Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Sap. 6,1 

Melior est sapientia
quam vires
et vir prudens
melior1 quam fortis.
1 melior] magis Weber
Numérotation du verset Sap. 6,2 

Audite ergo reges
et intelligite, discite iudices finium terre.
Numérotation du verset Sap. 6,3 

Prebete aures
vos qui
continetis multitudines et placetis vobis in turbis
nationum
Numérotation du verset Sap. 6,4 

quoniam data est a Domino potestas vobis
et virtus
ab Altissimo qui interrogabit
opera vestra et cogitationes scrutabitur
Numérotation du verset Sap. 6,5 

quoniam cum essetis ministri regni
illius non recte iudicastis
neque custodistis legem iustitie neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Numérotation du verset Sap. 6,6 

Horrende
et cito apparebit vobis quoniam durissimum iudicium2 in his qui presunt fiet.
2 durissimum iudicium] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,7 

Exiguo enim conceditur misericordia.
Potentes autem potenter tormenta patientur.
Numérotation du verset Sap. 6,8 

Non enim subtrahet personam cuiuscumque3 Dominus qui est omnium dominator4 nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et equaliter cura est illi de5 omnibus
3 cuiuscumque] cuiusquam Weber |
4 qui est omnium dominator] om. Weber |
5 de] pro Weber |
Numérotation du verset Sap. 6,9 

fortioribus autem fortior instat cruciatio6.
6 cruciatio CorS3* Rusch Weber ] crutiatio CorS3 Gildas Lucifer_Calaratinus
Numérotation du verset Sap. 6,10 

Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei
ut discatis sapientiam
et non excidatis.
Numérotation du verset Sap. 6,11 

Qui enim custodierint iustitiam7
7 iustitiam] iusta Weber
iuste iustificabuntur
et qui didicerint iusta8
8 iusta] ista Weber
invenient quid respondeant.
Numérotation du verset Sap. 6,12 

Concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam.
Numérotation du verset Sap. 6,13 

Clara est et que numquam marcescet9 sapientia
9 marcescet] marcescat Weber
et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenitur10 ab his qui querunt eam11.
10 invenitur] invenietur Weber |
11 eam] illam Weber |
Numérotation du verset Sap. 6,14 

Preoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat.
Numérotation du verset Sap. 6,15 

Qui de luce vigilaverit
ad illam non laborabit.
Assidentem enim illam foribus suis inveniet.
Numérotation du verset Sap. 6,16 

Cogitare ergo de illa sensus est consummatus
et qui vigilaverit
propter illam cito securus erit12.
12 securus erit] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,17 

Quoniam dignos se ipsa circuit querens
et in viis
suis13 ostendet14 se illis hilariter et in omni providentia
13 suis] om. Weber |
14 ostendet] ostendit Weber |
occurrit illis.
Numérotation du verset Sap. 6,18 

Initium enim illius verissima est discipline concupiscentia.
Numérotation du verset Sap. 6,19 

Cura ergo discipline dilectio est
et dilectio custodia est legum illius est. Custoditio15 legum consummatio est16 incorruptionis.
15 custodia est legum illius custoditio] custoditio legum illius est custoditio autem Weber |
16 consummatio est] inv. Weber |
Numérotation du verset Sap. 6,20 

Incorruptio
autem facit esse proximum Deo.
Numérotation du verset Sap. 6,21 

Concupiscentia itaque sapientie deducet ad regnum perpetuum.
Numérotation du verset Sap. 6,22 

Si ergo delectamini in17 sedibus
17 in Cor1 Cor3 (rubr. sublin.) ΩS ΩJ Rusch ] om. Weber
et sceptris
o reges18 populi, diligite sapientiam ut regnetis in perpetuum19.
18 sceptris o] stemmatibus Weber |
19 regnetis - in perpetuum Ω M Rusch ] inv. cett. Weber |
Numérotation du verset Sap. 6,23 

Diligite lumen sapientie omnes qui preestis populis20
20 Diligite... populis Amiatinus M Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,24 

Quid est21 sapientia et quemadmodum facta
21 est] + autem Weber
sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non preteribo veritatem
Numérotation du verset Sap. 6,25 

neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam talis homo22 non erit particeps sapientie.
22 talis homo] ista Weber
Numérotation du verset Sap. 6,26 

Multitudo autem sapientium
sanitas est orbis terrarum
et rex sapiens
populi stabilimentum est.
Numérotation du verset Sap. 6,27 

Ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis.

