Capitulum 14
Numérotation du verset
Idt. 14,1
Dixit autem Iudith ad omnem populum :
Audite me fratres,
suspendite caput hoc super muros nostros
Numérotation du verset
Idt. 14,2
et erit cum exierit
sol,
accipiat unusquisque arma sua
et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes.
Numérotation du verset
Idt. 14,3
Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
Numérotation du verset
Idt. 14,4
Cumque duces eorum concurrerint1 ad tabernaculum Holophernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor.
1 concurrerint Ω
Rusch
] cucurrerint
Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,5
Cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris.
Numérotation du verset
Idt. 14,6
Tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo et circumcidit carnem preputii sui et appositus est ad populum Israel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset
Idt. 14,7
Mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holophernis
accepitque unusquisque vir arma sua et egressi
sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Numérotation du verset
Idt. 14,8
Quod videntes
exploratores
ad tabernaculum
cucurrerunt.
Numérotation du verset
Idt. 14,9
Porro hi qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holophernis evigilaret.
Numérotation du verset
Idt. 14,10
Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire,
Numérotation du verset
Idt. 14,11
sed cum venissent duces eius
et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum
dixerunt cubiculariis :
Numérotation du verset
Idt. 14,12
Intrate et excitate illum,
quoniam egressi mures
de cavernis suis
ausi sunt provocare nos2 ad prelium.
2 nos Ω
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,13
Tunc ingressus Vagao3
3 Vagao Ω
Rusch Clementina
] Bagao
Weber
cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.
Numérotation du verset
Idt. 14,14
Sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam et elevans eam, vidensque4 cadaver5 absque capite Holophernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram exclamavit6 voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua.
4 vidensque Ω
Rusch Clementina
] videns
Weber
|
5 cadaver]
praem.
iacens
Weber
|
6 exclamavit Ω
Rusch Clementina
] et clamavit
Weber
|
Numérotation du verset
Idt. 14,15
Et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum
Numérotation du verset
Idt. 14,16
et dixit : Una mulier Hebrea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Ecce enim Holophernis iacet in terra et caput eius7 non est in illo.
7 eius ΩS ΩM
Rusch Clementina
] ipsius
Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,17
Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde.
Numérotation du verset
Idt. 14,18
Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum8 eorum.
8 medio castrorum
Rusch Clementina
] media castra
Weber
Capitulum 14
Numérotation du verset
Idt. 14,ad litteram
marg.|
marg.| {1599}
.1.
Dixit,
etc. Postquam descriptus est Holofernis occubitus, hic consequenter describitur fuga sui exercitus et dividitur in tres partes, nam primo ponitur fugiendi ratio secundo fugientium devastatio c. 15. tertio divina laudatio c. 16. Circa primum Iudith primo populum instruit, secundo populus ei obedit ibi : Mox autem. tertio exercitus ad Holofernem recurrit, ibi : Quod videntes. Circa primum primo ponitur instructio dicta, secundo interponitur ipsius Achior conversio devota, ibi : Tunc Achior. Circa primum dicit Iudith.
marg.|
.2.
Suspendite. In
signum exultationis et victorie iam habite partim in re et partim in spe.
marg.|
.3.
Et erit
id est in primo ortu suo.
marg.|
.4.
Accipiat,
etc. confidentes de victoria plena Dei adiutorio habenda.
marg.|
.5.
Et exite
etc. quasi iam certi de consecutione victorie.
marg.|
.6.
Non ut descendatis
scilicet paulatim et timide.
marg.|
.7.
Tunc exploratores.
sine cuius voluntate exercitus non debet committere. Nam sicut diciturlibrode iudaico bello.Non solum bellare, sed etiam vincere sine duce apud Romanos erat vituperabile.
marg.|
.8.
Cumque duces eorum.
qui presunt distinctis aciebus.
marg.|
.9.
Concurrerint
etc.
decidet super eos timor.
ex casu principis in opinato, et etiam immissus a Deo, unde videtur hic saltem quantum ad aliquid prophetice loqui.
marg.|
.10.
Tunc.
Hic consequenter interponitur Achior conversio{1600}devota cum dicitur.
marg.|
.11.
Videns
id est effectum divine virtutis per manum mulieris.
marg.|
.12.
Relicto Gentilitatis.
legem eius suscipiendo.
marg.|
.13.
Et circumcidit
id est circumcidi fecit.
marg.|
.14.
Mox.
Conversione Achior interposita hic ponitur obedientia populi ad Iudith verba, eum dicitur.
marg.|
.15.
Suspenderunt. In
signum victorie communis exultationis.
marg.|
.16.
Et egressi.
ad adversarios deterrendum.
marg.|
.17.
Quod videntes.
Hic consequenter ponitur ad Holofernem recursus, et secundo declaratur eius interitus ibi : Tuncingressus. Circa primum patet litterausque ibi :
marg.|
.18.
Nullus enim
etc id est principis militie, in quo virtualiter consistit robur exercitus, sicut virtus corporis naturalis in corde. Propter quod dicit Vegetius in libro de re militari, quod sicut cor est in medio corporis, sic princeps debet in medio exercitus collocari.
marg.|
.19.
Sed cum.
presidentes
aciebus
.
marg.|
.20.
Ac tribuni.
qui in una acie presunt mille bellatoribus.
marg.|
.21.
Dixerunt.
qui familiarius possunt ingredi cubicula magnorum.
marg.|
.22.
Quoniam egressi.
Medus est enim superborum de aliis contemptibiliter loqui.
marg.|
.23.
Tunc ingressus.
Hic consequenter declaratur Holofernis interitus et patet littera usque ibi :
marg.|
.24.
Exclamavit voce.
pro Domini sui interitu.
marg.|
.25.
Et exilivit.
ad populum expectante Holofernis mandatum.
marg.|
.26.
Et dixit. In
terficiendo {1601}militie principem. Unde et Abimelech vulneratus a muliere fecit se interfici per armigerum suum, ne diceretur in eius opprobrium, quod mulier interfecisset {1602}eum. Iudicum 9.
Numérotation du verset
Idt. 14,ad litteram
marg.|
.1.
Sciderunt
etc. In signum doloris.
marg.|
.2.
Et turbati sunt.
propter quod non providerunt sibi de aliqua defensione, nam turbati minus prevident, ut dicitur in elenchis.
Numérotation du verset
Idt. 14,moraliter
marg.|
marg.| {1599}
.1.
Dixit.
Post occisionem Holofernis Iudith ad destructionem sui exercitus populum invitavit, significans quod ecclesia non solum tyrannum vel heresiarcham debet excommunicationis gladio ferire, sed etiam ei adherentes prout potest extirpare.
marg.|
†
Una mulier.
Hebrea transiens interpretatur, propter quod ecclesia militans que est in via transeundi{1600}ad patriam bene Mulier Hebrea nominatur : et ipsa per suam predicationem facit domui diaboli confusionem. Potest hoc etiam exponi de virgine Maria ex Hebreis nata, que diabolum confodit, eius caput conterendo, sicut predictum fuerat Gn. 3. cap. Ipsa
conteret
caput, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_14)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idt. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=23&chapitre=23_14)
Notes :