Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Sap. 16,1 

Propter hec et1 his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
1 hec et] hoc per Weber
Numérotation du verset Sap. 16,2 

Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
Numérotation du verset Sap. 16,3 

ut illi quidem concupiscentes escam propter ea que illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam.
Numérotation du verset Sap. 16,4 

Oportebat enim illis sine excusatione quidem2 supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur.
2 sine excusatione - quidem] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 16,5 

Etenim cum illis supervenit3 seva bestiarum ira morsibus perversorum colubrorum4 exterminabantur.
3 illis supervenit] inv. Weber |
4 perversorum colubrorum ] perversarum colubrarum Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,6 

Sed5 non in perpetuum ira tua permansit6
5 Sed] om. Weber |
6 ira tua - permansit] inv. Weber |
sed ad correctionem7 in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tue.
7 correctionem] correptionem Weber
Numérotation du verset Sap. 16,7 

Qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem.
Numérotation du verset Sap. 16,8 

In8 hoc autem ostendisti inimicis nostris
8 In] Et praem. Weber
quia tu es qui liberas ab omni malo.
Numérotation du verset Sap. 16,9 

Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas anime illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
Numérotation du verset Sap. 16,10 

filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes. Misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Numérotation du verset Sap. 16,11 

In memoria enim sermonum tuorum examinabantur et velociter9 salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio.
9 velociter] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 16,12 

Etenim neque herba neque malagma sanavit eos10 sed tuus Domine sermo qui sanat omnia.
10 eos] illos Weber
Numérotation du verset Sap. 16,13 

Tu es Domine qui11 vite et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis.
11 es Domine qui] enim Weber
Numérotation du verset Sap. 16,14 

Homo autem occidit12 per malitiam quidem13 animam suam et cum exierit14 spiritus non revertetur nec revocabit animam que recepta est
12 occidit] + quidem Weber |
13 quidem] om. Weber |
14 exierit] exibit Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,15 

sed tuam manum effugere impossibile est.
Numérotation du verset Sap. 16,16 

Negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati.
Numérotation du verset Sap. 16,17 

Quod enim mirabile erat in aqua que omnia extinguit plus ignis valebat. Vindex est enim orbis iustorum.
Numérotation du verset Sap. 16,18 

Quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne comburerentur que ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
Numérotation du verset Sap. 16,19 

Et quodam tempore in aqua super virtutem ignis exardebat15 undique ut iniquam16 terre nationem exterminaret.
15 exardebat] ardebat Weber |
16 undique ut iniquam] ut inique Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,20 

Pro quibus angelorum esca nutriri iussisti17 populum tuum et paratum panem de18 celo prestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem.
17 nutriri iussisti] nutristi Weber |
18 de] e Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,21 

Substantiam enim tuam19 dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas et deserviens20 uniuscuiusque voluntati ad quod quisque21 volebat convertebatur.
19 Substantiam... tuam et ] Substantia... tua Weber |
20 ostendebas et deserviens] ostendebat et serviens Weber |
21 quisque] quis Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,22 

Nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans.
Numérotation du verset Sap. 16,23 

Hoc autem factum22 ut nutrirentur iusti etiam sue virtutis oblitus est.
22 factum] iterum Weber
Numérotation du verset Sap. 16,24 

Creatura enim tua23 tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et levior24 fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
23 tua] om. Weber |
24 levior] lenior Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,25 

Propter hoc et tunc25 omnia transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
25 tunc] + in Weber
Numérotation du verset Sap. 16,26 

ut scirent filii26 quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
26 filii] + tui Weber
Numérotation du verset Sap. 16,27 

Quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
Numérotation du verset Sap. 16,28 

ut notum omnibus esset quoniam oportet prevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum27 lucis te28 adorare
27 ortum] orientem Weber |
28 te] tibi Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,29 

Ingrati
enim fides
tamquam hibernalis glacies tabescet29
29 tabescet] tabescit Weber
et disperiet
tamquam aqua supervacua.

