Capitulum 11

Numérotation du verset Sap. 11,1 

Direxit opera eorum1
1 eorum] illorum ΩP Weber
in manibus prophete sancti.
Numérotation du verset Sap. 11,2 

2 Iter fecerunt per deserta
2 Iter] hic incip. cap. 11 Ω ΩP
que non habitantur3 et in locis desertis fecerunt4 casas.
3 habitantur] inhabitabantur ΩP Weber |
4 desertis fecerunt] secretis fixerunt Weber, desertis fixerunt ΩP |
Numérotation du verset Sap. 11,3 

Steterunt contra hostes
et de inimicis se5 vindicaverunt.
5 se] suis ΩP ( (hapax) )
Numérotation du verset Sap. 11,4 

Sitierunt et invocaverunt te et data est illis aqua de petra altissima6
6 aqua - de petra altissima ΩP Rusch ] inv. Weber
et requies
sitis7 de lapide duro.
7 sitis] siti Φ ΨD ΩP
Numérotation du verset Sap. 11,5 

Per que enim penas passi sunt inimici illorum
a defectione potus sui in eis cum abundarent filii Israel letati sunt8.
8 a defectione... letati sunt ΩP Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 11,6 

Per hec cum illis
deesset9 bene cum illis actum est.
9 deesset] deessent ΩP
Numérotation du verset Sap. 11,7 

Nam pro fonte10 sempiterni fluminis
10 fonte] + quidem ΩP Weber
humanum sanguinem
dedisti iniustis.
Numérotation du verset Sap. 11,8 

Qui11 cum minuerentur12 in traductione13 infantium14 occisorum
11 Qui] quin G, quo Z* Σ |
12 cum minuerentur plerique codd. edd. Amiatinus S Λ Φ ΘM (al.) ΩP Rusch Clementina ] cum invenirentur Θ, comminuerentur G M X Y T W* ΠH Weber, conmonerentur Cava Z Σ ΘM (al.) |
13 in traductione ΩP] in traductionem L S* Σ , introductione W |
14 infantium Amiatinus Cava M Q S² W X Y Z² ΛL ΨD Ω ΩP Rusch edd.] infantum Weber |
dedisti illis15 abundantem aquam
15 illis Cor3 (Rabanus) Rusch Weber ] eis Ω M ΩP, enim praem. ΩS*, + autem Z Σ | dedisti illis] illis autem dedit inv. Z* Σ
insperate16
16 insperate ΩP] inspirate Cava G* L S* T* W X Σ, + salutis X T ΣT² ΛL Γ
Numérotation du verset Sap. 11,9 

ostendens per sitim que tunc fuit quemadmodum tuos exaltares
et adversarios
illorum necares.
Numérotation du verset Sap. 11,10 

Cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam
acceperunt17 scierunt18
17 acceperunt] accipientes Weber |
18 scierunt Rusch Weber ] scientes ΩP ( (hapax) ), steterunt ΨD |
quemadmodum cum ira iudicati impii19 tormenta paterentur.
19 impii] + et ΩP
Numérotation du verset Sap. 11,11 

Hos
quidam20 tamquam pater monens probasti illos autem
20 quidam] quidem ΩP Weber
tamquam durus rex interrogans condemnasti.
Numérotation du verset Sap. 11,12 

Absentes enim et presentes similiter torquebantur.
Numérotation du verset Sap. 11,13 

Duplex enim illos acceperat tedium et gemitus cum memoria preteritorum.
Numérotation du verset Sap. 11,14 

Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum admirantes21 in22 finem23 exitus24.
21 admirantes plerique codd. ΩP Rusch ] admirantur Cava , ammirati sunt ΓM, mirantes S * ΘH, et praem. M S Y Z² Φ ΘH ΨD, om. om. Weber ( G T* X ) |
22 in ΩP ] om. Cava Σ Weber (G T* X) |
23 finem] fine ΛL ΩP, om. Weber ( G T* X ) |
24 exitus Amiatinus Cava M S Z Σ Λ Φ ΩP edd. Rusch ] om. Weber (G T* X) |
Numérotation du verset Sap. 11,15 

Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt. Non similiter iustis faciens
Numérotation du verset Sap. 11,16 

pro cogitationibus autem insensatis
iniquitates illorum.
Quod quidam errantes colebant mutos25 serpentes
25 mutos CorS3 Rusch Weber ] multos CorS3*
et bestias supervacuas
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
Numérotation du verset Sap. 11,17 

ut scirent quia per que peccat quis per hec et torquetur.
Numérotation du verset Sap. 11,18 

Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua
que creavit orbem terrarum ex materia invisa
immittere illis multitudinem ursorum
aut audaces leones
Numérotation du verset Sap. 11,19 

aut novi generis ira plenas et26 ignotas bestias aut vaporem ignium27 spirantes
26 et Rusch Weber ] aut Amiatinus Q Y Z² Φ ΘAM ΨD ΩP, om. Clementina |
27 vap. ignium Ω M ΩJ ΩS *(rubr. sublin.) Rusch Clementina ] vap. igneum Cor1 (Rabanus) ΩP Weber , inv. ΩP |
aut odorem fumi proferentes
aut horrendas ab oculis
scintillas emittentes
Numérotation du verset Sap. 11,20 

quarum non solum lesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere.
Numérotation du verset Sap. 11,21 

Nam28 et sine his uno spiritu poterant occidi29
28 Nam] Sed ΩP Weber |
29 poterant occidi] inv. ΩP Weber |
persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tue sed omnia in30 mensura et numero et pondere disposuisti.
30 in ΩP Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 11,22 

Multum enim valere tibi soli superat semper
et virtuti brachii tui
quis resistet ?
Numérotation du verset Sap. 11,23 

Quoniam tamquam momentum statere
sic est ante te31 orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani qui32 descendit in terram
31 est - ante te] inv. ΩP Weber |
32 qui] que ΩP Weber |
Numérotation du verset Sap. 11,24 

et33 misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter penitentiam.
33 et] sed ΩP Weber
Numérotation du verset Sap. 11,25 

Diligis enim omnia que sunt et nihil odisti eorum34 que fecisti nec enim odiens aliquid35 constituisti36 aut fecisti37.
34 eorum W Ω Rusch Clementina ] horum ΩP Weber | odisti eorum] inv. Ω M Ed1530 ( horum) |
35 aliquid] + quod ΨD |
36 nec... constituisti] om. T |
37 aut fecisti Cor1 Q² S X Y Z² Φ ΨD Ω M ΩJ ΩS ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 11,26 

Quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
Numérotation du verset Sap. 11,27 

Parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas.

