Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Idt. 6,1 

Factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holophernes1 vehementer dixit ad Achior :
1 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
Numérotation du verset Idt. 6,2 

Quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor,
Numérotation du verset Idt. 6,3 

cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israel tecum perditione disperiet
Numérotation du verset Idt. 6,4 

et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universe terre tuncque gladius militie mee transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israel et non respirabis ultra donec extermineris cum illis.
Numérotation du verset Idt. 6,5 

Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te, si verba mea hec putas impleri non posse.
Numérotation du verset Idt. 6,6 

Ut autem noveris quia simul cum illis hec experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis,
ut dum dignas mei gladii penas exceperint ipse simul ultioni subiaceas.
Numérotation du verset Idt. 6,7 

Tunc Holophernes2 precepit servis suis
2 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
ut comprehenderent Achior,
ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum
in manu filiorum Israel.
Numérotation du verset Idt. 6,8 

Et accipientes eum servi Holophernis profecti sunt per campestria
sed cum appropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibulari3.
3 fundibulari ΩSM Rusch Clementina ] fundibalarii Weber
Numérotation du verset Idt. 6,9 

Illi autem divertentes a latere montis
ligaverunt Achior ad arborem in4 manibus et pedibus
4 in] om. Weber
et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum.
Numérotation du verset Idt. 6,10 

Porro filii Israel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes ad Bethuliam duxerunt5
5 ad Bethuliam – duxerunt ΩM Rusch ] inv. Weber
atque in medium6 populi illum statuentes percunctati7 sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
6 medium Ω Rusch Clementina ] medio Weber |
7 percunctati Ω Rusch Clementina ] percontati Weber |
Numérotation du verset Idt. 6,11 

In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon et Charmi qui et Gothoniel.
Numérotation du verset Idt. 6,12 

In medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia que locutus8 fuerat ab Holopherne interrogatus et qualiter populus Holophernis voluisset propter hoc verbum interficere eum
8 locutus] + ipse Weber
Numérotation du verset Idt. 6,13 

et9 quemadmodum ipse Holophernes10 iratus iusserit eum Israelitis hac de causa tradi, ut dum vinceret filios Israel, tunc et11 ipsum Achior diversis iubeat interire suppliciis12 propter hoc quod dixisset : Deus celi defensor eorum est.
9 et] om. Weber |
10 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber |
11 et Rusch Clementina ] etiam Weber |
12 interire suppliciis Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Idt. 6,14 

Cumque Achior universa13 hec14 exposuisset, omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unanimes15 preces suas Domino16 effuderunt
13 Achior universa Rusch Clementina ] inv. Weber |
14 hec Rusch Clementina ] om. Weber |
15 unanimes Rusch Edmaior. ] unianimes Weber |
16 Domino] Deo Weber |
Numérotation du verset Idt. 6,15 

dicentes : Domine Deus celi et terre,
intuere superbiam eorum17,
17 eorum ΩM Rusch Clementina ] illorum Weber
et respice ad nostram humilitatem
et faciem tuorum sanctorum attende
et ostende quoniam18 non derelinquis presumentes
18 quoniam Rusch Clementina ] quia Weber
de te
et presumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias.
Numérotation du verset Idt. 6,16 

Finito itaque fletu et per totam19 diem oratione populorum20 completa consolati sunt Achior
19 totam Rusch Clementina ] totum Weber |
20 oratione populorum ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Idt. 6,17 

dicentes :
Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem predicasti, ipse
tibi
hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis
tu interitum videas.
Numérotation du verset Idt. 6,18 

Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis,
sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris nobiscum21.
21 nobiscum Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 6,19 

Tunc Ozias, finito concilio22, suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam.
22 concilio Rusch ] consilio Weber
Numérotation du verset Idt. 6,20 

Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto ieiunio refecerunt.
Numérotation du verset Idt. 6,21 

Postea vero convocatus omnis populus23
23 populus] + et Weber
per totam noctem intra Ecclesiam oraverunt,
petentes auxilium a Deo Israel.

