Capitulum 19

Numérotation du verset Sap. 19,1 

Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Presciebat enim et futura illorum
Numérotation du verset Sap. 19,2 

quoniam cum ipsi1 reversi essent et premisissent2 ut se ducerent et cum magna sollicitudine premisissent illos consequebantur penitentie actus3.
1 cum ipsi] inv. Weber |
2 et permisissent] om. Weber |
3 penitentie actus] illos penitentia acti Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,3 

Adhuc enim inter manus habentes luctum4 et deplorantes ad monumentum5 mortuorum aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientie et quos rogantes proiecerant6 hos tamquam fugitivos persequebantur.
4 luctum] scrips., luctû Rusch, luctus Weber |
5 monumentum] monumenta Weber |
6 proicerant] proicerunt Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,4 

Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum que acciderant memorationem amittebant
Numérotation du verset Sap. 19,5 

ut7 que deerat tormentis repleret punitio8 et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent.
7 ut] + eam Weber |
8 repleret punitio] replerent punitionem Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,6 

Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis preceptis
ut pueri tui custodirentur illesi.
Numérotation du verset Sap. 19,7 

Nam nubes illorum castra obumbrabat9 et ex aqua que ante erat terra apparuit arida10
9 nubes illorum castra obumbrabat Rusch (obumbarbat cacogr. )] nubis castra eorum adumbrabat Weber |
10 apparuit arida] inv. Weber |
et in11 mari Rubro via sine impedimento
11 in] ex Weber
et campus germinans de profundo nimio
Numérotation du verset Sap. 19,8 

per quem omnis natio transivit que tegebatur tua manu videntes tua12 mirabilia et13 monstra.
12 tua] om. Weber |
13 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,9 

Tamquam enim equi14
14 enim equi] inv. Weber
depaverunt escam15 et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos.
15 escam] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 19,10 

Memores enim adhuc erant illorum que16 incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium produxit17 terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
16 adhuc erant illorum que] erant adhuc eorum que in Weber |
17 produxit] eduxit Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,11 

Novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis.
Numérotation du verset Sap. 19,12 

In allocutione enim desideriorum18 descendit19
18 desideriorum] desiderii Weber |
19 descendit] ascendit Weber |
illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis que ante facta erant argumentis per vim fluminum. Iuste enim patiebantur secundum suas nequitias.
Numérotation du verset Sap. 19,13 

Etenim indetestabiliorem hospitalitatem20 instituerunt.
20 indetestabiliorem hospitalitatem] detestabiliorem inhospitalitatem Weber
Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant.
Numérotation du verset Sap. 19,14 

Et non solum hec21 sed et alius quidem erat respectus22 illorum quoniam inviti recipiebant extraneos.
21 hec] hoc Weber |
22 quidem erat respectus] quis respectus erit Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,15 

Qui autem cum letitia receperunt hos qui eisdem usi erant institutis23 sevissimis afflixerunt doloribus.
23 institutis] iustitiis Weber
Numérotation du verset Sap. 19,16 

Percussi sunt autem cecitate sicut illi in foribus iusti
cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque transitum ostii sui24 querebat.
24 transitum (h)ostii sui Rusch Clementina ] ostii sui transitum Weber
Numérotation du verset Sap. 19,17 

In se enim elementa25 convertuntur sicut in organo qualitatis sonus immutatur et omnia suum sonum custodiunt. Unde estimari26 ex ipso certo visu potest27.
25 elementa] + dum Weber |
26 estimari] est estimare et Weber |
27 potest] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,18 

Agrestia enim in aquatica convertebantur et quecumque erant natantia in terra28 transiebant.
28 terra] terram Weber
Numérotation du verset Sap. 19,19 

Ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis nature obliviscebatur.
Numérotation du verset Sap. 19,20 

Flamme e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam que facile dissolvebatur29 sicut glacies bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine30 et honorasti et non despexisti in omni tempore etiam31 in omni loco assistens eis32.
29 dissolvebatur] dissolvitur Weber |
30 magnificasti populum tuum - Domine] inv. Weber |
31 etiam] et Weber |
32 eis] + Explicit liber sapientie Salomonis Weber |