Capitulum 11

Numérotation du verset Sap. 11,1 
1 eorum] illorum ΩP Weber
interl.| Israelitarum
in manibus prophete sancti.
interl.| Moysi
marg.| DIXERIT. RABANUS. Populus christianus per desertum huius mundi prophetiam sequitur ut perveniat ad patriam regni celestis. Unde Petrus: «Habemus propheticum sermonem cui bene facitis attendentes quasi lucerne lucenti in caliginoso loco» etc.
Numérotation du verset Sap. 11,2 
2 Iter fecerunt per deserta
2 Iter] hic incip. cap. 11 Ω ΩP
interl.| properantes ad terram promissionis
que non habitantur3 et in locis desertis fecerunt4 casas.
3 habitantur] inhabitabantur ΩP Weber
4 desertis fecerunt] secretis fixerunt Weber, desertis fixerunt ΩP
interl.| tabernacula
Numérotation du verset Sap. 11,3 
Steterunt contra hostes
interl.| Amalech et alios
et de inimicis se5 vindicaverunt.
5 se] suis ΩP ( (hapax) )
Numérotation du verset Sap. 11,4 
Sitierunt et invocaverunt te et data est illis aqua de petra altissima6
6 aqua - de petra altissima ΩP Rusch ] inv. Weber
interl.| spirituali gratia plenissima
et requies
interl.| cessatio
sitis7 de lapide duro.
7 sitis] siti Φ ΨD ΩP
interl.| super quem edificat sapiens
marg.| DE  PETRA  ALTISSIMA. «Petra autem erat Christus»qui virga crucis percussus que erat in manibus id est in Scripturis prophetarum fudit aquam vivam. Unde: «Qui sitit veniat ad me et bibat» etc.
Numérotation du verset Sap. 11,5 
Per que enim penas passi sunt inimici illorum
interl.| Egyptii
a defectione potus sui in eis cum abundarent filii Israel letati sunt8.
8 a defectione... letati sunt ΩP Rusch ] om. Weber
interl.| quia fluebat aqua de petra
marg.| PER  QUE  ENIM. RABANUS. Memoratis beneficiis priori populo datis narrat penas inimicorum quas in morte primogenitorum et varia clade passi sunt. Mystice populus Dei et oves pascue eius satiantur de fonte aque vive et persecutores eterna egestate deficiunt. Unde Isaias: ecce servi mei bibunt et vos sitietis.
marg.| Quasi pena est malis, gaudium est bonis, sitientibus se temptari ad correctionem. Sive ergo patiantur sive non gloria est eis.
Numérotation du verset Sap. 11,6 
Per hec cum illis
interl.| Israelitis
deesset9 bene cum illis actum est.
9 deesset] deessent ΩP
Numérotation du verset Sap. 11,7 
Nam pro fonte10 sempiterni fluminis
10 fonte] + quidem ΩP Weber
interl.| quo prius utebantur
humanum sanguinem
interl.| quando aque verse sunt in sanguinem
dedisti iniustis.
interl.| qui acceperunt gladium gladio peribunt
Numérotation du verset Sap. 11,8 
Qui11 cum minuerentur12 in traductione13 infantium14 occisorum
11 Qui] quin G, quo Z* Σ
12 cum minuerentur plerique codd. edd. Amiatinus S Λ Φ ΘM (al.) ΩP Rusch Clementina ] cum invenirentur Θ, comminuerentur G M X Y T W* ΠH Weber, conmonerentur Cava Z Σ ΘM (al.)
13 in traductione ΩP] in traductionem L S* Σ , introductione W
14 infantium Amiatinus Cava M Q S² W X Y Z² ΛL ΨD Ω ΩP Rusch edd.] infantum Weber
interl.| sicut sub Herode factum est
dedisti illis15 abundantem aquam
15 illis Cor3 (Rabanus) Rusch Weber ] eis Ω M ΩP, enim praem. ΩS*, + autem Z Σ | dedisti illis] illis autem dedit inv. Z* Σ
interl.| que salit in vitam eternam
insperate16
16 insperate ΩP] inspirate Cava G* L S* T* W X Σ, + salutis X T ΣT² ΛL Γ
interl.| de improviso
Numérotation du verset Sap. 11,9 
ostendens per sitim que tunc fuit quemadmodum tuos exaltares
interl.| cum torrente voluptatis tuis potabis eos
et adversarios
interl.| persecutores
illorum necares.
interl.| siti eterna
Numérotation du verset Sap. 11,10 
Cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam
interl.| correctionem
acceperunt17 scierunt18
17 acceperunt] accipientes Weber
18 scierunt Rusch Weber ] scientes ΩP ( (hapax) ), steterunt ΨD
interl.| experimento
quemadmodum cum ira iudicati impii19 tormenta paterentur.
19 impii] + et ΩP
marg.| CUM  ENIM  TEMPTATI  SUNT. RABANUS. Israelitas peccantes dignis plagis corripuit Deus et penitentes consolatus est Egyptios et Chananeos tamquam misericordia indignos exterminavit. Unde sequitur: hos quidem tamquam pater etc.
