Capitulum 13
Numérotation du verset
Sap. 13,1
Vani autem sunt1 omnes homines
1 autem sunt]
inv. Weber
in2 quibus non subest scientia Dei
2 in]
om. Weber
et de his que videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est.
Neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.
Numérotation du verset
Sap. 13,2
Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut3 lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
3 aut] et
Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,3
quorum et4 si specie delectati deos putaverunt sciant quanto his5 dominator eorum speciosior est.
4 et]
om. Weber
|
5 his]
om. Weber
|
Speciei enim generator hec omnia constituit
Numérotation du verset
Sap. 13,4
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intelligant ab ipsis quoniam qui hec fecit6 fortior est illis.
6 fecit] constituit
Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,5
A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit creator horum7 videri.
7 creator horum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,6
Sed tamen adhuc in his minor est querela et hii enim fortassis errant Deum querentes et volentes invenire.
Numérotation du verset
Sap. 13,7
Etenim cum in operibus illius conversentur et8 inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt que videntur.
8 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,8
Iterum autem nec his debet ignosci.
Numérotation du verset
Sap. 13,9
Si enim tantum potuissent9 scire ut possent estimare seculum quomodo huius Dominum facilius non10 invenerunt ?
9 potuissent] potuerunt
Weber
|
10 facilius non]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,10
Infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum
aurum
et argentum
artis inventionem
et11 similitudines animalium
11 et]
om. Weber
aut lapidem inutilem opus manus
antique.
Numérotation du verset
Sap. 13,11
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit12 et huius docte radat13 corticem omnem14 et arte sua usus diligenter fabricet vas inutile in conversationem15 vite
12 secuerit Z ΩS
Ω
J
Rusch
Ed1530
Clementina
] secaverit
Weber
|
13 rabat] eradat
Weber
|
14 corticem omnem]
inv. Weber
|
15 inutile in conversationem] utile in conversatione
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,12
reliquiis16 autem huius17 operis ad preparationem esce abutatur
16 reliquiis] reliquias
Weber
|
17 huius] eius
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,13
et reliquum horum quod ad nullum facit usum18. Lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam sue artis19 figuret illud et assimilet20 imagini hominis
18 nullum... usum] nullos usus facit
Weber
|
19 sue artis]
inv. Weber
|
20 assimilet] + illud
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,14
aut alicui ex animalibus illud comparet perliniens lubrica et rubicundo faciat21 fuco colorem illius et omnem maculam que in illo est perliniens terra22
21 rubicundo faciat] rubicundum faciens
Weber
|
22 terra]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,15
ut23 faciat ei dignam habitationem et24 in pariete ponens illud et25 confirmans ferro
23 ut] et
Weber
|
24 et]
om. Weber
|
25 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,16
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest adiuvare se26. Imago enim est et opus est illi adiutorium27.
26 adiuvare se]
inv. Weber
|
27 adiutorium] adiutorio
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,17
Et de substantia sua et de28 filiis suis et de29 nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
28 de]
om. Weber
|
29 de]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,18
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
Numérotation du verset
Sap. 13,19
et pro itinere petit ab eo30 qui ambulare non potest et de acquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
30 eo] hoc
Weber
Capitulum 13
Numérotation du verset
Sap. 13,1
{t. 3
:
Erfurt, f. 42rb
; facsim., t. 2, p. 735b}
Vani autem sunt1 omnes homines
1 autem sunt]
inv. Weber
interl.|
«Universa vanitas omnis homo vivens»a. Magis ergo vani sunt qui creatorem non agnoscunt.
a Ps. 38, 6.
in2 quibus non subest scientia Dei
2 in]
om. Weber
marg.|
SCIENTIA. Timor scilicet et reverentia. Undeb: «Ecce timor Domini ipse est sapientia et recedere a malo intelligentia». Recedit enim a malo qui recedit a cultura idolorum Deum timet qui mandata eius custodit quia «initium sapientie timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum»c.
b Iob. 28, 28.
c Ps. 110, 10.
et de his que
{t. 3
:
Erfurt, f. 42va
; facsim., t. 2, p. 736a}
videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est.
interl.|
obstante cecitate peccati
marg.|
DE
HIS operibus scilicet bonis poterunt cognoscere bonum artificem qui proprie est quia immutabilis et semper idem semper in se manens regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum qui pro creatore creaturas venerantur.
Neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.
marg.|
NEQUE
OPERIBUS etc. Alii ignem colebant quem Vulcanum vocabant alii etherem vel aerem que Iovem vel Iunonem dicant alii nimiam aquam id est Neptunum alii gyrum stellarum qui diversis figuris animalium positiones et cursum distribuebant astrorum alii solem quem Phebum vocabant, alii lunam id est Dianam.
marg.|
RABANUS. Dupliciter peccant primum quia elementa id est Dei opera Deo preferunt. Deinde quia elementorum figuras substantia humana speciem colunt. Soli enim et lune humanam figuram tribuunt. Igni quorum et terre et mari que illi Vulcanum Vestam Neptunumque vocant non tamen ipsis elementis in apertis sacrificant. Tanta enim cupiditas imaginum homines tenet ut viliora sint que vera sunt. Auro scilicet et gemmis delectantur horum nitor perstringit oculos. Sine his non putant esse religionem. In his ergo avaricia et cupiditas colitur credunt deos amare quod ipsi amant propter quod fiunt furta et latrocinia et bella consecrant diis manubias et rapinas qui valde imbecilles sunt si cupiditatibus subiecti sunt. Cur enim celestes putantur si terrena desiderant vel beati si indigent vel incorrupti si in his delectantur in quibus cupiditas hominis damnatur.
