Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Sap. 12,1 

O quam bonus et suavis est Domine spiritus tuus1 in nobis2
1 O quam ... spiritus tuus plerique codd. edd. Cor1 Ω Rusch ] Bonus enim spiritus tuus est G Cava Q² T Z* X ΣC² Weber |
2 nobis ΦRG ΘM (al.) ΨD Cor3 (vel) Ω M ΩJ ΩS * Rusch ] omnibus Z* Cor 1 =Cor 3 (Rabanus) ΩJ² |
Numérotation du verset Sap. 12,2 

Ideoque3 hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens alloqueris
3 Ideoque] propter quod Weber
ut relicta malitia credant in te Domine.
Numérotation du verset Sap. 12,3 

Illos4 enim antiquos habitatores5 sancte terre tue quos exhorruisti6
4 Illos] et praem. Weber |
5 habitatores] inhabitatores Weber |
6 terre tue quos exhorruisti] tue terre odiens Weber |
Numérotation du verset Sap. 12,4 

quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina
et sacrificia iniusta
Numérotation du verset Sap. 12,5 

et filiorum suorum7 necatores
7 suorum] om. Weber
sine misericordia et comestores viscerum hominum
et devoratores8 sanguinis9
8 et devoratores] devorationem et om. Weber |
9 sanguinis] sanguinem Cava X ΘH, sanguinum L , a medio sacramento tuo Weber |
Numérotation du verset Sap. 12,6 

et auctores parentes animarum inauxiliatarum
voluisti perdere10 a medio sacramento tuo11 per manus parentum nostrorum
10 voluisti perdere Rusch Weber ] inv. ΩS ΩJ edd. |
11 a medio sacramento tuo Ω Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 12,7 

ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei que tibi omnium carior est terra
Numérotation du verset Sap. 12,8 

sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent.
Numérotation du verset Sap. 12,9 

Non quia impotens in bello eras12 subicere impios iustis aut bestiis sevis aut verbo duro simul exterminare
12 in bello - eras ] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,10 

sed partibus iudicans dabas locum penitentie
non ignorans quoniam nequa est natio eorum13 et naturalis malitia ipsorum
13 eorum] illorum Weber
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum
in perpetuum.
Numérotation du verset Sap. 12,11 

Semen enim erat maledictum ab initio
nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum.
Numérotation du verset Sap. 12,12 

Quis enim dicet tibi quid fecisti ?
Aut quis stabit contra iudicium tuum ?
Aut quis in conspectu tuo14 veniet vindex iniquorum hominum ?
14 conspectu tuo] conspectum tuum Weber
Aut quis tibi imputabit si perierint nationes15 quas tu fecisti ?
15 perierint nationes] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,13 

Nec enim est alius Deus quam tu cui16 cura est de omnibus17 ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium18
16 cui] cuius Weber |
17 omnibus CorS3 Rusch Weber ] nobis CorS3* (vel v. 16) |
18 iudicas iudicium] iudicasti Weber |
Numérotation du verset Sap. 12,14 

neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
Numérotation du verset Sap. 12,15 

Cum ergo sis19 iustus iuste omnia disponis.
19 ergo sis] inv. Weber
Ipsum quoque qui non debet puniri
condemnas
et20 exterum estimas a tua virtute.
20 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,16 

Virtus enim
tua iustitie initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis.
Numérotation du verset Sap. 12,17 

Virtutem enim ostendis tu qui non crederis in virtute esse21 consummatus
21 in virtute - esse] inv. Weber
et hos qui te22 nesciunt23
22 te] om. Weber |
23 nesciunt CorS3* Rusch ] sciunt CorS3 Weber |
in audacia24 traducis.
24 te... audacia] sciunt audaciam Weber
Numérotation du verset Sap. 12,18 

Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas
et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi cum volueris25 posse.
25 volueris] voles Weber
Numérotation du verset Sap. 12,19 

Docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum
et bone spei fecisti filios tuos quoniam iudicans26 das locum in peccatis penitentie.
26 iudicans] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,20 

Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti attentione et liberasti dans tempus et locum per que possunt27 mutari a malitia
27 possunt] possint Weber
Numérotation du verset Sap. 12,21 

cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ?
Numérotation du verset Sap. 12,22 

Cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam tuam28.
28 tuam] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,23 

