 super te Deus Israel19.
18 magnificabitur Ω Rusch Clementina ] magnificabit Weber |
19 super te Deus Israel] Deum Israel super te Weber |

Capitulum 13

Numérotation du verset Idt. 13,ad litteram 
marg.| marg.| {1593} .1. Ut autem sero factum est. Premissa dispositione ad interfectionem Holophernis, hic consequenter describitur eius iugulatio, {1594} et secundo iugulationis manifestatio, ibi : Et dixit. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Festinaverunt servi id est tentoria, ut ibi requiescerent, et dormirent : nam omnes a vino fatigati erant, ut subditur postea.
marg.| .3. Et conclusit Vagao ostia cubiculi. Holopherne in lecto suo posito, et dormiente .
prol.| { 1595 }
Numérotation du verset Idt. 13,ad litteram 
marg.| .1. Dixitque Iudith puelle sue, ut. Ne forte aliquis superveniret. Exierat enim modicum de cubiculo Holophernis ad dicendum hoc ancille sue : nam ante erat sola in cubiculo, ut dicitur in littera.
marg.| .2. Confirma me Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum. nam in tali facto solet cor, et maxime mulieris expavescere.
marg.| .3. Ut sicut. Sicut enim per prophetas predixit eam propter peccata destruendam, ita etiam promisit per eos post penitentiam populi reedificandam ; ut patet in Esaia, Ieremia, Zacharia, et pluribus aliis prophetis.
marg.| .4. Et pugionem eius id est ensem, et dicitur a pungendo.
marg.| .5. Et percussit bis in cervicem eius id est in collum ad amputandum cervicem.
marg.| .6. Et evolvit corpus eius truncum id est de lecto voluit ad terram , ut habetur infra 14. ut cum quis intraret, statim videret eum decapitatum.
marg.| .7. Et exierunt due secundum consuetudinem suam. Quasi ad orationem, et propter hoc vigiles Assyriorum non fecerunt circa eas aliquam perscrutationem secundum mandatum Holophernis, qui dederat eis hanc libertatem, ut habetur cap. preced.
prol.| {1596}
marg.| .8. Et transierunt castra. Assyriorum libere propter dictam causam.
marg.| .9. Et gyrantes vallem venerunt etc. Ut venirent ad portam Bethulie a castris Assyriorum remotiorem.
marg.| .10. Et dixit Iudith a longe custodibus. Hic consequenter ponitur mortis Holophernis manifestatio, et primo populo fideli. secundo Achior Gentili , ibi ; Porro Achior vocatus venit. Prima in duas : nam primo ponitur dicta manifestatio. secundo Iudith benedictio ibi ; Universi autem adorantes. Prima adhuc in duas : nam primo fit manifestatio murorum custodibus. secundo aliis civibus, ibi : Illa autem ascendens. Circa primum dicitur, Et dixit Iudith a longe custodibus murorum. Iam enim sic erat elongata ab Assyriis, quod non poterat audiri ab eis.
marg.| .11. Aperite portas ; quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem. Per hoc autem insinuavit mortem Holophernis.
marg.| .12. Vocaverunt presbyteros civitatis. Ut honorificentius Iudith reciperetur.
marg.| .13. Quoniam sperabant eam iam non esse venturam. Spes proprie non est, nisi de bono ; hic autem accipitur de malo. Et ideo accipitur valde improprie, scilicet pro timore valde probabili, de morte eius violenta, atque ipsius retentione.
prol.| { 1597 }
Numérotation du verset Idt. 13,ad litteram 
marg.| .1. Congyraverunt. nam ex omni parte nitebantur sibi appropinquare.
marg.| .2. Illa autem etc. Hic consequenter manifestatur mors Holophernis civibus cum dicitur. Illa ascendens in eminentiorem locumut posset ab omnibus videri.
marg.| .3. Iussit fieri silentium. ut melius posset audiri, et incepit a divinis laudibus loqui dicens.
marg.| .4. Laudate dominum Deum nostrum, etc id est nos positos in tanta necessitate.
marg.| .5. Et in me id est per me instrumentaliter.
marg.| .6. Adimplevit, etc. promisit enim per prophetas, sicut patet in pluribus locis, populum Israel ab hostibus liberare, si tamen colerent eum vere.