Capitulum 16

Numérotation du verset Sap. 16,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 44ra   ; facsim., t. 2, p. 739a} Propter hec et1 his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
1 hec et] hoc per Weber
Numérotation du verset Sap. 16,2 
Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
marg.| PRO  QUIBUS etc. Populus Israel in deserto carnes concupivit et conturnices Deo iubente accepit et comedit usque ad nauseam sed vindicta prope fuit quia percussit eos Dominus plaga magna et vocatur locus ille sepulcra concupiscentie. Hec commemorat sapientia alternatim disputans de interemptione Egyptiorum et correctione Israelitarum quia illi Deo repugnantes et in populum sevientes sine excusatione subito perierunt hi vero correcti et disciplinati omnino divino solacio non caruerunt. Unde sequitur: non enim in perpetuum permanet ira tua.
marg.| Egyptii variis erroribus dediti populum Dei persecuti sunt. Ideo multis plagis puniti sunt et experti sevitiam bestiarum ranarum scilicet et locustarum et muscarum. Unde: misit in eos muscam caninam et comedit eos et ranam et exterminavit eos etc. Hereticos autem et schismaticos et omnes iniquos spirituales bestie id est demones laniant quorum voluntati consentiunt ideo eis cruciandi iuste traditi sunt.
Numérotation du verset Sap. 16,3 
{t. 3 : Erfurt, f. 44rb   ; facsim., t. 2, p. 739b} ut illi quidem concupiscentes escam propter ea que illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam.
Numérotation du verset Sap. 16,4 
Oportebat enim illis sine excusatione quidem2 supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur.
2 sine excusatione - quidem] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 16,5 
Etenim cum illis supervenit3 seva bestiarum ira morsibus perversorum colubrorum4 exterminabantur.
3 illis supervenit] inv. Weber
4 perversorum colubrorum ] perversarum colubrarum Weber
Numérotation du verset Sap. 16,6 
Sed5 non in perpetuum ira tua permansit6
5 Sed] om. Weber
6 ira tua - permansit] inv. Weber
interl.| quia correxisti populum murmurantem mittens ignitos serpentes
sed ad correctionem7 in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tue.
7 correctionem] correptionem Weber
interl.| serpentem eneum pro signo positum quem percussi aspicientes sanabantur
marg.| SED  NON  IN  PERPETUUM. Non enim serpens eneus sanabat illos sed sacramentum mysterii id est mors Christi in serpente figurata. Ipse enim genus humanum liberavit. In figura enim omnia contingebant illis. Christus enim antiquum serpentem in cruce triumphavit et eius venenum superavit ut qui vere imaginem Christi et passionem conspexerit salvetur. Unde: sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto ita exaltari oportet filium hominis ut omnis qui crediderit in ipsum non pereat sed habeat vitam eternam. Recte eneus serpens in ligno suspenditur es enim ceteris metallis duribilius est. In serpente ergo Christus mortuus in ere eternus significatur quia mortuus per humanitatem quasi eneus est per divinitatem.
Numérotation du verset Sap. 16,7 
Qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem.
Numérotation du verset Sap. 16,8 
In8 hoc autem ostendisti inimicis nostris
8 In] Et praem. Weber
interl.| alias: tuis
quia tu es qui liberas ab omni malo.
Numérotation du verset Sap. 16,9 
Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas anime illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
marg.| ILLOS  ENIM etc. Probantur electi per afflictionem et monentur ut peccata caveant et bona faciant. Reprobi disperguntur quia non corriguntur. Ideo idolatras parva animalia interimunt. Israelitas ergo Dei cultores serpentes exterminare non possunt quia novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii reservare cruciandos.
Numérotation du verset Sap. 16,10 
filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes. Misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Numérotation du verset Sap. 16,11 
In memoria enim sermonum tuorum examinabantur et velociter9 salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio.
9 velociter] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 16,12 
Etenim neque herba neque malagma sanavit eos10 sed tuus Domine sermo qui sanat omnia.
10 eos] illos Weber
marg.| SED  TUUS  DOMINE  SERMO id est Filius per quem omnia cuius potestas ubique qui omnia quecumque voluit fecit ipse curat corpora ipse a spiritualibus bestiis animas salvat.
Numérotation du verset Sap. 16,13 
Tu es Domine qui11 vite et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis.
11 es Domine qui] enim Weber
Numérotation du verset Sap. 16,14 
Homo autem {t. 3 : Erfurt, f. 44va   ; facsim., t. 2, p. 740a} occidit12 per malitiam quidem13 animam suam et cum exierit14 spiritus non revertetur nec revocabit animam que recepta est
12 occidit] + quidem Weber
13 quidem] om. Weber
14 exierit] exibit Weber
marg.| HOMO  AUTEM  OCCIDIT. Homo per malitiam nequitiam scilicet proprie voluntatis et effectum prave actionis occidit animam. Unde quidam ait: neminem ledi posse nisi a semetipso quia aut proprii sceleris inventor est aut consentit alienis. Si enim homo custodit mentem et non consentit persuasioni inique liber est ab omni crimine.
Numérotation du verset Sap. 16,15 
sed tuam manum effugere impossibile est.
Numérotation du verset Sap. 16,16 
Negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati.
marg.| NEGANTES  ENIM etc. RABANUS. Diversis plagis afflicti sunt Egyptii inter quas grandine simul et igne. Grando enim et ignis pariter mixta ferebantur et percusserunt cuncta que fuerunt in agris. Nec mirum si grando et ignis mixta feruntur similis quia ad creatoris voluntatem omnia consentiunt.
Numérotation du verset Sap. 16,17 