Unde et illis
qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hec que coluerunt dedisti summa tormenta.
Numérotation du verset Sap. 12,24 

Etenim in erroris via diutius erraverunt deos estimantes hec que in manibus29
29 manibus Cor3 (al.) CorS3* Ω M] animalibus Cor3 (Rabanus et antiqui) CorS3 Weber
sunt supervacua infantium30 insensatorum more31 viventes.
30 infantium Amiatinus X Y ΨD Ω Rusch edd.] infantum Weber |
31 more] + sentientes et X |
Numérotation du verset Sap. 12,25 

Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
Numérotation du verset Sap. 12,26 

Qui autem ludibriis et increpationibus32 non correcti33 sunt dignum Dei iudicium experti sunt.
32 et increpationibus] increpationis Weber |
33 correcti W² Ω Rusch Ed1530 Clementina ] correpti Weber |
Numérotation du verset Sap. 12,27 

In his enim que patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur. Per hec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse verum Deum34 agnoverunt. Propter hoc35 quod et finis condemnationis illorum veniet super illos36.
34 verum Deum] inv. Weber |
35 hoc] om. Weber |
36 illorum veniet super illos] illis veniet Weber |

Capitulum 12

Numérotation du verset Sap. 12,1 
{t. 3 : Erfurt, f.   41vb   ; facsim., t. 2, p. 734b} O quam bonus et suavis est Domine spiritus tuus1 in nobis2
1 O quam ... spiritus tuus plerique codd. edd. Cor1 Ω Rusch ] Bonus enim spiritus tuus est G Cava Q² T Z* X Σ Weber
2 nobis ΦRG ΘM (al.) ΨD Cor3 (vel) Ω M ΩJ ΩS * Rusch ] omnibus Z* Cor 1 =Cor 3 (Rabanus) ΩJ²
interl.| quia amor Dei et fons totius boni est
Numérotation du verset Sap. 12,2 
Ideoque3 hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens alloqueris
3 Ideoque] propter quod Weber
interl.| beatus qui audit vocem admonentis
marg.| CORRIPIS. Per eos quos reples vel per alios quos volueris. Unde: ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio.
ut relicta malitia credant in te Domine.
Numérotation du verset Sap. 12,3 
Illos4 enim antiquos habitatores5 sancte terre tue quos exhorruisti6
4 Illos] et praem. Weber
5 habitatores] inhabitatores Weber
6 terre tue quos exhorruisti] tue terre odiens Weber
marg.| ILLOS  ENIM etc. RABANUS. Historialiter dicit quomodo septem gentes que terram Chananeorum possidebant propter iniquitates eorum eiecit et filios Israel nominis sui cultores introduxit. Mystice autem septem gentes significant universitatem vitiorum que per prevaricationem primi parentis possederunt genus humanum sed per gratiam Christi expulsa sunt et introducta numerositas virtutum ut eiectis habitatoribus nefandis virtutes adiuvante Spiritu Sancto utiles fructus afferrent.
Numérotation du verset Sap. 12,4 
quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina
interl.| per veneficia
et sacrificia iniusta
Numérotation du verset Sap. 12,5 
et filiorum suorum7 necatores
7 suorum] om. Weber
interl.| hoc non legitur
sine misericordia et comestores viscerum hominum
interl.| hoc non legitur factum fuisse
et devoratores8 sanguinis9
8 et devoratores] devorationem et om. Weber
9 sanguinis] sanguinem Cava X ΘH, sanguinum L , a medio sacramento tuo Weber
Numérotation du verset Sap. 12,6 
et auctores parentes animarum inauxiliatarum
interl.| eorum qui se non poterant defendere vel quibus volebant auxiliari
voluisti perdere10 a medio sacramento tuo11 per manus parentum nostrorum
10 voluisti perdere Rusch Weber ] inv. ΩS ΩJ Ed1455 edd.
11 a medio sacramento tuo Ω Ed1455 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,7 
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei que tibi omnium carior est terra
Numérotation du verset Sap. 12,8 
sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent.
interl.| acerrimos timores quibus corda gentium pungebantur
Numérotation du verset Sap. 12,9 
Non quia impotens in bello eras12 subicere impios iustis aut bestiis sevis aut verbo duro simul exterminare
12 in bello - eras ] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,10 
sed partibus iudicans dabas locum penitentie
interl.| id est per partes id est paulatim non exercens omnem vindictam
non ignorans quoniam nequa est natio eorum13 et naturalis malitia ipsorum
13 eorum] illorum Weber