Numérotation du verset Sap. 11,11 
Hos
interl.| Israelitas
quidam20 tamquam pater monens probasti illos autem
20 quidam] quidem ΩP Weber
interl.| Egyptios aut Chananeos
tamquam durus rex interrogans condemnasti.
Numérotation du verset Sap. 11,12 
Absentes enim et presentes similiter {t. 3 : Erfurt, f. 41va   ; facsim., t. 2, p. 734a} torquebantur.
marg.| TORQUEBANTUR. A pharaone ubicumque scilicet essent. Vel non tam hi quos Israelite recenti clade per singulas civitates permerunt perviti sunt sed et omnes Chananei audientes victoriam populi Dei. Unde Raab: irruit in nos terror vester etc. Mystice autem: Iudei qui incarnationem Filii Dei et predicationem despiciebant ubique terrarum vagi et profugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt ut qui fuerant in capite sint in cauda et e converso.
Numérotation du verset Sap. 11,13 
Duplex enim illos acceperat tedium et gemitus cum memoria preteritorum.
interl.| quia preteritorum malorum recordatio et presentium tempestas
marg.| DUPLEX etc. Preteritorum malorum recordatio non minuitur et presentium tempestas augetur. Unde: nec habent spem remedii quia penitentiam simulantes non student emendationi. Unde: cum occideret eos querebant eum et dilexerunt eum in ore suo etc.
Numérotation du verset Sap. 11,14 
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum admirantes21 in22 finem23 exitus24.
21 admirantes plerique codd. ΩP Rusch ] admirantur Cava , ammirati sunt ΓM, mirantes S * ΘH, et praem. M S Y Z² Φ ΘH ΨD, om. om. Weber ( G T* X )
22 in ΩP ] om. Cava Σ Weber (G T* X)
23 finem] fine ΛL ΩP, om. Weber ( G T* X )
24 exitus Amiatinus Cava M S Z Σ Λ Φ ΩP edd. Rusch ] om. Weber (G T* X)
Numérotation du verset Sap. 11,15 
Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt. Non similiter iustis faciens
interl.| ut iniustis
marg.| NON  SIMILITER  FACIENS  IUSTIS quia non similiter peccant. Septies enim cadit iustus et resurgit. Impius autem cum venerit in profundum malorum contemnit.
Numérotation du verset Sap. 11,16 
pro cogitationibus autem insensatis
interl.| secundum duritiam suam et cor impenitens thesaurizat sibi iram indie ire
iniquitates illorum.
interl.| iniqua opera que ex cogitatione procedunt
Quod quidam errantes colebant mutos25 serpentes
25 mutos CorS3 Rusch Weber ] multos CorS3*
interl.| Esculapium
et bestias supervacuas
interl.| arietes canes
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
marg.| QUOD  QUIDAM etc. RABANUS. Dignum fuit ut qui pro creatore creaturarum venerabantur unde opem querebant sustinerent penam pugnat enim pro eo orbis terrarum contra insensatos. Mystice vero idolatre heretici schismatici qui errorum suorum sectas pro veritate colunt a spiritualibus bestiis puniuntur de quibus dicitura: «Ne tradas bestiis animas confitentes tibi» quarum aspectus terriblis furor immensus. Tota enim intentio est eorum genus humanum persequi et cruciare id omnibus modis. Sed quia Deus neminem iniuste damnat sequitur: sed omnia in mensura etc.
a Ps. 73, 19 (Ps-R).
Numérotation du verset Sap. 11,17 
ut scirent quia per que peccat quis per hec et torquetur.
interl.| ut ex similitudine pene cognoscerent qualitatem culpe
Numérotation du verset Sap. 11,18 
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua
interl.| Filius
que creavit orbem terrarum ex materia invisa
interl.| terra erat inanis et vacua et tenebre erant super faciem abyssi
immittere illis multitudinem ursorum
interl.| demonum
aut audaces leones
Numérotation du verset Sap. 11,19 
aut novi generis ira plenas et26 ignotas bestias aut vaporem ignium27 spirantes
26 et Rusch Weber ] aut Amiatinus Q Y Z² Φ ΘAM ΨD ΩP, om. Clementina
27 vap. ignium Ω M ΩJ ΩS *(rubr. sublin.) Ed1455 Rusch Clementina ] vap. igneum Cor1 (Rabanus) ΩP Weber , inv. ΩP
interl.| ire vel libidinis
