Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Idt. 8,1 

Et factum est cum audisset hec verba1 Iudith
1 verba Ω ΩFS Rusch Clementina ] om. Weber
vidua que erat filia Merari
filii Idox2, filii Ioseph, filii Ozie, filii Elai, filii Iamnor3, filii Gedeon, filii4 Raphoim5, filii Achitob, filii Melchie, filii Enam, filii Nathanie6, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben
2 Idox Rusch Weber ] Ador ΩS, def . ΩF |
3 Iamnor] Iamor ΩS, def . ΩF |
4 filii] om. F |
5 Raphoim ΩS Rusch ] Raphoin Weber |
6 Nathanie] Mathanie ΩF S |
Numérotation du verset Idt. 8,2 

et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis ordeacee7,
7 ordeacee ΩFSJ Rusch ] ordeariae ΩM hordiarie Weber
Numérotation du verset Idt. 8,3 

instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit estus super caput eius et mortuus est in Bethulia civitate sua8 et sepultus est illic cum patribus suis.
8 Bethulia…sua Ω ΩF F Rusch Clementina ] Bethuliam civitatem suam Weber
Numérotation du verset Idt. 8,4 

Erat autem Iudith relicta9* vidua eius10* iam annis tribus et mensibus sex.
9 relicta ΩFS ] + eius Rusch Weber |
10 eius ΩFS ] om. Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,5 

Et in superioribus domus sue
cubiculum secretum sibi fecit 11*,
11 cubiculum... fecit ΩF S ] fecit sibi secretum cubiculum Rusch Weber
in quo cum puellis suis clausa morabatur
Numérotation du verset Idt. 8,6 

et habens super lumbos suos cilicium
ieiunabat omnibus diebus vite sue preter sabbata et neomenias12 et festa domus Israel.
12 neomenias Ω ΩFS Rusch Clementina ] neomenia Weber
Numérotation du verset Idt. 8,7 

Erat autem eleganti aspectu nimis
cui vir suus
reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac13 possessiones armentis boum
13 ac ΩS Rusch Weber ] et ΩF
et gregibus ovium plenas.
Numérotation du verset Idt. 8,8 

Et hec erat in14 omnibus
14 hec erat ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber | in S Σ Φ ΩF S Ed1455 Rusch ] + eo Weber
famosissima, quoniam timebat Dominum valde,
nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Numérotation du verset Idt. 8,9 

Hec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Cambri et Charmi15*.
15 Cambri et Charmi ΩF (Carmi) ΩS ] Chabri et Charmi Ω Rusch Clementina , Chabri et Charmin Weber
Numérotation du verset Idt. 8,10 

Et venerunt ad illam et dixit illis : Quid16* est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit adiutorium vobis17* ?
16 Quid ΩFS ] Quod Ed1455 Rusch Weber |
17 adiutorium vobis ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,11 

Et qui estis vos qui temptatis Dominum ?
Numérotation du verset Idt. 8,12 

Non est iste sermo
qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat.
Numérotation du verset Idt. 8,13 

Posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrio vestro18* diem constituistis19 ei.
18 arbitrio vestro ΩFS ] arbitrium vestrum Rusch Weber |
19 constituistis] constituisti ΩF |
Numérotation du verset Idt. 8,14 

Sed quia patiens est Dominus
in hoc ipso peniteamus20 et indulgentiam eius cum21* lacrimis postulemus,
20 peniteamus Ω ΩFS Rusch Clementina ] peniteamur Weber |
21 cum ΩF S ] fusis Rusch Clementina , om.Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,15 

non enim quasi homo sic Deus22* comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
22 sic Deus ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,16 

Et ideo humiliemus illi23
23 illi ΩS Rusch Weber] om. ΩF
animas nostras
et in24 spiritu contrito et humiliato servientes25* illi
24 in] om. Weber (A K) |
25 contrito et humiliato servientes] coniec., contrito et humilitate servientes ΩF, contrito et humiliato serviamus ΩS (cf. Ps. 50, 19), constituti humiliato servientes Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,17 

et26* dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam
26 et ΩF S ] om. Rusch Weber
sic faciat nobiscum27* misericordiam suam28 et29* sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur,
27 nobiscum ΩFS Weber ] + cito Rusch |
28 misericordiam suam ΩS Rusch Weber ] inv. F |
29 et ΩFS ] ut Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,18 

quoniam non sumus secuti30 peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt31 Deum suum et adoraverunt deos alienos,
30 secuti sumus ΩF S ] inv. Rusch Weber |
31 dereliquerunt ΩS Rusch Weber ] deliquerunt ΩF ( cacogr. ) |
Numérotation du verset Idt. 8,19 

pro quo scelere32* dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus preter ipsum.
32 quo scelere ΩFS Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,20 