interl.| permanens inveterata
et quoniam non {t. 3 : Erfurt, f. 42ra   ; facsim., t. 2, p. 735a} poterat mutari cogitatio illorum
interl.| indurata propria nequacia
in perpetuum.
interl.| in prescientia vel exquo fuerunt quedam prava qualitas in ipsis erat maledictione digna
Numérotation du verset Sap. 12,11 
Semen enim erat maledictum ab initio
interl.| originali peccato
nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum.
Numérotation du verset Sap. 12,12 
Quis enim dicet tibi quid fecisti ?
interl.| numquid dicit figmentum ei qui se finxerit quid me sic fecisti
marg.| QUIS  ENIM  DICET. RABANUS. Manifesta ratione ostendit quia non est contradicendum creatori si creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem quia in voluntate eius universa sunt posita et non est qui possit resistere ei. Iustus est in omnibus viis suis . Unde sequitur: cum ergo sis iustus etc.
Aut quis stabit contra iudicium tuum ?
interl.| quo iuste iudicas
Aut quis in conspectu tuo14 veniet vindex iniquorum hominum ?
14 conspectu tuo] conspectum tuum Weber
interl.| quasi non culpa creatoris si pereunt sed nature vitium
Aut quis tibi imputabit si perierint nationes15 quas tu fecisti ?
15 perierint nationes] inv. Weber
interl.| bonis
Numérotation du verset Sap. 12,13 
Nec enim est alius Deus quam tu cui16 cura est de omnibus17 ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium18
16 cui] cuius Weber
17 omnibus CorS3 Rusch Weber ] nobis CorS3* (vel v. 16)
18 iudicas iudicium] iudicasti Weber
Numérotation du verset Sap. 12,14 
neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
interl.| utrum iuste perdideris vel ut restaurentur
Numérotation du verset Sap. 12,15 
Cum ergo sis19 iustus iuste omnia disponis.
19 ergo sis] inv. Weber
interl.| iustum Filium puniens
Ipsum quoque qui non debet puniri
interl.| ineternum
condemnas
interl.| corripis vel ipsum qui non recipit correctionem condemnas imperpetuum
et20 exterum estimas a tua virtute.
20 et] om. Weber
interl.| alienum et indignum a tua pietate
Numérotation du verset Sap. 12,16 
Virtus enim
interl.| Filius immolatus
tua iustitie initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis.
interl.| ut qui prees potentia mitescas natura
marg.| VIRTUS  ENIM  TUA etc. Quia iudicium Dei sive in correctione electorum sive in damnatione malorum summe equitatis perfectio est et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit iudicium ut plures habbeat quibus reddat beneficum. Quando enim creatura se erigit contra creatorem iusta punitur vindicta ut se inferiorem cognoscat. Possunt hec ad passionem Christi referri quem Pater pro nobis in mortem21 tradidit et eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit22* qui nisi in debitam mortem susciperet non nos a debita morte liberaret. Pater ergo iustus iustum puniens iuste omnia disponit.
21 mortem] moremt ! Rusch (Erfurt=facsim. cacogr.)
22 fecit Rusch (Erfurt) ] e fc Rusch (facsim. cacogr.)
marg.| Omnipotens Deus cum summa tranquillitate iudicat omnia, humani tamen affectus et membra ei tropica locutione ascribuntur ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor et huiusmodi cum simplex natura numquam recipiat varietatem nec vera unitas divisionem. Mutiplicia vero et diversa unus et idem operatur. Unde: «Mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es et anni tui <non deficient>«etc. Et alibia:"Ego sum Deus et non mutor". Et alibib: «Apud quem non est transmutatio» etc. Docuisti autem populum tuum per mirifica opera Dei instruuntur fideles ne complicentur iniquis sed studeant se incontaminatos servare confitendo et sperando in Domino et non negligant penitentie tempus.
a Cf. Mal. 3, 6.
b Iac. 1, 17.
Numérotation du verset Sap. 12,17 
Virtutem enim ostendis tu qui non crederis in virtute esse23 consummatus
23 in virtute - esse] inv. Weber
interl.| in correctione reorum ne de sua virtute presumat contumacia superborum
et hos qui te24 nesciunt25
24 te] om. Weber
25 nesciunt CorS3* Rusch ] sciunt CorS3 Weber
interl.| usu et exercitio
in audacia26 traducis.
26 te... audacia] sciunt audaciam Weber
Numérotation du verset Sap. 12,18 
Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas
interl.| omnia predicta
et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi cum volueris27 posse.
27 volueris] voles Weber
Numérotation du verset Sap. 12,19 
Docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum
interl.| benignum
et bone spei fecisti filios tuos quoniam iudicans28 {t. 3 : Erfurt, f. 42rb   ; facsim., t. 2, p. 735b} das locum in peccatis penitentie.
28 iudicans] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,20 
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti attentione et liberasti dans tempus et locum per que possunt29 mutari a malitia
29 possunt] possint Weber
Numérotation du verset Sap. 12,21 
cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ?
marg.| SI  ENIM etc. RABANUS. Decem plagis verberavit Egyptios hostes populi sui et inter plagas respirare permisit ut corrigerentur. Sed quia perseveraverunt in malitia deleti sunt divina iustitia. Populus autem Dei quibus promissio facta est partim corripiebantur et consolabantur dum disciplinam Dei perciperent. Postquam evangelium Dei spreverunt et Filium Dei crucifixerunt inimici facti sunt et ideo de terra sua eiecti sunt per orbem dispersi ut tandem corrigantur et salventur. Persecutores quorum cum Christi confessores cruciabant patientia eorum instrui possent ut idolatriam dimitterent et christianam reciperent religionem sed sicut hi per penas temporales consecuti sunt eternam gloriam ita hi post parva gaudia eternam recipiunt miseriam.
Numérotation du verset Sap. 12,22 
Cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam tuam30.
30 tuam] om. Weber
marg.| CUM  ERGO  NOBIS. Multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Magna distantia est inter iudicium electorum et reproborum. Illos Dominus corripit ut emendet hi superbie et perfidie penas luunt ut contra damnatorem omnium se repugare non posse cognocant felix iudex qui pietatem et bonitatem sui iudicis semper inspici. Iudicium enim sine misericordia ei qui non fecit misericordiam.
Numérotation du verset Sap. 12,23 
Unde et illis
interl.| idolatris
qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hec que coluerunt dedisti summa tormenta.
marg.| INSENSATE ut qui nolebant creatorem agnoscere et honorare digne traditi in reprobum sensum facerent ea que non conveniunt contumeliis afficientes corpora sua in semetipsis quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium et servierunt creature potius quam creatori.
Numérotation du verset Sap. 12,24 
Etenim in erroris via diutius erraverunt deos estimantes hec que in manibus31
31 manibus Cor3 (al.) CorS3* Ω M] animalibus Cor3 (Rabanus et antiqui) CorS3 Weber
interl.| alias: in animabus
sunt supervacua infantium32 insensatorum more33 viventes.
32 infantium Amiatinus X Y ΨD Ω Rusch edd.] infantum Weber
33 more] + sentientes et X
Numérotation du verset Sap. 12,25 
Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
Numérotation du verset Sap. 12,26 
Qui autem ludibriis et increpationibus34 non correcti35 sunt dignum Dei iudicium experti sunt.
34 et increpationibus] increpationis Weber
35 correcti W² Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] correpti Weber
marg.| QUI  AUTEM  LUDIBRIIS etc. id est qui a Deo flagellati non sunt correcti condignam damnationem experti sunt ad hoc corripit Deus ut emendet. Qui autem ingratus et impatiens murmurat de temporali tormento ducitur ad eternum.
Numérotation du verset Sap. 12,27 
In his enim que patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur. Per hec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse verum Deum36 agnoverunt. Propter hoc37 quod et finis condemnationis illorum veniet super illos38.
36 verum Deum] inv. Weber
37 hoc] om. Weber
38 illorum veniet super illos] illis veniet Weber
marg.| IN  HIS  ENIM. RABANUS. Gentilitas dum idolis serviebat deos esse putabat quorum persuasionibus peribat. Ideo diversis penis afficiebatur. Unde plurimi Deum verum quem in beneficiis credere noluerunt iniusto iudicio omnipotentem agnoverunt. Damnator enim omnium aut hic per penitentiam conversis misericordiam impendit aut incorrectis eternam penam infligit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_12)

Notes :