aut odorem fumi proferentes
interl.| obscurantes scilicet oculos spirituales
aut horrendas ab oculis
interl.| qui scilicet omnia videndo urunt
scintillas emittentes
interl.| ignita iacula vel ignota lascivia
Numérotation du verset Sap. 11,20 
quarum non solum lesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere.
Numérotation du verset Sap. 11,21 
Nam28 et sine his uno spiritu poterant occidi29
28 Nam] Sed ΩP Weber
29 poterant occidi] inv. ΩP Weber
interl.| indignatione vel iussu Dei
persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tue sed omnia in30 mensura et numero et pondere disposuisti.
30 in ΩP Rusch ] om. Weber
marg.| SED  OMNIA  IN  MENSURA etc. Quia omnia secundum veritatem et iudicium et iustitiam facit omnia enim opera sua certo numero et mensura et pondere creavit. Unde: qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat. Et alibi: qui fecit ventis pondus et aquis appendit mensuras. Unusquidam ait: omnia que a primena natura statuta sunt numerorum videntur ratione firmata. Hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar etc. In mensura qualitas in numero quantitas in pondere ratio. In his constituit Deus mundum et gubernat et iudicaturus est. In his iustus iudex comprehendi non potest nec reprehendi omnia in claustro horum trium abscondita latent que solis clavibus iudicii et misericordie Dei reserabuntur quando illuminabuntur abscondita tenebrarum et revelabuntur consilia cordium.
Numérotation du verset Sap. 11,22 
Multum enim valere tibi soli superat semper
interl.| Deo nihil est impossibile cui resistere nemo potest
et virtuti brachii tui
interl.| Filii tui. Unde Isaias: induere fortitudinem brachium Domini
quis resistet ?
Numérotation du verset Sap. 11,23 
Quoniam tamquam momentum statere
interl.| lingue
sic est ante te31 orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani qui32 descendit in terram
31 est - ante te] inv. ΩP Weber
32 qui] que ΩP Weber
marg.| MOMENTUM  STATERE etc. Simile dicit Isaias. Ecce gentes sicut stilla situle et quasi momentum statere reputate sunt vult enim intelligi quod mens et ratio et sensus Domini per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil ille sit de quo dicitur: Verbo Domini celi firmati sunt etc. Omnes gentes que non cognoverunt creatorem suum ad comparationem Dei quasi stilla situle sunt et quasi momentum statere quod levitur declinatur et sicut gutta roris antelucani que primo aspectu solis siccatur. Vel sicut situle stilla si fluit a portante despicitur vel negligitur ita gentium multitudo celesti splendore supernis mysteriis et angelorum multitudini comparata pro nihilo ducitur.
Numérotation du verset Sap. 11,24 
et33 misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas {t. 3 : Erfurt, f.   41vb   ; facsim., t. 2, p. 734b} peccata hominum propter penitentiam.
33 et] sed ΩP Weber
interl.| potentia Domini bonitate plena opus suum propter peccata non despicit sed per penitentiam abluit et pie fovet et nutrit. Unde subdit: diligis enim omnia etc.
Numérotation du verset Sap. 11,25 
Diligis enim omnia que sunt et nihil odisti eorum34 que fecisti nec enim odiens aliquid35 constituisti36 aut fecisti37.
34 eorum W Ω Ed1455 Rusch Clementina ] horum ΩP Weber | odisti eorum] inv. Ω M Ed1530 ( horum)
35 aliquid] + quod ΨD
36 nec... constituisti] om. T
37 aut fecisti Cor1 Q² S X Y Z² Φ ΨD Ω M ΩJ ΩS ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber
marg.| DILIGIS  ENIM. Bonus opifex opus suum diligit et regit et si homo aliquando peccat sustinet in multa patientia et per penitentiam in melius convertit. Unde solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Impenitentes autem iusto iudicio damnantur. Iustus enim Dominus et iustitias dilexit.
Numérotation du verset Sap. 11,26 
Quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
Numérotation du verset Sap. 11,27 
Parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_11)

Notes :