Exspectemus humiles consolationem eius
et exquiret
sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quecumque insurgunt contra nos et faciet33 illas sine honore Dominus Deus noster.
33 faciet ΩS Rusch Weber ] faciant ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,21 

Et nunc fratres,
quoniam vos qui34 estis presbyteri in populo Dei35*
34 qui ΩFS Rusch Weber] om. Clementina |
35 Dei ΩFS Weber ] + et Rusch Clementina |
ex vobis pendet anima illorum,
ad eloquium vestrum36
36 ad eloquium vestrum ΩFS (nostrum) Rusch Clementina ] alloquio vestro Weber
corda illorum37* erigite ut memores sint
37 illorum ΩF S Grima ( Toulouse, BM, 402, f. 1ra : Synodal de Pamiers, 1326-1336 c.) ] eorum Rusch Weber
quia temptati sunt
patres nostri,
ut probarentur si vere colerent Deum suum.
Numérotation du verset Idt. 8,22 

Memores esse debent quomodo38 pater noster Abraham temptatus est39
38 quomodo ΩS Rusch Weber ] quoniam ΩF |
39 temptatus est ΩS Rusch Weber ] inv. F |
et per multas tribulationes probatus amicus Dei40* effectus est.
40 amicus Dei ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,23 

Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
Numérotation du verset Idt. 8,24 

Illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini
et impatientiam suam et41 improperium42 murmurationis sue contra Dominum protulerunt,
41 impatientiam suam et ΩFSJ Rusch Clementina ] patientia sua Weber |
42 improperium ΩS Rusch Weber ] + suum ΩS |
Numérotation du verset Idt. 8,25 

exterminati sunt ab exterminatore
et a serpentibus
perierunt.
Numérotation du verset Idt. 8,26 

Et nos ergo non ulciscamur nos
pro his que patimur,
Numérotation du verset Idt. 8,27 

sed reputantes peccatis nostris
hec ipsa supplicia minora esse43
43 supplicia - minora - esse ΩMFS Rusch Clementina ] inv. Weber
flagella Domini, quasi44 servi Domini45* qui corripimur ad emendationem et46 non ad perditionem nostram evenisse credamus.
44 quasi ΩS Rusch Weber ] quia ΩF |
45 Domini ΩFS ] servi Rusch Weber |
46 et ΩMFS Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,28 

Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia que locuta es, vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Numérotation du verset Idt. 8,29 

Nunc ergo ora pro nobis quoniam tu47* mulier sancta es et timens Deum48.
47 tu ΩF S ] om. Rusch Weber |
48 Deum ΩFSRusch Clementina ] Dominum Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,30 

Et dixit illis Iudith :
Sicut quod loqui potui49* Dei esse cognoscitis,
49 loqui potui ΩFS Weber ] inv. Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,31 

ita quod facere disposui,
probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus50*.
50 consilium meum - Deus ΩFS Weber ] inv. Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,32 

Stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus51 populum suum Israel.
51 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,33 

Vos autem nolo ut52 scrutemini
52 ut Ω ΩF S Rusch Clementina ] om. Weber
actum meum et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 8,34 

Et dixit ad eam Ozias princeps Iudee : Vade in pace et Dominus53
53 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF
sit tecum in ultione inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.

