Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset Idt. 4,1 

Tunc
audientes hec filii Israel
qui habitabant terram Iuda1
1 terram Iuda] in terra Iudee Weber
timuerunt valde a facie eius.
Numérotation du verset Idt. 4,2 

Tremor
etiam et horror
invasit sensus
eorum, ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini
quod fecerat ceteris civitatibus
et templis eorum2.
2 eorum ΩM Rusch ] earum Weber
Numérotation du verset Idt. 4,3 

Et miserunt
in omnem Samariam
per circuitum
usque Hiericho
et preoccupaverunt
omnes vertices montium
Numérotation du verset Idt. 4,4 

et muris circumdederunt
vicos suos
et congregaverunt frumenta in preparatione pugne.
Numérotation du verset Idt. 4,5 

Sacerdos etiam Eliachim
scripsit ad universos qui erant contra Hesdrelon que est contra faciem campi magni iuxta Dothaim3
3 Dot(h)aim Ω Rusch etc.] Dot(h)ain Clementina Weber etc.
et universis per quos transitus esse poterat,
Numérotation du verset Idt. 4,6 

ut obtinerent ascensus montium
per quos via esse poterat ad Hierusalem,
et4 illic custodirent ubi angustum
4 et Ω Rusch Clementina ] ut Weber
iter esse poterat inter montes.
Numérotation du verset Idt. 4,7 

Et fecerunt
filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
Numérotation du verset Idt. 4,8 

Et clamavit
omnis populus
ad Dominum instantia magna
et humiliaverunt
animas suas in ieiuniis et orationibus5 ipsi et mulieres eorum.
5 et orationibus Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 4,9 

Et induerunt se sacerdotes ciliciis
et infantes
prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini
operuerunt cilicio
Numérotation du verset Idt. 4,10 

Et
clamaverunt
ad Deum Israel
unianimiter,
ne darentur
in predam
infantes eorum
et uxores eorum in divisionem
et civitates eorum
in exterminium et sancta eorum
in pollutionem6
6 pollutionem Ω Rusch Clementina ] pollutionibus Weber
et fierent in opprobrium gentibus7.
7 et fierent in opprobrium gentibus Rusch ] et inproperium et obprobrium gentibus restituit cum LXX et antiq. vers. lat. Edmaior. , et fierent opprobrium gentibus Sixtina Clementina , om. Weber
Numérotation du verset Idt. 4,11 

Tunc Eliachim
sacerdos
Domini magnus
circuivit omnem Israel
allocutusque est eos
Numérotation du verset Idt. 4,12 

dicens : Scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras
si manentes
permanseritis
in ieiuniis
et orationibus in conspectu Domini.
Numérotation du verset Idt. 4,13 

Memores estote Moysi servi Domini
qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clipeis suis et in curribus suis et in equitibus suis, non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit.
Numérotation du verset Idt. 4,14 

Sic erunt
universi hostes Israel si perseveraveritis
in hoc opere quod8 cepistis.
8 quod] quo Weber
Numérotation du verset Idt. 4,15 

Ad hanc igitur exhortationem
eius deprecantes
Dominum permanebant
in conspectu Domini,
Numérotation du verset Idt. 4,16 

ita ut etiam hi
qui offerebant Domino holocausta9,
9 offerebant - Domino - holocausta] inv. Weber
precincti ciliciis, offerrent sacrificia Domino et erat cinis
super capita
eoruma.
0 Cf. Ios. 7, 16.
Numérotation du verset Idt. 4,17 

Et ex toto corde suo
omnes orabant Deum
ut visitaret populum suum Israel.