Capitulum 6

Numérotation du verset Idt. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {1567} Factum est. Hic consequenter describitur indignatio Holophernis, et primo verbis iniuriosis, secundo factis ibi : Tunc Holophernes Circa primum patet littera usque ibi :
marg.| .1. Tuncque gladius militie. Ex quo videtur, quod intendebat eum interficere pluribus plagis, et cruciatibus, ut exprimitur inf. eo. c. Tunc et ipsum Achior diversis iubebat interire suppliciis, ideo non dicit militis, sed militie, quia intendebat eum militum ludibrio exponere.
marg.| .2. Porro autem si prophetiam tuam veram existimas. Non fuit mirum si Achior tunc timuit, tum quia inter eos erat, sicut agnus inter lupos, tum licet quia firmiter teneret Deum Hebreos posse defendere, tamen non sciebat si eum offendissent, vel non, propter quod hoc inquirere consuluerat. Cetera patent.
marg.| .3. Tunc Holophernes. Hic consequenter ostenditur eius indignatio factis, {1568} et primo Achior Heb. tradendo, secundo eos crudeliter invadendo, sicut dixerat indignatus, secunda incipit cap. 7. Prima dividitur intres, quia primo describitur Achior traditio, secundo traditi disquisitio, ibi : porro filii Israel, tertio disquisiti consolatio, ibi : Cumque universa prima pars patet usque ibi :
marg.| .4. Exierunt contra eos fundibularii. et dicuntur a funda, et bala Grece, quod est proiectio Latine, quia cum funda proiiciunt lapides quorum ictus graves sunt, maxime quando descendunt a superiori parte.
marg.| .5. Illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus. volentes se expedire de Achior, cum tali tamen securitate, quod non posset manus Hebreorum effugere.
marg.| .6. Porro filii Israel descendentes de Bethulia. Hic consequenter describitur traditi disquisitio, cum subditur :
marg.| .7. In medium populi. Mirabantur enim de tali ligatione ipsius, tanquam de re insolita.
Numérotation du verset Idt. 6,ad litteram 
marg.| marg.| { 1569 } .1. In diebus illis. Hoc interponitur, quia coram eis principaliter adductus fuit Achior, et subditur Achior responsio, cum dicitur, Dixit Achior omnia. Et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Propter hoc, etc.  Deus. Non enim credebant Dei celi providentiam ad hec inferiora se extendere, ut predictum est, nec per consequens eius defensionem.
marg.| .3. Cumque Achior universa. Hic consequenter describitur interrogati, vel disquisiti consolatio, et primo per orationem devotam, cum dicitur.
marg.| .4. Omnis populus cecidit in faciem. Humiliter, et devote deprecantes, ut Deus liberaret eos cum ipso Achior de manibus Holophernis.
marg.| .5.  Respice ad nostram humilitatem. Quia non confidimus de nostris meritis, vel virtute, sed de tua bonitate.
marg.| .6.  Et faciem sanctorum tuorum attende scilicet Abraham, Isaac, Iacob, et aliorum sanctorum patrum, ut eorum meritis liberemur.
marg.| .7. Oratione populorum completa. In fine orationis divinitus confortati, Nam melior est finis orationis, quam principium. Eccl. 7.b.
marg.| .8. Deus patrum nostrorum etc.  virtutem predicasti. Assyriis nuntiando.
marg.| .9. Ipse. remunerator.
marg.| .10. Tibi hanc dabit vicissitudinem etc. hoc dixerunt confidentes de divino auxilio.
marg.| .11.  Cum vero. Hic secundo consolantur Achior, et cum ipsis {1570} habitationem liberam offerendo dicentes, Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis id est nos liberaverit de manibus Holophernis.
marg.| .12.  Sit et tecum Deus etc id est accipias ritum, et legem nostram, vel non accipias, non enim Gentiles tenebantur ad legem Mosaicam, sed sufficiebat eis ad salutem credere unum Deum remuneratorem bonorum, secundum consilium voluntatis sue, secundum quod dicitur He. 11.b. Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, et inquirentibus se remunerator sit et in hoc articuli fidei implicite continentur, talis autem erat Achior, quamvis esset Gentilis, ut satis patet ex dictis.
marg.| .13.  Tunc Ozias inito consilio. Hic tertio consolantur Achior, cenam ei honorabilem faciendo, cum dicitur, Tunc Ozias qui princeps erat populi. ut predictum est.
marg.| .14.  Suscepit eum in domum suam. Que erat honorabilior ceteris.
marg.| .15. Et vocatis omnibus presbyteris. Ut cena esset magis honorabilis.
marg.| .16.  Refecerunt scilicet Achor, et seipsos ad nature sustentationem.
marg.| .17.  Postea vero convocatus omnis populus. a sacerdotibus .
marg.| .18. In tra ecclesiam oraverunt. Licet enim esset unicum templum in Hierusalem, in quo licitum erat offerri sacrificium, tamen in singulis civitatibus erant synagoge, in quibus conveniebat populus ad orandum, et audiendum Dei verbum.
prol.| {1567}Libri Iudith
prol.| Capitulum 6
Numérotation du verset Idt. 6,moraliter 
marg.| .1. Factum est autem cum cessasset loqui etc. Per hoc quod iste dicens veritatem incurrit superborum indignationem, significantur illi qui arguunt obstinatos, quia non sequitur inde correctio, sed contra eos indignatio, unde dicit Iohannes os aureum, incurrit odium, qui arguit criminosos. Prelatus tamen qui tenetur ex officio corrigere, non debet propter hoc a correctione {1568}cessare.
marg.| .2. Porro filii Israel, etc.  descendentes de Bethulia venerunt. Per istos qui descenderunt ad solvendum Achior vincula. significantur predicatores, et confessores, qui ex fraterna charitate condescendunt solvere vincula peccatorum, et inter iustos dant peccatoribus locum, et faciunt eis de sacramento Eucharistie nobile convivium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_6)

Notes :