Capitulum 8

Numérotation du verset Idt. 8,ad litteram 
marg.| marg.| {1573} .1. Et factum est. Postquam descripta est filiorum Israel persecutio, hic consequenter describitur eorum liberatio, que facta est per manum Iudith que interfecit Holophernem. Et ideo sic proceditur, quia primo ponitur ipsius Iudith multiplex virtus. Secundo Holophernis casus, c. 10 ibi : Cumque intrasset. Tertio fuga sui exercitus, c. 14. prima dividitur in tres, quia primo Iudith inducit populum ad spem divine miserationis. Secundo se munit armis orationis. c. 9. Tertio se exponit periculo mortis, c. 10 prima in duas, quia primo describitur eius conversatio {1574} virtuosa. Secundo eius locutio gratiosa, ibi : Hec itaque cum audisset. Circa primum premittitur eius linea parentalis, cum dicitur.
marg.| .2. Que erat filia Merari, filii Idox. quod facit ad commendationem Iudith, nam isti fuerunt nobiles genere, et moribus nobiliores, a quibus Iudith, non degeneravit, sed in melius profecit. secundo subditur status eius coniugalis, cum dicitur.
marg.| .3. Et vir eius fuit Manasses. Tertio status vidualis, cum dicitur.
marg.| .4. Erat autem Iudith. Ex quo patet eius continentia, quia cum adhuc esset satis iuvenis, transire tamen noluit ad secunda vota.
marg.| .5. Et in superioribus domus sue. ut sic aspectus hominum, et colloquia melius declinaret, et liberius orationi vacaret.
prol.| { 1575 }
Numérotation du verset Idt. 8,ad litteram 
marg.| .1. Et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vite sue. Ad repressionem concupiscentie carnalis, parcitas enim victus, et asperitas vestitus, sunt custodes castitatis.
marg.| .2. Erat autem eleganti aspectu. Ex hoc patet virtus sue castitatis, quia nec pulchritudo corporis, nec copia divitiarum que sunt fomenta libidinis, pertraxerunt eam ad secundas nuptias. Cetera patent.
marg.| .3. Hec itaque. Hic consequenter ponitur eius locutio gratiosa, Et primo ponitur huius locutionis actus. Secundo ipsius effectus, ibi : Et dixerunt illi. Circa primum verbo suo redarguitur dicta conventio, que primo repetitur, cum dicitur. Hec itaque. Secundo pro sacerdotibus mittitur cum dicitur, Misit ad presbyterosquod autem non ivit ad eos, non fuit ex defectu humilitatis, sed ex zelo castitatis, et honestatis vidualis, quo refugiebat per vicos discurrere, et in palam coram hominibus apparere.
marg.| .4. Quod est hoc verbum. Ex hoc videtur, quod non erat ibi : quia loquitur de eo quasi de absente, verum tamen supervenit antequam inde recederent sacerdotes, ut patet inf. eo. c. potest etiam dici quod a principio fuit ibi : verumtamen Iudith direxit sermonem ad sacerdotes, quasi magis culpabiles, nam ex illo consensu sequebatur destructio divini cultus {1576} ut statim dicetur, pro quo sacerdotes debebant zelare plus, quam principes.
marg.| .5. Et qui estis. Ad intellectum huius sciendum quod ex captione illius civitatis patebat via ad Hierusalem, et per consequens destructio divini cultus, propter quod debebant civitatem illam quamdiu possent, defendere, etiam in maxima afflictione, nisi super hoc haberent mandatum Domini per verbum prophete, sicut Ieremias consulebat Sedechie redditionem civitatis regi Babylonis. Sic autem non erat in proposito, propter quod peccaverunt prefigentes redditionis terminum. Sic autem dicatur, quod Christiani aliquando sine peccato sic prefigunt terminum redditionis alicuius castri Saracenis. Dicendum quod non est simile, nam ex hoc non sequitur generalis cessatio sacrificii ecclesie quod offerri potest ubique, sacrificium vero veteris legis offerri non poterat extra Hierusalem, nisi ex speciali dispensatione divina, sicut legitur Elias in monte Carmeli sacrificasse. 3. Re. 18.g. propter quod in profixione predicta erat quedam tentatio divina inquantum volebant per hoc experiri effectum auxilii divini, ideo subdit. Non est iste sermo qui misericordiam provocet.
marg.| .6.  Sed quia patiens dominus est. Hic secundo verbum Iudith inducit ad penitentiam salutarem allegando primo Dei patientiam, cum dicitur. Sed quia patiens dominus est, etc.
prol.| { 1577 }
Numérotation du verset Idt. 8,ad litteram 
marg.| .1. Non enim quasi homo sic Deus comminabitur. Quod homo comminatur statim implere conatur inquantum potest, Deus autem aliquando comminatur quod inferre non intendit, sicut Ione 3.b. dicitur, Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, quod tamen Deus non intendebat facere, quia previdebat penitentiam Ninivitarum ex qua parceret eis. Et hoc est, quia tales comminationes proferuntur non secundum ordinem divine prescientie que immutabilis est, sed secundum exigentiam demeritorum, que est mutabilis, et sic fuit in Ninivitis.
