Capitulum 9
Numérotation du verset
Idt. 9,1
Quibus ascendentibus1,
1 ascendentibus] abscedentibus
Weber
Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio,
posuit cinerem super caput suum
et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens :
Numérotation du verset
Idt. 9,2
Domine Deus patris mei Simeon,
qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
Numérotation du verset
Idt. 9,3
et dedisti mulieres eorum in predam et filias eorum in captivitatem et omnem predam in divisionem servis tuisa
0 Cf. Gn. 34, 29.
qui zelaverunt zelum tuum, subveni queso te Domine Deus meus, mihi vidue.
Numérotation du verset
Idt. 9,4
Tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti
et hoc factum est quod ipse voluisti.
Numérotation du verset
Idt. 9,5
Omnes enim vie tue parate sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti.
Numérotation du verset
Idt. 9,6
Respice castra Assyriorum nunc,
sicut tunc castra Egyptiorum videre2
dignatus es, quando post servos tuos armati currebantb confidentes in quadrigis
0 Cf. Ex. 14, 9.
2 Egyptiorum videre ΩS ΩJ
Rusch Clementina
]
inv. Weber
et in equitatu suo et in multitudine bellatorum.
Numérotation du verset
Idt. 9,7
Sed aspexisti super castra eorum et tenebre fatigaverunt eos.
Numérotation du verset
Idt. 9,8
Tenuit pedes eorum abyssus
et aque
operuerunt eosc.
0 Cf. Ex. 15, 5.
Numérotation du verset
Idt. 9,9
Sic fiant
et isti, Domine,
qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
Numérotation du verset
Idt. 9,10
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi.
Numérotation du verset
Idt. 9,11
Erige brachium tuum
sicut ab initio et allide virtutem eorum in virtute tua, cadat virtus eorum in iracundia tua3 qui promittunt
3 iracundia tua ΩJ
Rusch Clementina
] iracundiam tuam
Weber
se violare sancta tua et polluere tabernaculum nominis4 tui et deicere gladio suo cornu altaris tui.
4 nominis Ω
Rusch Clementina
] honoris
Weber
Numérotation du verset
Idt. 9,12
Fac, Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur,
Numérotation du verset
Idt. 9,13
capiatur laqueo oculorum suorum in me,
et percuties eum ex labiis caritatis mee.
Numérotation du verset
Idt. 9,14
Da mihi in animo constantiam ut contemnem5 illum et virtutem ut evertam illum.
5 contemnem ΩS
Rusch
] contemnam
Weber
Numérotation du verset
Idt. 9,15
Erit enim memoriale nominis tui,
cum manus feminea
deiecerit eum.
Numérotation du verset
Idt. 9,16
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine,
neque in equorum viribus voluntas tua,
nec superbi ab initio placuerunt tibi
sed humilium et mansuetorum semper tibi6 placuit deprecatio.
6 semper tibi ΩS
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idt. 9,17
Deus celorum,
creator aquarum
et dominus totius creature
exaudi me miseram
deprecantem et de tua misericordia presumentem.
Numérotation du verset
Idt. 9,18
Memento, Domine, testamenti tui
et da verbum in ore meo
et in corde meo
consilium corrobora, ut domus tua
in tua sanctificatione permaneat
Numérotation du verset
Idt. 9,19
et omnes gentes
agnoscant quoniam tu es Deus
et non est alius preter te.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Idt. 9,1
marg.|
{o}
Quibus abscedentibus]
GLOSSA Postquam ad presbyteros locuta est, oratorium ingreditur, quia solicitudo Sanctorum post predicationis obsequium redit ad cordis sui secretum, ut ibi expleat pure ascensionis incensum, secundum illud : Cum oraveris, intra in cubiculum tuum, etc. Mt. 6.a.
marg.|
{p}
Induens se cilicio]
Sup. 8.a. dicitur de Iudith : Habens cilicium super lumbos suos : Quomodo ergo dicitur hic : Induens se cilicio ? Solutio : Deposuerat illud, quousque locuta {1.
385vb} fuisset cum Sacerdotibus, et Ozia, ne illi viderent, et postea reinduit. Vel forte modo arctius sibi astrinxit, et ideo hic dicitur se induisse cilicio.
marg.|
{q}
Clamavit]
GLOSSA per humilitatis affectum sperans exaudiri.
marg.|
{r}
Simeon]
GLOSSA filii Iacob. Secundum hoc videtur, quod Iudith fuit de tribu Simeon. Sed supra 8.a. dictum est, quod fuit de tribu Ruben. Solutio : Potest dici, quod ipsa fuit de tribu Ruben ex patre, et de tribu Simeon ex matre. Ita dicit Magister in Historiis
a. Vel ideo dicitur hic, patris mei, non quia de illo descenderit, sed quia Simeon Patriarcha fuit, et Patriarchas consuevimus appellare patres. Hanc solutionem innuit <Glossa> interlinearis que dicit
[Patri]
Patriarche.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{s}
In defensionem]
id est in ultionem. Sicut in principio libri dixit Nabuchodonosor, quod defenderet se, id est impugnaret, vel devinceret. Vel ideo dixit, in defensionem, quia filii Iacob parati erant se defendere, si Sichimite eos impugnarent. Sed quid est, quod factum reprehensibile adducitur in exemplum ? Item, quomodo Iudith, que sancta fuit, laudat, quod Iacob Patriarcha reprehendit, ut legitur Gn. 34.d. et 49.a. ubi dicit Iacob. Turbastis me. Et vocat eos vasa iniquitatis. Solutio. In facto illo aliquid fuit commendabile, scilicet ultio, non autem passio, qua puniti fuerunt Sichimite, qui corruperunt Dinan. Et quoad id adducitur in exemplum. Item sicut Emor interemptus fuit in ultionem stupri, ita Holophernes pro affectu illicito. Affectavit enim coire cum Iudith. Et hoc dicit Rabanus in GLOSSA Item alia ratio est, quia sicut mirabile fuit, quod per manus Simeon tot fortes prostrati sunt, ita mirabile fuit, quod Iudith mulier tale opus aggressa est, et perfecit.