Capitulum 19

Numérotation du verset Sap. 19,1 
{Erfurt, t. 3, f. 46ra ; facsim., t. 2, p. 743a} Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Presciebat enim et futura illorum
marg.| IMPIIS  AUTEM etc. Inimicis populi Dei vindicta usque ad consummationem supervenit quia nec vitam nec mores correxerunt fictis enim argumentis simulabant penitentiam et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde pharao cum plagis afflictus populum Dei se dimissurum promitteret paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim christiani nominis si perstiterint in malitia sua sentient in pena quantum valeat Dei iustitia.
Numérotation du verset Sap. 19,2 
quoniam cum ipsi1 reversi essent et premisissent2 ut se ducerent et cum magna sollicitudine premisissent illos consequebantur penitentie actus3.
1 cum ipsi] inv. Weber
2 et permisissent] om. Weber
3 penitentie actus] illos penitentia acti Weber
Numérotation du verset Sap. 19,3 
Adhuc enim inter manus habentes luctum4 et deplorantes ad monumentum5 mortuorum aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientie et quos rogantes proiecerant6 hos tamquam fugitivos persequebantur.
4 luctum] scrips., luctû Rusch, luctus Weber
5 monumentum] monumenta Weber
6 proicerant] proicerunt Weber
Numérotation du verset Sap. 19,4 
Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum que acciderant memorationem amittebant
Numérotation du verset Sap. 19,5 
ut7 que deerat tormentis repleret punitio8 et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent.
7 ut] + eam Weber
8 repleret punitio] replerent punitionem Weber
Numérotation du verset Sap. 19,6 
Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis preceptis
interl.| quia conditoris sui preceptis obedit et in omnibus ei deseruit. Ad hoc enim creatura creata est ut ei per omnia obediret
ut pueri tui custodirentur illesi.
Numérotation du verset Sap. 19,7 
Nam nubes illorum castra obumbrabat9 et ex aqua que ante erat terra apparuit arida10
9 nubes illorum castra obumbrabat Rusch (obumbarbat cacogr. )] nubis castra eorum adumbrabat Weber
10 apparuit arida] inv. Weber
interl.| incarnatio Christi qui credentes lumine evangelii illustrat et a persecutoribus protegit
et in11 mari Rubro via sine impedimento
11 in] ex Weber
interl.| quod baptimum significat in quo salvantur fideles et suffocantur demones
et campus germinans de profundo nimio
Numérotation du verset Sap. 19,8 
per quem omnis natio transivit que tegebatur tua manu videntes tua12 mirabilia {Erfurt, t. 3, f. 46rb   ; facsim., t. 2, p. 743b} et13 monstra.
12 tua] om. Weber
13 et] om. Weber
marg.| VIDENTES  TUA. Sic nos oportet liberatori nostro exultantes gratias agere dicentes: benedic anima mea Dominum etc. Unde apostolus: sine intermissione orate in omnibus gratias agite etc.
Numérotation du verset Sap. 19,9 
Tamquam enim equi14
14 enim equi] inv. Weber
interl.| Dei unde: qui ascendes super equos tuos et quadrige tue salvatio
depaverunt escam15 et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos.
15 escam] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 19,10 
Memores enim adhuc erant illorum que16 incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium produxit17 terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
16 adhuc erant illorum que] erant adhuc eorum que in Weber
17 produxit] eduxit Weber
marg.| PRODUXIT  TERRA  MUSCAS. Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas et fluvius ranas cultoribus autem Dei terra dedit fructum et mare carnis alimentum. Dignum est enim ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat.
Numérotation du verset Sap. 19,11 
Novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis.
Numérotation du verset Sap. 19,12 
In allocutione enim desideriorum18 descendit19
18 desideriorum] desiderii Weber
19 descendit] ascendit Weber
interl.| alias: ascendit
illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis que ante facta erant argumentis per vim fluminum. Iuste enim patiebantur secundum suas nequitias.