Capitulum 4

Numérotation du verset Idt. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {1559} .1. Tunc audientes. Postquam descripta est occasio persecutionis gentium plurium generaliter, hic consequenter ponitur occasio persequendi filios Israel specialiter, que fuit : quia filii Israel sicut ceteri eum non solum non receperunt, sed magis ad resistendum se preparaverunt. Et dividitur in duas partes : quia primo ponitur huius resistentie causa. Secundo summi sacerdotis circa resistentiam diligentia, ibi : Sacerdos etiam. Circa primum dicitur : Tunc autem scilicet ferocitates Holophernis.
marg.| .2. Qui habitabant. Illi enim qui redierant de captivitate Babylonica habitabant in Hierusalem et circa.
marg.| .3. Timuerunt. Propter magnitudinem et fortitudinem sui exercitus.
marg.| .4. Ne hoc. Plus enim timebant de destructione divini cultus, quam de propriis corporibus. Videtur tamen ea que dicuntur hic esse falsa ; quia Cambyses qui dicitur hic Nabuchodonosor ut predictum est, mandavit opus templi inchoatum dimitti, ut habetur 1. Esdre 4. ita quod templum non fuit reedificatum nisi usque ad appodiationem hominis super terram , usque ad secundum annum Darii in quo fuit opus resumptum, ut habetur 1. Esdre 5 et Aggei 1. capitulo quod fuit postea per quadraginta annos et amplius. Similiter civitas Hierusalem non fuit reedificata usque ad adventum Nehemie. quod fuit etiam postea : et ideo non videtur hoc verum quod dicitur de templo et civitate Hierusalem. Similiter 1. Esdre 4. dicitur quod filii Israel ad mandatum regis dimiserunt edificia templi. propter quod non videtur probabile, quod auderent eius exercitui resistere. propter quod {1560} Heb. non recipiunt hunc librum , nec habetur apud eos. Potest tamen ad hoc dici quod licet templum non esset reedificatum, nec etiam civitas Hierusalem  : tamen Iudei de captivitate Babylonica revertentes, erexerunt ibi altare holocausti ad immolandum Domino mane et vespere. fundaverunt etiam templum, et erexerunt murum super terram usque ad appodiationem hominis, ut habetur 1. Esd. 3. ex hoc vocatur hic templum Domini, eo quod fiebant ibi oblationes Deo celi. Similiter licet muri civitatis Hierusalem non essent reedificati, nec etiam edificia interius : communiter tamen erant ibi facta aliqua habitacula pro sacerdotibus et ministris et aliis volentibus ibi habitare ex devotione : et hoc vocatur Hierusalem . et licet populus reversus de Babylone cessasset edificare templum ad Cambysis regis mandatum  : tamen magis voluit se mortis exponere periculo, quam quod destrueretur divinus cultus ab eis resumptus. Et simile legitur in lib. Machab. de Natathia et filiis eius. qui licet vellent servire Antiocho regi, tamen sibi restiterunt, eo quod volebat destruere cultum Dei, et similiter Iosephus libro de Iudaico bello refert, quod populus habitans in Iudea magis elegit mori que quod in templo poneretur statua imperatoris Caii.
marg.| .5.  Et miserunt. Hic non accipitur Samaria pro civitate metropoli et locis sibi propinquis , in quibus habitabant Gentiles de regno Assyriorum , sed pro partibus remotis in regno decem tribuum, in quibus habitabant aliqui Iudei sicut dictum fuit supra 1. cap.
marg.| .6.  Et preoccupaverunt. ut facilius impedirent transitum adversariorum.
marg.| .7.  Et muris circumdederunt vicos id est loca immunita.
prol.| { 1561 }
Numérotation du verset Idt. 4,ad litteram 
marg.| .1. Et congregaverunt. Ut de ipsis vivere possent in obsidione, non enim habebant exercitum qui contra adversarios exire posset in campum.