marg.|
{t}
Virginis]
Dine scilicet.
marg.|
{u}
Servis tuis]
id est filiis Iacob.
marg.|
{x}
Fecisti priora]
quasi dicat, antiquissima fecisti, et media, et novissima.
marg.|
{y}
Et illa post illa cogitasti]
id est omnia, unum scilicet post aliud ordinate disposuisti, Sap. 11.d. Omnia fecit Deus in pondere, numero, et mensura.
marg.|
{z}
Parate sunt]
quasi dicat, promptum est tibi facere, quod volueris. Simile Sap. 12.c. Tibi soli subest, cum volueris posse.
marg.|
{a}
Respice contra castra Assyriorum]
GLOSSA Sicut luxuriosis luxuriosos comparavit, ita nunc superbos Assyrios, scilicet Egyptiis, quia sicut potentia Dei manifesta est in illis, ita manifestari potest in his subversis, quia idem Dominus, eadem potentia, eadem iustitia.
marg.|
{b}
Sicut tunc castra]
etc. Hic tangit quod legitur Ex. 14.f. Iam venerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Egyptiorum, per columnam ignis, et nubis, interfecit exercitum eorum.
marg.|
{c}
Sed aspexisti super castra eorum]
GLOSSA Vultus Domini super facientes mala.
marg.|
{d}
Fatigaverunt eos]
id est desistere a persecutione {1.
386ra} Hebreorum quasi fatigatos fecerunt.
marg.|
{a}
Tenuit]
GLOSSA ut evadere non possent.
marg.|
{b}
Abyssus]
GLOSSA id est profunditates.
marg.|
{c}
Aque]
maris.
marg.|
{d}
Sic fiant]
id est puniantur.
marg.|
{e}
Isti]
similes illis.
marg.|
{f}
In contis]
id est baculis, quibus utebantur in preliis. Quidam tamen habent scuta.
marg.|
{g}
Congeris]
id est congeri permittis.
marg.|
{h}
Brachium]
id est potentiam tuam, quam videris dimisisse.
marg.|
{i}
Promittunt]
id est iactant.
marg.|
{k}
Fac, Domine]
GLOSSA Non hoc dicit delectatione pene, sed amore iustitie, sicut Prophete, qui quod in spiritu iusto iudicio vident futurum, in eodem spiritu predicant faciendum. Immo per eos predicit, qui per eos revelat, atque facit, quale est illud. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, etc. Percutiat te Deus paries dealbate. Actor. 23.a.
marg.|
{l}
Laqueo]
Per portam oculorum intrat affectus concupiscentiarum. Unde. Qui viderit mulierem ad concupiscentiam, etc. Mt. 5.d. Ier. 9.f. Mors intravit per fenestras.
marg.|
{m}
Ex labiis]
id est dulcia videantur ei verba mea, ita quod illis capiatur, et me diligat, et chara sim ei. Sed numquid Iudith optabat Holopherni illicitum amorem, in se ? Respondeo. Non, sed amorem, et penam, non libidine vindicte, sed amore iustitie, ut dicit Raban.
marg.|
{n}
Manus femine]
id est fragilis sexus.
marg.|
{o}
Eum]
superbum. Qui se humiliat, exaltabitur, etc. Lc. 18.c.
marg.|
{p}
Non enim in multitudine]
etc. in qua confidit Holophernes. 1Mcc. 3.b. Facile est concludi multos in manu paucorum, et non est differentia in conspectu Dei liberare, in multis, et in paucis, quia non in multitudine exercitus belli, sed de celo fortitudo est.
marg.|
{q}
Nec superbi ab initio placuerunt tibi]
Sicut Diabolus, et primus homo, qui ceciderunt per superbiam, unus de celo, alter de Paradiso, Eccles. 10.b. Initium superbie hominis, apostatare a Deo, quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius.
marg.|
{r}
Sed humilium]
Eccles. 10.b. Sedes superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis. Item beata Virgo. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
marg.|
{s}
Aquarum]
GLOSSA Id est populorum. Apc. 18.d. Aque, quas vidisti, super quas meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et lingue. Vel aquarum, ad litteram.
marg.|
{t}
Me miseram]
id est afflictam.
marg.|
{u}
Presumentem]
id est confidentem.
marg.|
{x}
Testamenti]
GLOSSA promissionis, qui promittis te esse cum fidelibus tuis. Mt. ult. d. Vobiscum sum omnibus diebus.
marg.|
{y}
In corde meo]
ex quo procedunt verba. Mt. 12.c. Ex Abundantia cordis os loquitur.
marg.|
{z}
Domus]
quam ille vult ledere.
marg.|
{a}
Agnoscant]
audito miraculo.
marg.|
{b}
Tu es Deus]
solus. Mc. 10.c.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_9)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_9)
Notes :