marg.| .7. Et proferens. ad declarationem veritatis. Et ne aliqua suspicio oriretur, quod Holophernes seu aliquis alius tetigisset eam inhoneste, ideo subditur :
marg.| .8. Vivit id est sicut verum est quod ipse est vita per essentiam, ita verum est quod sequitur :
marg.| .9. Quoniam custodivit. Et patet littera. Et finaliter pro tantis beneficiis invitat omnes ad confessionem divine laudis, dicens.
marg.| .10. Confitemini illi omnes, etc.  Universi autem. Hic consequenter ponitur ipsius Iudith benedictio seu commendatio , et primo a plebe cum dicitur. Universi autem adorantessecundum ipsius Iudith verbum .
prol.| {1598}
marg.| .11. Dixerunt ad eam id est benedicendam te reddidit ab omnibus.
marg.| .12. Quia per te ad nihilum redegit. Mortuo namque principe reputabant exercitum eius iam periisse. Secundo benedicitur seu commendatur a principe, cum dicitur.
marg.| .13. Porro Ozias. et patet.
marg.| .14. Benedictus dominus, etc. Et per hoc intelliguntur alia corpora media, et creature in eis existentes.
marg.| .15. Qui te direxit. sua bonitate.
marg.| .16. In vulnera. quod est supra constantiam mulieris.
marg.| .17. Ut non recedat. quod videmus adimpletum, nam ad eius laudem per universalem ecclesiam recolitur hoc factum.
marg.| .18. Non pepercisti anime tue id est vite tue eam periculis exponendo.
marg.| .19. Porro Achior. Hic consequenter ultimo manifestatur mors Holophernis Achior Gentili cum dicitur. Porro Achior vocatus venit. Non enim consilium Hebreorum audebat ingredi nisi specialiter vocaretur , quia non erat adhuc incorporatus illi populo.
marg.| .20. Deus Israel, etc. ut habetur supra capitulo 5. Cetera patent ex dictis.
marg.| .21. Videns autem Achior caput Holophernis angustiatus id est pre nimia admiratione de tanto facto per manum femine.
marg.| .22. Cecidit in etc. Passiones enim vehementes et subite faciunt magnam transmutationem in corpore, et sic frequenter faciunt cadere.
marg.| .23. Et estuavit anima id est passa fuit exinanitionem.
prol.| { 1599 }
Numérotation du verset Idt. 13,ad litteram 
marg.| .1. Postea, transeunte dicta passione.
prol.| {1600}
marg.| .2. Procidit ad pedes etc. et reverentiam exhibendo.
marg.| .3. Benedicta tu a Deo tuo in omni. ab omnibus habitantibus in tabernaculo Hebreorum, et a Iacob descendentium.
prol.| {1593}Libri Iudith
prol.| Capitulum 13
Numérotation du verset Idt. 13,moraliter 
marg.| .1. Ut autem sero factum est. Sequitur :
marg.| Porro Holophernes iacebat in lecto nimia ebrietate etc. Per quam signatur illa ebrietas, de qua dicitur Apoc. 17.b. Vidi mulierem ebriam {1594} de sanguine sanctorum. Tyrannus enim qui membrum est diaboli, inebriatur de sanguine innocentum, aliquos realiter occidendo, et aliquos interpretative, scilicet bona, de quibus debent vivere violenter auferendo.
Numérotation du verset Idt. 13,moraliter 
marg.| marg.| { 1595 }† Et talem occidit Iudith id est Ecclesia, quando propter mala sua per excommunicationem separat eam a fidelium cetu. Et sicut in Holophernis occisione fuit bina percussio, sic in excommunicatione debet esse bina monitio. Potest autem{1596}aliter exponi, ut per Holophernem significetur Heresiarcha, qui ebrius est pestifera doctrina. de qua dicitur Deuter. 32 capitulo Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. et interpretatio consonat. Holophernes enim interpretatur infirmitas discessionis : talis enim infirmatur ex discessione a vera fide, et talis debet ab Ecclesia excommunicari.
Numérotation du verset Idt. 13,moraliter 
marg.| marg.| { 1597 } .19. Porro Achior. Per istum qui Gentilis erat populus gentium{1598}designatur, qui videns miracula predicationem fidei confirmantia reliquit cultum idololatrie, et adhesit firmiter fidei orthodoxe.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_13)

Notes :