marg.| .2. Sacerdos etiam. Hic consequenter describitur circa resistentiam hanc summi sacerdotis diligentia, et primo scripto, secundo verbo, ibi : Tunc Eliachim. Circa primum dicitur.Sacerdos etiam. Aliqui dicunt , quod isti fuit summus sacerdos, et successit Iesu filio Iosedec, sed hoc non potest stare cum precedentibus scilicet quod hec historia contigerit tempore Cambysis, ut communiter tenetur a doctoribus, quia Iesus filius Iosedec cum primis rediit de Babylone, ut habetur 1. Esd. 2. Et fuit summus sacerdos toto tempore Cambysis et usque ad tempus Darii, sub quo consummatum est secundum templum , ut patet Zacharie 3. Et ideo oportet dicere, quod iste Eliachim fuit idem cum dicto Iesu, et fuit binomius, sicut et multi alii, vel quod iste Eliachim fuit alius sacerdos sub summo sacerdote constitutus ad hec agenda, vel quod historia Iudith non contigit tempore Cambysis, sed per magnum tempus postea, et huic consonat quod ipse dicitur summus sacerdos inf. eo. capitulo Primum autem videtur melius, et magis consonum precedentibus.
marg.| .3. Scripsit ad universos. Ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Hierusalem, quia sicut dictum est supra, plus timebant de destructione cultus divini, quam de propriis corporibus.
marg.| .4. Et clamavit omnis populus. Fecit enim primo quod potuit secundum viam humanam ne tentaret Deum, et residuum quod facere, non poterat, Deo precibus commendabat.
marg.| .5. Et humiliaverunt animas suas, et non tantum corpora, nam {1562} sicut dicitur Eccl. 35 capitulo Oratio humiliantis se nubes penetrabit.
marg.| .6. In fantes prostraverunt contra faciem. Ut respiceret ad eorum innocentiam.
marg.| .7. Et altare Domini operuerunt cilicio. Sicut aliquando ostium ecclesie obstruitur spinis in signum afflictionis.
marg.| .8. Et uxores eorum in divisionem. per raptorum violentiam.
marg.| .9. Et sancta eorum id est loca divini cultus.
marg.| .10. In pollutionem. exercendo ibi per Gentiles idololatriam , sicut factum fuit postea tempore Antiochi illustris.
marg.| .11. Tunc Eliachim. Hic consequenter ponitur huius Eliachim diligentia verbo et facto, cum dicitur.
marg.| .12. Circumivit omnem Israel. ut ex presentia sua et verbo proprio magis excitaret populum, quam solo scripto.
marg.| .13. Scitote, quoniam exaudiet. nam oratio que est pia pro se et perseverant, semper exauditur.
marg.| .14. Memores estote. hec historia habetur Exodi. 17. cap. ubi dicitur : Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel : sin autem paululum remisisset, superabat Amalech, subditur ibidem. Et factum est. ut non lassarentur manus eius usque ad occasum solis : fugavitque Iosue Amalech et popolum eius in ore gladii. Cetera patent usque ibi :
marg.| .15. Offerebant Domino holocausta. et hoc exterius in signum afflictionis et humiliationis. Sacrificium autem ecclesie quod est Eucharistia, non est licitum offerre nisi in debitis vestimentis propter reverentiam sacramenti  : sacrificium vero veteris legis quod erat tantum figurale, non erat tante reverentie. Cetera patent.
Numérotation du verset Idt. 4,moraliter 
marg.| marg.| {1559} .1. Tunc. Per quos significantur boni catholici, qui magis timent de bonis spiritualibus amittendis quam de corporalibus seu {1560}de temporalibus, ideo subditur :
marg.| Tremor etiam. ideo sequitur :
marg.| .6. Et preoccupaverunt. Per quos significantur angeli et viri sancti ad quorum refugiunt auxilium.
marg.| .7.  Et muris. muniendo se clausuris virtutum.
prol.| { 1561 }
Numérotation du verset Idt. 4,moraliter 
marg.| .1. Et congregaverunt frumenta id est Christi et apostolorum verba, que multum valent contra demonum iacula. Prov. 30.a. Omnis sermo Domini ignitus clypeus est sperantibus in se.
marg.| .2. Sacerdos etiam. Prelatus enim debet roborare subditos in hac pugna scriptis, et verbis, etiam aliis modis, ideo subditur postea.
prol.| {1562}
marg.| .11. Sacerdos Domini magnus, etc. et subditur effectus cum dicitur.
marg.| Ad hanc igitur exhortationem. Nam per orationem devotam demones debellantur. Unde dicit Ioannes os aureum. Quis non hostem orando devicit ? Orationibus Danielis visa panduntur, sopiuntur flamme, fere hebetescunt, cadunt hostes, inimici vincuntur. Quanto enim purior frequentiorque fuerit celebrata oratio, tanto celerius erit de hoste vindicta.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_4)

Notes :