Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset Idt. 15,1 

Cumque omnis exercitus decollatum Holophernem audisset, fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fuge presidium sumunt,
Numérotation du verset Idt. 15,2 

ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus evadere Hebreos quos armatos venire super se audierant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
Numérotation du verset Idt. 15,3 

Videntes itaque filii Israel
fugientes illos
descenderunt clangentes tubis
et ululantes
post ipsos.
Numérotation du verset Idt. 15,4 

Et quoniam Assyrii non adunati,
in fuga ibant precipites,
filii autem Israel uno agmine
persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent.
Numérotation du verset Idt. 15,5 

Misitque Ozias nuntios1 per omnes civitates et regiones Israel.
1 nuntios] scrips. nuncos cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 15,6 

Omnis itaque regio
omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii,
quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum2.
2 suorum Ω Rusch Clementina ] suarum Weber
Numérotation du verset Idt. 15,7 

Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum et predam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et onustati3 sunt valde.
3 onustati ΩJM Rusch Clementina ] honestati Weber
Numérotation du verset Idt. 15,8 

Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia que4 erant illorum abstulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de predationibus eorum.
4 que ΩJM Rusch Clementina ] queque Weber
Numérotation du verset Idt. 15,9 

Ioachim
autem summus pontifex
de Hierusalem venit
in Bethuliam
cum universis presbyteris suis
ut videret Iudith.
Numérotation du verset Idt. 15,10 

Que cum exisset ad illum,
benedixerunt illam omnes
una voce dicentes : Tu gloria Hierusalem, tu letitia Israel, tu honorificentia populi nostri,
Numérotation du verset Idt. 15,11 

quia fecisti viriliter
et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris
et post virum tuum
alterum
non scieris, ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in eternum.
Numérotation du verset Idt. 15,12 

Et dixit omnis populus : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 15,13 

Per dies autem triginta, vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israel.
Numérotation du verset Idt. 15,14 

Porro autem universa que Holophernis peculiaria fuisse probata sunt,
dederunt Iudith in auro
et argento
et vestibus
et gemmis
et omni supellectili5 et tradita sunt omnia illi6 a populo.
5 supellectili ΩJM Rusch Clementina ] supellectile Weber |
6 omnia illi Ω Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Idt. 15,15 

Et omnes populi
gaudebant
cum mulieribus et virginibus et iuvenibus
in organis et citharis.

Capitulum 15

Numérotation du verset Idt. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2601} .1. Cumque omnis, etc. Postquam descripta est fugiendi ratio, hic consequenter ponitur fugientium devastatio, et secundo Iudith benedictio, ibi : Ioachim autem. Prima in duas, quia primo ponitur fugientium persecutio in personis, secundo in rebus possessis, ibi : Reliqui autem. Circa primum patet littera usque ibi :
marg.| .2. Ita. de aliqua defensione seu presidio.
marg.| .3. Sed. cum magna confusione.
marg.| .4. Relictis. que poterant impedire fugam eorum, ut fugerent expeditius.
marg.| .5. Per vias. fugientes enim de prelio per diversas vias fugiunt.
marg.| .6. Videntes. sicut preceperat Iudith.
marg.| .7. Clangentes. tanquam victores.
marg.| .8. Et ululantes. ad in secutionem mutuo se exhortantes.
marg.| .9. Misitque. per quas poterant transire fugientes.
marg.| .10. Et persecuti. transire enim ultra non erat eis tutum.
marg.| .11. Reliqui. Hic consequenter ponitur persecutio Assyriorum in rebus possessis, et patet littera usque ibi :
marg.| .12. Omnia id est Assyriorum.
prol.| {2.2602}
marg.| .13. Abstulerunt. nam illi qui remanserunt in Bethulia, non abstulerant omnia, sed pauca respective, nam vix per 30. dies fuerunt omnia collecta, ut habetur inf. eodem capitulo
marg.| .14. Ioachim. Hic consequenter ponitur Iudith benedictio, et primo spiritualis, secundo temporalis, ibi : Per dies autem. Circa primum dicitur. Ioachim autem. Iste sup. 4 capitulo vocatur Eliachim, et forte est idem nomen, nam sicut nomina Latina variantur aliquando in fine, ut Guillermus et Guillerus, sunt unum nomen variatum in fine, aliquando vero in Principio, sicut Nicolaus, et Colinus et Coletus variatum in principio et idem videtur de Eliachim et Ioachim, quid autem mihi videatur de hoc pontifice, dixi sup. ca. 4.
marg.| .15. Ut videret. propter famam sue virtutis.
marg.| .16. Benedixerunt. imprecantes sibi bona spiritualia pro virtutis sue fama, ideo subditur :
marg.| .17. Tu gloria Hierusalem. nam divinum cultum qui erat in Hierusalem, de quo summe gloriabantur Iadei, conservaverat interficiendo Holophernem qui ipsum destruere intendebat, ut patet ex supradictis tertio capituloa et quarto d.
a capitulo] scrips., c. codd., capite Ed1590 Ed1603 Ed1634
marg.| .18. Tu letitia Israel. effective.
marg.| .19. Tu honorificentia. similiter, nam interficiendo Holophernem dederat populo Israel honoris et letitie materiam.
Numérotation du verset Idt. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2603} .1. Ideo et manus, scilicet propter virtutem castitatis et munditie.
marg.| .2. Et ideo. benedictione glorie.
marg.| .3. Et dixit. ad confirmationem dicte benedictionis.
marg.| .4. Per dies. Hic consequenter ponitur benedictio Iudith temporalis, {2.2604}que in Scriptura frequenter accipitur pro multiplicatione bonorum temporalium, unde Gn. 30.d. dixit Iacob ad Laban. Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es, benedixitque tibi dominus ad introitum meum, et hoc modo populus Iudith benedixit, nam omnes divitias Holophernis sibi dedit, et patet littera.
Numérotation du verset Idt. 15,moraliter 
marg.| marg.| {2.2601} .1. Cumque. Cognita Holophernis decapitatione exercitus eius fugit, et similiter exterminato heresiarcha eius secta deficere incipit. Et subditur modus cum dicitur.
marg.| Quoniam. Dicitur enim in Ecclesiastica historia,quod oriente heresi aliqui eius sectatores dividebantur in modos plures, {2.2602}catholici vero erant in una regula fidei se tenentes, et sic heresibus prevaluit fides.
marg.| .14. Ioachim. per hoc autem quod iste benedixit Iudith, significatur quod Christus pontifex summus benedictionem sue gratie largitur ecclesie sue, et omnibus personis in ea existentibus, qui contra diabolum fortiter preliantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_15)

Notes :