marg.| IUSTE  ENIM  PATIEBANTUR. RABANUS. Qui antiquos Dei servos ad se venientes crudeliter tractaverunt digne puniti sunt ut mente tenebrosi et affectu rigidi obscuritatem tenebrarum et diversorum dolorum in corpore sustinerent quanto magis qui servos Christi et predicatores evangelii contemnunt. Unde: amen dico vobis tolerabilius erit terre Sodomorum et Gomorrheorum in die iudicii quam illi civitati. Bene autem dicitur quod percussi sunt cecitate sicut illi tenebris excecati erant qui in foribus iusti id est Loth errabant hostii transitum querentes et non invenientes qui enim tenebras erroris intus patitur gravissimis damnis undique constringitur quia viam veritatis non agnoscit et hostium quod Christus est non invenit.
Numérotation du verset Sap. 19,13 
Etenim indetestabiliorem hospitalitatem20 instituerunt.
20 indetestabiliorem hospitalitatem] detestabiliorem inhospitalitatem Weber
interl.| alias: etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt
Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant.
Numérotation du verset Sap. 19,14 
Et non solum hec21 sed et alius quidem erat respectus22 illorum quoniam inviti recipiebant extraneos.
21 hec] hoc Weber
22 quidem erat respectus] quis respectus erit Weber
Numérotation du verset Sap. 19,15 
Qui autem cum letitia receperunt hos qui eisdem usi erant institutis23 sevissimis afflixerunt doloribus.
23 institutis] iustitiis Weber
Numérotation du verset Sap. 19,16 
Percussi sunt autem cecitate sicut illi in foribus iusti
interl.| Loth
cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque transitum ostii sui24 querebat.
24 transitum (h)ostii sui Rusch Clementina ] ostii sui transitum Weber
Numérotation du verset Sap. 19,17 
In se enim elementa25 convertuntur sicut in organo qualitatis sonus immutatur et omnia suum sonum custodiunt. Unde estimari26 ex ipso certo visu {Erfurt, t. 3, f. 46va   ; facsim., t. 2, p. 744a} potest27.
25 elementa] + dum Weber
26 estimari] est estimare et Weber
27 potest] om. Weber
marg.| IN  SE  ENIM  ELEMENTA etc. Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodie temperamento consentiunt ita discrepantia elementa servato iure nature ad creatoris voluntatem flectuntur non enim creaturam sibi condidit contrariam sed per omnia voluntati sue consentaneam.
marg.| UNDE  EST  ESTIMARI etc. RABANUS. Homines enim et iumenta profundum mari Rubri sicco vestigio transierunt et rane de fluviis procedentes domos Egyptiorum impleverunt. Ignis cum grandine mixtus de celo ruebat ned ignis aquam nec aqua ignem impediebta. Ubi autem erant filii Israel neminem seserunt ut appareret quod elementa mundi non sue tantum condicioni sed creatoris deservirent voluntati.
Numérotation du verset Sap. 19,18 
Agrestia enim in aquatica convertebantur et quecumque erant natantia in terra28 transiebant.
28 terra] terram Weber
Numérotation du verset Sap. 19,19 
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis nature obliviscebatur.
Numérotation du verset Sap. 19,20 
Flamme e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam que facile dissolvebatur29 sicut glacies bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine30 et honorasti et non despexisti in omni tempore etiam31 in omni loco assistens eis32.
29 dissolvebatur] dissolvitur Weber
30 magnificasti populum tuum - Domine] inv. Weber
31 etiam] et Weber
32 eis] + Explicit liber sapientie Salomonis Weber
marg.| IN  OMNIBUS  ENIM  MAGNIFICASTI. Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis quos semper protegit et regit quos aliquando in martyrio purgat ; unde vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. Multe enim tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos Dominus.A
A ¶Codd. : Au212 ( sine lem. ) Rusch | Dominus] + Explicit Liber Philonis Au212 , + [...] Hislandia regnum quoddam est cuius rex subvercus dicitur inter orientem et setentrionem situm habens tres insulas in quibus sunt vicesimi quatuor episcopi, quorum tres sunt metropolitanis. Hoc ad fidem converum est anno Domini millesimo octoginto octavo per sanctum Canutum quem decollavit patruus suus super predicantem verbum Domini Terra hec pre nimia frigiditate caret omni fructu semper ab inicio mundi habens glaciem que cristallus est ... etc. al. m. post. Au212 ²



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_19)

Notes :