Quod enim mirabile erat in aqua que omnia extinguit plus ignis valebat. Vindex est enim orbis iustorum.
Numérotation du verset Sap. 16,18 
Quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne comburerentur que ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
marg.| QUODAM  ENIM  TEMPORE etc. RABANUS. Sicut in Genese legitur: pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham igne et sulphur ut disperderet impios et in Exodo grandinem pariter et ignem. In libro Numerorum misit ignitos serpentes contra murmurantes et cognoscant impii quod omnis creatura parata est ulcisci iniuriam creatoris.
Numérotation du verset Sap. 16,19 
Et quodam tempore in aqua super virtutem ignis exardebat15 undique ut iniquam16 terre nationem exterminaret.
15 exardebat] ardebat Weber
16 undique ut iniquam] ut inique Weber
Numérotation du verset Sap. 16,20 
Pro quibus angelorum esca nutriri iussisti17 populum tuum et paratum panem de18 celo prestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem.
17 nutriri iussisti] nutristi Weber
18 de] e Weber
marg.| PRO  QUIBUS etc. RABANUS. In deserto datum est manna filiis Israel suavissimum et saluberrimum ut Deo maiores gratias referrent qui ab hostibus liberavit et supernis dapibus pavit. Nix autem et glacies sustinebant vim ignis etc. Duo contraria elementa id est ignis et aqua gelata impios concorditur fierebant. Vel qualitas celestis cibi expressa est qui vim ignis ubi oportebat sufferebat ad calorem solis liquefiebat album enim et minutum apparebat et quasi pilo tusum in similitudine pruine. Cuius esum sentiebant quasi simile cum melle nec ad ignem deficiebat. Unde in libro Numerorum: erat autem manna quasi semen coriandri et coloris bdelii etc. Mystice autem in grandine et igne dura increpatio qua scriptura divina peccatores cruciat. In celesti cibo consolatio superna qua iustos refovet significatur vel manna significat panem qui de celo descendit et dat vitam mundo qui ait: panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita. Cruciantur ergo reprobi spirituali fame et satiantur electi celesti pane. Illi diversis laboribus preparantur ad penam isti divina ope quotidie nutriuntur ad vitam. Unde: «Multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit».
Numérotation du verset Sap. 16,21 
Substantiam enim tuam19 dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas et deserviens20 uniuscuiusque voluntati ad quod quisque21 volebat convertebatur.
19 Substantiam... tuam et ] Substantia... tua Weber
20 ostendebas et deserviens] ostendebat et serviens Weber
21 quisque] quis Weber
Numérotation du verset Sap. 16,22 
Nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans.
Numérotation du verset Sap. 16,23 
Hoc autem factum22 ut nutrirentur iusti etiam sue virtutis oblitus est.
22 factum] iterum Weber
interl.| alii: hoc autem iterum ut nutrirentur iusti ignis etiam sue virtutis oblitus est
Numérotation du verset Sap. 16,24 
Creatura enim tua23 tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus {t. 3 : Erfurt, f. 44vb   ; facsim., t. 2, p. 740b} iniustos et levior24 fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
23 tua] om. Weber
24 levior] lenior Weber
marg.| CREATURA  ENIM  TUA. Confundantur hic peccatores qui cum cetere creature factori suo deserviant ipsi repugnant. Unde: creaturarum omnium concordia flagellantur et si non penituerint perpetuo cruciabuntur bonis autem vera bona preparantur.
Numérotation du verset Sap. 16,25 
Propter hoc et tunc25 omnia transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
25 tunc] + in Weber
marg.| PROPTER  HOC etc. RABANUS. Pluit Deus manna de celo populo suo aquam de petra dedit pavit eos carnibus et vestimenta eorum non sunt attrita neque calciamenta ut creatori suo magis devoti fierent cuius ubique sentyrent auxilium quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus etc. Unde Moyses dedit tibi cibum manna et ostenderet quod non in solo pane vivit homo sed in omini verbo quod procedit de ore Dei. Des semper ingrati fuerunt et figuram tenentes veritatem repulerunt. Ad Ecclesiam cuncta translata sunt. Omnia enim in figura contingebant illis. Scripta sunt autem propter nos. Unde Paulus: patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt etc. Petra autem erat Christus id est totius legis firmamentum et figure veritas in quem qui crediderit totam legem implevit. Qui autem non crediderit tamquam prevaricator legis inetrenum peribit.
Numérotation du verset Sap. 16,26 
ut scirent filii26 quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
26 filii] + tui Weber
Numérotation du verset Sap. 16,27 
Quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
Numérotation du verset Sap. 16,28 
ut notum omnibus esset quoniam oportet prevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum27 lucis te28 adorare
27 ortum] orientem Weber
28 te] tibi Weber
marg.| UT  NOTUM  OMNIBUS etc. RABANUS. Iste cibus historialiter pascebat patres nostros sed ad ortum veri solis liquafiebat id est in nativitate Christi ad spiritualem usum solvebatur et in celeste sacramentum vertebatur ut preveniamus in benedictionibus solem id est Christi divinitatem eternis preconiis predicemus dicentes: in principio erat Verbum et Verbum erat ad ortum vero solis id est Christi dicamus Verbum caro factum est et habitabit in nobis.
Numérotation du verset Sap. 16,29 
Ingrati
interl.| Iudaici populi
enim fides
interl.| fides qua exspectant regem suum id est Antichristum
tamquam hibernalis glacies tabescet29
29 tabescet] tabescit Weber
interl.| constricta scilicet frigore infidelitatis
et disperiet
interl.| sine fructu iustitie
tamquam aqua supervacua.
interl.| quia traditio eorum nulli usui apta quia ceci sunt duces cecorum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_16)

Notes :