Numérotation du verset
Sap. 13,2
Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut3 lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
3 aut] et
Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,3
quorum et4 si specie delectati deos putaverunt sciant quanto his5 dominator eorum speciosior est.
4 et]
om. Weber
5 his]
om. Weber
interl.|
qui tanta speciosa fecit
Speciei enim generator hec omnia constituit
Numérotation du verset
Sap. 13,4
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intelligant ab ipsis quoniam qui hec fecit6 fortior est illis.
6 fecit] constituit
Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,5
A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit creator horum7 videri.
7 creator horum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,6
Sed tamen adhuc in his minor est querela et hii enim fortassis errant Deum querentes et volentes invenire.
marg.|
SED
TAMEN
ADHUC etc. Hic Paulus ait: Revelatur enim ira Dei de celo super omnem impietatem eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent quia quod notum est Dei manifestum est in illis etc. Notitia Dei ex mundi fabrica percipitur. Ut enim Deus invisibilis ex visibilibus cognosceretur opus ab eo factum est quod opificem manifestaret ut Deus omnium intelligeretur qui hoc fecit quod non possunt alii. Sed cum cognovissent non sicut Deum glorificaverunt sed evanuerunt in cogitationibus suis.
Numérotation du verset
Sap. 13,7
Etenim cum in operibus illius conversentur et8 inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt que videntur.
8 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,8
Iterum autem nec his debet ignosci.
Numérotation du verset
Sap. 13,9
Si enim tantum potuissent9 scire ut possent estimare seculum quomodo huius Dominum facilius non10 invenerunt ?
9 potuissent] potuerunt
Weber
10 facilius non]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,10
Infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum
interl.|
hereses vel idola
aurum
interl.|
sensum
et argentum
interl.|
sermonem
artis inventionem
interl.|
compositionem argumentorum
et11 similitudines animalium
11 et]
om. Weber
interl.|
brutorum
aut lapidem inutilem opus manus
interl.|
vel artificis
antique.
marg.|
INFELICES
AUTEM
SEUNT. Qui scilicet deos honorant ut aurum oculis hauriant et nitorem levigati marmoris vel eboris aut insignes gemmis et coloribus vestes et quanto ornatiora sunt templa et pulcriora simularca tanto plus maiestatis habent vel habere dicuntur. Religio ergo est vel creditur quod cupiditas humana miratur
Numérotation du verset
Sap. 13,11
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit12 et huius docte radat13 corticem omnem14 et arte sua usus diligenter fabricet vas inutile in conversationem15 vite
12 secuerit Z ΩS
Ω
J
Ed1455
Rusch
Ed1530
Clementina
] secaverit
Weber
13 rabat] eradat
Weber
14 corticem omnem]
inv. Weber
15 inutile in conversationem] utile in conversatione
Weber
marg.|
AUT
SI
QUIS etc. RABANUS. Insultat sapientia his qui colunt idola ut intelligant quam perniciosum sit omnipotentem deserere et figmenta adorare. Unde Isaias. Qui formavit deum et sculptile conflavit ad nihilum utile ecce omnes participes eius confundentur. Hinc Flaccus ait: olim truncus eram ficulnus inutile lignum. Cum faber incertus stannum faceret ve Priapum maluit esse deum. Quicquid autem de idolis dictum est potest referri ad hereticorum principes. Qui simulacra dogmatum suorum artifici corde componunt et venerantur que fecerunt nec sufficit error proprius nisi simplices deceperint qui questum putant pietatem et devorant domos viduarum et abutentes vulgi imperitia arte dialectica quasi ascia terebro lima runcina formant deum suum et cudunt malleo atque inaurant rethorica venustate quorum deus venter est et gloria in confusione eorum.
Numérotation du verset
Sap. 13,12
reliquiis16 autem huius17 operis ad preparationem esce abutatur
16 reliquiis] reliquias
Weber
17 huius] eius
Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,13
et reliquum
{t. 3
:
Erfurt, f. 42vb
; facsim., t. 2, p. 736b}
horum quod ad nullum facit usum18. Lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam sue artis19 figuret illud et assimilet20 imagini hominis
18 nullum... usum] nullos usus facit
Weber
19 sue artis]
inv. Weber
20 assimilet] + illud
Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,14
aut alicui ex animalibus illud comparet perliniens lubrica et rubicundo faciat21 fuco colorem illius et omnem maculam que in illo est perliniens terra22
21 rubicundo faciat] rubicundum faciens
Weber
22 terra]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,15
ut23 faciat ei dignam habitationem et24 in pariete ponens illud et25 confirmans ferro
23 ut] et
Weber
24 et]
om. Weber
25 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,16
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest adiuvare se26. Imago enim est et opus est illi adiutorium27.
26 adiuvare se]
inv. Weber
27 adiutorium] adiutorio
Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,17
Et de substantia sua et de28 filiis suis et de29 nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
28 de]
om. Weber
29 de]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,18
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
Numérotation du verset
Sap. 13,19
et pro itinere petit ab eo30 qui ambulare non potest et de acquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
30 eo] hoc
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_13)

Notes :