Capitulum 6

Numérotation du verset Sap. 6,1 
Melior est sapientia
interl.| que semper bene regit animam
quam vires
interl.| corporis scilicet et que sepe in peccata precipitant
et vir prudens
interl.| animo
interl.| prudentia dirigit gressus hominis
melior1 quam fortis.
1 melior] magis Weber
interl.| corpore
Numérotation du verset Sap. 6,2 
Audite ergo reges
interl.| prelati
et intelligite, discite iudices finium terre.
marg.| AUDITE etc. RABANUS. Monet rectores Ecclesie ut iustitiam et veritatem servent et discrete intelligere festinent quia accepta potestate a Deo magistri et iudices sunt fratrum suorum ut iudicent illos secundum equitatem et doceant regulam fidei cum operibus bonis et ipsi quoque iudicium Dei exspectant qui non fallitur nec fallit quia non solum opera sed cogitationes et voluntates iudicabit.
Numérotation du verset Sap. 6,3 
Prebete aures
interl.| cordis
vos qui
interl.| accepta potestate a Deo
continetis multitudines et placetis vobis in turbis
interl.| subiectis
nationum
Numérotation du verset Sap. 6,4 
quoniam data est a Domino potestas vobis
interl.| iudicandi in terra
et virtus
interl.| puniendi
ab Altissimo qui interrogabit
interl.| in iudicio
opera vestra et cogitationes scrutabitur
interl.| tamquam de omnibus iudicaturus
Numérotation du verset Sap. 6,5 
quoniam cum essetis ministri regni
interl.| Ecclesie
illius non recte iudicastis
interl.| alios vel nos
neque custodistis legem iustitie neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
interl.| de virtute in virtutem
Numérotation du verset Sap. 6,6 
Horrende
interl.| horrendum est incidere in manus Dei viventis
et cito apparebit vobis quoniam durissimum iudicium2 in his qui presunt fiet.
2 durissimum iudicium] inv. Weber
interl.| potentes scilicet magis punientur quibus plus committitur
Numérotation du verset Sap. 6,7 
Exiguo enim conceditur misericordia.
interl.| remissio peccatorum
marg.| EXIGUO. His scilicet qui per ignorantiam vel fragitatem vel necessitatem peccaverunt et humili penitentia deleverunt.
Potentes autem potenter tormenta patientur.
marg.| POTENTES qui scilicet mandata Dei contemnendo gravia peccata commiserunt nec penituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate fortiora sustinebunt tormenta gehenne.
Numérotation du verset Sap. 6,8 
Non enim subtrahet personam cuiuscumque3 Dominus qui est omnium dominator4 nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et equaliter cura est illi de5 omnibus
3 cuiuscumque] cuiusquam Weber
4 qui est omnium dominator] om. Weber
5 de] pro Weber
interl.| quasi equalis cura est illi de omnibus quia omnes creavit
marg.| NON  ENIM  SUBTRAHET. «Non est personarum acceptor Deus»a unumquemque iuxta vias suas iudicat.
a Act. 10, 34.
Numérotation du verset Sap. 6,9 
fortioribus autem fortior instat cruciatio6.
6 cruciatio CorS3* Rusch Weber ] crutiatio CorS3 Gildas Lucifer_Calaratinus
Numérotation du verset Sap. 6,10 
Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei
interl.| Ecclesie rectores vel omnes quibus animarum suarum regimen commissum est
marg.| AD  VOS  ERGO. Finito sermone ad potentes et eorum duritia duris sermonibus increpata ad rectores Ecclesie exhortationem convertit et sapientiam miris preconiis extollit.
ut discatis sapientiam
interl.| divinam
et non excidatis.
interl.| in prevaricationem preceptorum Dei
Numérotation du verset Sap. 6,11 
Qui enim custodierint iustitiam7
7 iustitiam] iusta Weber
interl.| qui scilicet sequentur iustitiam
iuste iustificabuntur
interl.| iustificabuntur
interl.| id est iustitie sue premium accipient
8 iusta] ista Weber
interl.| rectam fidem et opera
invenient quid respondeant.
interl.| cum discussio venerit quia per vite meritum accipient glorie premium
Numérotation du verset Sap. 6,12 
Concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam.
marg.| ET  DILIGITE. Qui diligit sapientiam servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam qui non servat disciplinam ; unde: «Si diligitis me mandata mea servate».
Numérotation du verset Sap. 6,13 
Clara est et que numquam marcescet9 sapientia
9 marcescet] marcescat Weber
interl.| decor sapientie immarcescibilis et his solis patet qui eam bene diligunt. In malivolam autem animam non introibit sapientia
et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenitur10 ab his qui querunt eam11.
10 invenitur] invenietur Weber
11 eam] illam Weber
interl.| querite et invenietis
interl.| Christum scilicet Dei vritutem et Dei sapientiam
Numérotation du verset Sap. 6,14 
Preoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat.
marg.| PREOCCUPAT. Gratis se offerens. Ipse enim est via veritas et via per ipsum itur ad ipsum tenditur ad ipsum pervenitur.
Numérotation du verset Sap. 6,15 
Qui de luce vigilaverit
interl.| corde devoto a principio lucentis fidei
