Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Idt. 12,1 

Tunc iussit
eam introire ubi repositi erant thesauri eius
et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo.
Numérotation du verset Idt. 12,2 

Cui respondens Iudith dixit : Nunc non potero manducare ex his que mihi precipis tribui ne veniat super me offensio, ex his autem que mihi detuli manducabo.
Numérotation du verset Idt. 12,3 

Cui Holophernis
ait : Si defecerint tibi ista que tecum detulisti quid faciemus tibi ?
Numérotation du verset Idt. 12,4 

Et dixit Iudith : Vivit anima tua, domine meus,
quoniam non expendet omnia hec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hec que cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo preceperat.
Numérotation du verset Idt. 12,5 

Et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte
et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum.
Numérotation du verset Idt. 12,6 

Et precepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum
Numérotation du verset Idt. 12,7 

et exibat1 noctibus in vallem Bethulie et baptizabat se in fontem aque.
1 exibat Ω Rusch Clementina ] exiebat Weber
Numérotation du verset Idt. 12,8 

Et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
Numérotation du verset Idt. 12,9 

et introiens munda manebat in tabernaculo2 usque dum acciperet escam suam in vesperum3.
2 tabernaculo] tabernaculum Weber |
3 vesperum ΩJ Rusch ] vesperam Weber |
Numérotation du verset Idt. 12,10 

Et factum est quarto die Holophernes4 fecit cenam servis suis
4 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
et dixit ad Vagao5 eunuchum : Vade et suade Hebream illam ut sponte consentiat habitare mecum.
5 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 12,11 

Fedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut immunis transeat ab eo.
Numérotation du verset Idt. 12,12 

Tunc introivit Vagao6 ad Iudith et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum,
6 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iocunditate.
Numérotation du verset Idt. 12,13 

Cui Iudith respondit :
Que ego sum ut contradicam domino
meo ?
Numérotation du verset Idt. 12,14 

Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam.
Quicquid autem illi placuerit
hoc mihi erit optimum omnibus diebus vite mee.
Numérotation du verset Idt. 12,15 

Et surrexit et ornavit se vestimento suo
et ingressa stetit ante faciem eius7.
7 eius] corr. eiius cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 12,16 

Cor autem Holophernis concussum est,
erat enim ardens in concupiscentia eius
Numérotation du verset Idt. 12,17 

et dixit ad eam Holophernes8 : Bibe nunc et accumbe in iocunditate, quoniam invenisti gratiam9 coram me.
8 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber |
9 invenisti gratiam ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Idt. 12,18 

Et dixit Iudith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie pre omnibus diebus meis.
Numérotation du verset Idt. 12,19 

Et accepit et manducavit
et bibit coram ipso ea que paraverat illi ancilla eius.
Numérotation du verset Idt. 12,20 

Et iocundus factus est Holophernes10 ad eam11 bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua.
10 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber |
11 eam Ω Rusch Clementina ] illam Weber |

Capitulum 12

Numérotation du verset Idt. 12,ad litteram 
marg.| marg.| {1591} .1. Tunc iussit eam. Hic consequenter approbatur responsio Iudith per factum ; nam Holophernes iussit eam introire ad locum ubi erant sui thesauri, tanquam charissimam sibi, et confidens de ea, tanquam de coniuge propria. ideo subditur :
marg.| .2. Et constituit quid daretur. Sollicitus de ea, sicut de corpore proprio.
marg.| .3. Nunc non quasi d<icat> excusatam me habeas parvo tempore.
marg.| .4. Ne veniat. Erant enim ibi aliqua cibaria lege prohibita.
marg.| .5. Si defecerint. Ex hac enim sollicitudine circa victum Iudith, apparet amor incensus ad eam.
marg.| .6. Vivit anima id est sicut verum est, quod tu vivis, ita verum est quod {1592} ego non consumam hec cibaria, antequam fecerit Deus, que cogitavi. Et in hoc verum dixit. Nam prius interfectus fuit Holophernes per eam, quod facere cogitabat. Holophernes autem intellexit de traditione civitatis in manu sua, referens dictum Iudith ad eius verba superiora.
marg.| .7. Et petiit dum introiret id est dum ire inciperet adhuc presens coram Holopherne.
marg.| .8. Ut daretur ei. ut devotius Deum exoraret extra infidelium castra.
marg.| .9. Et baptizabat se in fontem aque id est se lavabat ante orationem, secundum modum Iudeorum.
marg.| .10. Et introiens. A consortio Gentilium.
marg.| .11. Usque dum acciperet escam suam. Ex quo patet, quod ieiunabat, ut eius oratio esset magis exaudibilis a Deo.
prol.| { 1593 }
Numérotation du verset Idt. 12,ad litteram 
marg.| .1. Et factum. Postquam descriptus est Holophernis casus, quantum ad mentem, hic consequenter describitur casus eius, quantum ad vitam corporalem. Circa quod primo ponitur dispositio, secundo Holophernis iugulatio. cap. 13. Dispositio vero ad mortem Holophernis fuit ardor libidinis, et ex eo sequens sopor ebrietatis, et hoc notatur cum dicitur : Et factum est quarto die ab egressu Iudith de civitate Bethulie.
marg.| .2. Holophernes fecit cenam. Quasi pro nuptiis Iudith, cui intendebat sequenti nocte copulari, ideo subditur :
marg.| .3. Vade, et suade Hebream illam, ut sponte consentiat habitare mecum. per concubitum carnalem.
marg.| .4. Fedum est enim id est probrosum.
marg.| .5. Si femina irrideat virum id est quod fuerit per aliquod tempus in sua potestate absque carnali copula.
marg.| .6. Non vereatur bona puella intrare ad Dominum meum. In vitat eam primo ad cibum, et potum, ut inde deducatur ad carnalem {1594} concubitum.
marg.| .7. Que ego sum, ut cum Domino meo ? Quasi dicat, non decet quod ego contradicam ullo modo.
marg.| .8. Hoc mihi erit optimum. Videbat enim per hoc appropinquare tempus opportunum ad interficiendum ipsum.
marg.| .9. Et surrexit, et ornavit se vestimento suo. sicut sponsa coram sponso.
marg.| .10. Cor autem Holophernis concussum est id est nimio ardore libidinis commotum est : nam etsi volebat eam cognoscere, tanquam uxorem, non tamen movebatur ad hoc amore prolis, sed ardore libidinis.
marg.| .11. Bibe nunc, et accumbe in iucunditate : quoniam invenisti gratiam coram me. Ex hoc videtur quod reputabat eam, tanquam sponsam sibi gratissimam.
marg.| .12. Bibam Domine, quoniam magnificata est anima mea. Ex hoc, quod videbatur appropinquare hora liberationis populi sui.
marg.| .13. Et iucundus factus Holophernes ad eam. credens eius frui amplexibus .
marg.| .14. Bibitque vinum multum nimis. ex ardore namque libidinis iam amiserat discretionem cavendi sibi ab excessu vini.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_12)

Notes :