marg.| .2. Et ideo humiliemus illi animas nostras. et non tantum corpora.
marg.| .3. Ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum. Confidebat enim Iudith, quod ex humiliatione populi negotium verteretur in oppositum, sicut dictum est de liberatione Ninivitarum. Et huius confidentie causa subditur, cum dicitur.
marg.| .4. Quoniam non sumus secuti peccata patrum etc.  qui dereliquerunt Deum. per multiplicem idololatriam, ut patet 4. Reg. et 2. Par. A reditu vero captivitatis Babylonice non legitur populus Israel idololatrasse, nisi aliqui pauci tempore Antiochi Epiphanis, et ad hoc inducti timore mortis.
marg.| .5. Et nunc fratres quoniam. Hic consequenter Iudith inducit populum ad confidentiam, et hoc per sacerdotes, qui erant populi doctores. Ideo dicit.
marg.| .6. Ex vobis pendet anima illorum. quantum ad firmitatem in bono.
marg.| .7. Corda eorum erigite, ut memores. Ad confidendum de divina virtute.
marg.| .8. Ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur id est ut eorum patientia declaretur add meritum ipsorum, et exemplum aliorum, et inducit ad hoc exemplum Abraham, qui tentatus fuit in filii immolatione, et Isaac, qui ad eamdem immolationem se obtulit voluntarie ut declaratum {1578} fuit Gn. 22. et Iacob qui fugiens persecutionem Esau init in Mesopotamiam Syrie.
marg.| .9. Illi autem qui tentationes suas non susceperunt etc.  exterminati sunt ab exterminatore. Nm. 11. ubi dicitur quod ignis devoravit extremam partem castrorum propter murmur populi contra dominum.
marg.| .10. Et a serpentibus perierunt. Nu. 21.
marg.| .11. Et nos ergo non ulciscamur nos. retorquendo penas quas sustinemus in Deum, murmurando contra ipsum, hoc etiam dicit, quia forsitan, in populo erant aliqui tam mali, quod ex impatientia contra Deum volebant traditionem civitatis Bethulie, ut sic per consequens destrueretur divinus cultus in Hierusalem, quasi in ultionem contra Deum de penis, quas permittebat populo iudaico inferri.
marg.| .12. Sed reputantes, etc. quasi d<icat> reputare debemus quia peccata nostra maiorem exigunt penam, et per consequens quod sunt nobis inflicta ad tempus, ut per hoc castigati evadamus penam eternam. Ideo subditur :
marg.| .13. Quasi servi Domini qui corripimur ad emendationem. Sequitur :
marg.| .14. Et dixerunt. Hic ponitur locutionis Iudith gratiose affectus, nam ei consenserunt principes, et presbyteri tanquam manifeste veritatis, ideo dicitur, Et dixerunt etc. Nunc ergo. Ex verbis enim eius sanctis conceperunt gratiam Dei in ea esse, et eius orationem acceptabilem Deo fore, ideo respondit Iudith.
marg.| .15. Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis id est procedere ex eius bonitate.
marg.| .16. Ita quod facere disposui. Non accipitur probatio pro acceptione experimenti alicuius statim cognoscendi, quia postea sequitur : Nolo, ut scrutemini. sed accipitur hic probatio pro expectatione effectus futuri quasi d<icat> si sequatur effectus ad liberationem populi, per hoc videbitis quod illud quod cogitavi facere, ex Deo est. Ideo subditur :
prol.| { 1579 }
Numérotation du verset Idt. 8,ad litteram 
marg.| .1. Et usque dum renuntiem. effectum.
prol.| {1580}
marg.| .2. Nihil aliud fiat. ut Deus velit me dirigere.
marg.| .3. Vade in pace quasi d<icat> quod cogitasti facias, nolumus plus inquirere.
marg.| .4. Et revertentes. ad domos proprias.
Numérotation du verset Idt. 8,moraliter 
marg.| marg.| {1573}.1. Et factum est, etc.  Iudith. per quam significatur Ecclesia que tempore magne tribulationis vidua videtur, eo quod eius sponsus ab ignorantibus eam dicitur ad tempus deseruisse. {1574}ideo subditur :
marg.| .2. Filia Merari id est amaritudinis. Ecclesia nanque tribulationis tempore bene dicitur filia amaritudinis, sicut magnus peccator filius iniquitatis.
prol.| { 1575 }
Numérotation du verset Idt. 8,moraliter 
marg.| .2. Erat autem eleganti. Nam ecclesia non habet maculam neque rugam, ut dicitur Eph. 5. Cui vir suus reliquerat divitias multas. Christus enim ecclesie sponsus dedit ei dona Spiritus Sancti, que sunt valde pretiosa.
prol.| {1576}
marg.| .3. Hec itaque cum audisset, etc. Ecclesia namque reprobat condescensionem irrationabilem superioris pro querela irrationabili subditorum, et similiter querelas eorum, et hortatur superiores ad constantiam, et inferiores ad debitam patientiam, et presbyteros ad instructionem populi, et confortationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_8)

Notes :