ad illam non laborabit.
interl.| invacuum scilicet
Assidentem enim illam foribus suis inveniet.
marg.| ASSIDENTEM semper paratam scilicet auxiliari. Unde: ecce ego sto ad hostium et pulso si quis aperuerit mihi intrabo ad eum et cenabo cum illo et ipse mecum.
marg.| In presenti studendum est sapientie et secundum normam discipline eius vivendum.
Numérotation du verset Sap. 6,16 
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus
interl.| desiderio divine contemplationis
et qui vigilaverit
interl.| intentione mentis
propter illam cito securus erit12.
12 securus erit] inv. Weber
interl.| quia eius adeptio vera securitas est
Numérotation du verset Sap. 6,17 
Quoniam dignos se ipsa circuit querens
interl.| sponte
et in viis
interl.| preceptis
suis13 ostendet14 se illis hilariter et in omni providentia
13 suis] om. Weber
14 ostendet] ostendit Weber
interl.| adiutrix scilicet
occurrit illis.
Numérotation du verset Sap. 6,18 
Initium enim illius verissima est discipline concupiscentia.
interl.| nemo repente fit summus
Numérotation du verset Sap. 6,19 
Cura ergo discipline dilectio est
interl.| qui diligit legem disciplinam custodit
et dilectio custodia est legum illius est. Custoditio15 legum consummatio est16 incorruptionis.
15 custodia est legum illius custoditio] custoditio legum illius est custoditio autem Weber
16 consummatio est] inv. Weber
interl.| id est ad incorruptionem immortalitatis perducit
Numérotation du verset Sap. 6,20 
Incorruptio
interl.| immortalitatis
autem facit esse proximum Deo.
Numérotation du verset Sap. 6,21 
Concupiscentia itaque sapientie deducet ad regnum perpetuum.
interl.| quod est in cognitione divinitatisb
b ¶Fons : Cf. Petrus Lombardus, Sententiae   , lib. 3, d. 35, c. 1, § 3, ed. I. Brady, p. 198.21-22, 199.1-2: « Definitio sapientiae secundum philosophos. De hoc Augustinus ita ait:"Philosophi disputantes de sapientia definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia". [...]. Distinctio sapientiae et scientiae secundum theologos. Verum iuxta distinctionem apostoli, qua dixit: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, illa definitio diuidenda est: Ut rerum diuinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum uero cognitio proprie scientiae nomen obtineat ». <<   Augustinus Hipponensis , De Trinitate, lib. 14, c. 1, CCSL 50A, lin. 48: « Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia ».
Numérotation du verset Sap. 6,22 
Si ergo delectamini in17 sedibus
17 in Cor1 Cor3 (rubr. sublin.) ΩS ΩJ Rusch ] om. Weber
interl.| vel sensibus
et sceptris
interl.| id est dignitatibus
o reges18 populi, diligite sapientiam ut regnetis in perpetuum19.
18 sceptris o] stemmatibus Weber
19 regnetis - in perpetuum Ω M Rusch ] inv. cett. Weber
marg.| SI  ERGO  DELECTAMINI. RABANUS. Reges admonet diligere sapientiam sine qua regnare non possunt. Tunc bene regitur respublica cum philosophi regnant et reges philosophantur. Merito ergo rectores Ecclesie assidui sunt in divine legis meditatione. Qui enim eam discendo docendo operandoque sequitur regni celestis coronam assequetur.
Numérotation du verset Sap. 6,23 
Diligite lumen sapientie omnes qui preestis populis20
20 Diligite... populis Amiatinus M Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,24 
Quid est21 sapientia et quemadmodum facta
21 est] + autem Weber
interl.| genita
sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non preteribo veritatem
Numérotation du verset Sap. 6,25 
neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam talis homo22 non erit particeps sapientie.
22 talis homo] ista Weber
marg.| NEQUE  CUM  INVIDIA  TABESCENTE. Invidia non communicat sapientie quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum.
Numérotation du verset Sap. 6,26 
Multitudo autem sapientium
interl.| cetus predicatorum
sanitas est orbis terrarum
interl.| quia per doctrinam eorum ad fidem conversus est
et rex sapiens
interl.| Christus Dei virtus et Dei sapientia
interl.| Dominus fortitudo plebis sue
Numérotation du verset Sap. 6,27 
Ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis.
marg.| ERGO  ACCIPITE etc. RABANUS. Ostensura sapientia virtutem suam prius per predicatorem suum humane condicionis describit originem ut quisque sciat quid ex carnis origine et quid ex Dei munere habeat. Quod enim dicit decem mensium tempore se esse coagulatum in sanguine ex semine hominis et delectamento somni convenientis demonstrat utriusque sexus differentiam ut enim aiunt physici semen viri candidum et mulieris est sanguinolentum quorum commixtione certis spaciis corpus formatur donec animatum perveniat ad partum. Alii tamen septem alii octo alii in nono nascuntur mense sed qui in decimo perfectiores et sanitivi et vitales esse dicuntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_6)

Notes :