Hugo de Sancto Caro

<23.1> Introitus sive de historia libri Iudith epitome

Numérotation du verset Idt. Prol.1,1 
prol.| {1.381rb} Mortuo Cyro rege Persarum, quidam Medus, Arphaxad nomine, in Ecbatanis civitate, Medorum Metropoli, surrexit, et reparavit eam, et munivit inexpugnabiliter, quasdam Medie partes sibi concilians, ita ut tandem toti Medie imperaret. Sed Cambyses Cyri filius, quem pater eius adhuc vivens, regem Assyriorum constituerat, et Nabuchodonosor nominaverat, duodecimo anno regni sui, Arphaxad superavit in campo Ragu qui est inter Euphraten, et Tigrim. Factusque Monarcha superbivit in tantum, ut expugnatis omnibus provinciis usque ad Iudeam, et destructis diis earum, se solum Deum faceret appellari ab omnibus, quos Holophernes dux militie exercitus eius poterat subiugare. Quod audientes filii Israel, timentes, ne in Hierusalem, et sanctuario Dei similia faceret, miserunt in terminis terre, per quos poterat in Hierusalem esse iter, et munierunt angustias viarum, et humiliaverunt se coram Domino, ad exhortationem Eliachim Sacerdotis filii Iesu, Iosedec. Et nuntiatum est Holopherni, quod filii Israel se parassent ad resistendum, et itinera montium conclusissent. Qui vocavit duces Moab, et Ammon, querens ab eis, qui esset hic populus. Cui dixit Achior filiorum Ammon. Populo isti nemo resistere potest, cum placatus est Deo suo. Ad quod verbum iratus Holophernes, iussit eum duci in Bethuliam, quam obsederat. Sed nuntii timentes fundibularios Bethulie, ligaverunt Achior ad arborem. Quem solverunt fundibularii, et statuerunt in Bethulia in medio seniorum. Quibus cum exposuisset rei causam, Ozias princeps, sive dux populi, recepit eum in domo sua. Deficiente autem populo Bethulie pre siti, statuerunt Sacerdotes, ut nisi infra quinque dies habuissent succursum, redderent Holopherni civitatem, et se. Super quo Iudith inspirata divinitus, reprehendit eos, eo quod tentassent Deum, qui terminum imposuissent misericordie eius. Que de nocte egrediens civitatem recepta est ab Holopherne, que de nocte caput Holophernis amputavit, et secum retulit in civitatem. Quo facto, fugit exercitus Holophernis, et sic liberata est civitas per Iudith.
Numérotation du verset Idt. Prol.1,2 
prol.| Hanc historiam transtulit HIERONYMUS ad petitionem Paule, et Eustochii, de Chaldeo in Latinum.
Numérotation du verset Idt. Prol.1,3 
prol.| Hic liber inter historiales libros apud Hebreos computatur, et inter Apocrypha, ut Tobias, Ecclesiasticus, Sapientia, ut dicit HIERONYMUS super <libros> Regum ubi determinat tres ordines canonis Veteris Testamenti apud Hebreos. In primo ordine ponens quinque libros Moysi, quos vocat legem. In secundo octo libros, scilicet Iosue, Iudicum, Samuel, Malachim, Isaiam, Ieremiam, Ezechielem, duodecim Prophetas. Et hunc ordinem vocat Prophetas. In tertio ordine ponit novem libros Iob, David, Parabolas, Ecclesiasten, Cantica, Danielem, Paralipomenon, Esdram. Esther. Et hunc ordinem vocat Agiographa.
Numérotation du verset Idt. Prol.1,4 
prol.| Omnes alios libros vocat Apocrypha. Quorum triplex est diversitas, scilicet cuius auctor ignoratur, sed patet veritas, ut Iudith, et tales recipit Ecclesia ; vel cuius veritas ignoretur, et tales non recipit Ecclesia. Vel utroque modo, et neque tales recipit Ecclesia. Hieronymus autem in prologo librum istum numerat inter Agiographa. Sed dicendum, quod Hieronymus large sumit Agiographa, ut in eis comprehendat primam speciem Apocryphorum, sicut dictum est in prologo super Tobiam. Vel forte scriptoris vitio factum est hoc, qui scripsit Agiographa, ubi deberet scribere Apocrypha. Ita dicit Magister in Historiis a. Premittit autem Hieronymus prologum, in quo causam translationis, et modum aperit. Transtulit enim Hieronymus propter varias, et corruptas editiones, magis sensum ex sensu, quam verbum ex verbo sequens. Rabanus vero librum istum exposuit. <Explicit Epitome in librum Iudith>. 
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1431D-1432B: «Hanc historiam transtulit Hieronymus [1431D] de sermone Chaldaeorum in Latinum ad petitionem Chromatii et Heliodori episcoporum. Hanc historiam Judaei inter apocrypha ponunt . Hieronymus tamen in Prologo suo dicit inter agiographa, quod si esset, tamen esset in tertio ordine canonis Veteris Testamenti; sed, quia de nullo ordine est, dicemus quia Hieronymus diffusius accepit agiographa, ut includeret etiam apocrypha, et quia vicina est lingua Chaldaeorum Hebraico sermoni, utriusque linguae peritum loquacem habens Hieronymus, quidquid ille Hebraeis verbis expressit, [1432B] Latino sermone exposuit, sub brevi et quasi unius diei labore ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idt. Introitus sive de historia libri Iudith epitome), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=23&chapitre=23_Prol.1)

Notes :